Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 1
UTRUM ANIMA ADAE FACTA SIT EX MATERIA SPIRITUALI.
Quod autem anima Adae habuerit materiam spiritualem exque facta sit, videtur: 1. Cum enim anima creando infundatur et infundendo creetur, corpus autem Adae non fuit formatum, ut videtur, nisi post opera sex dierum, sicut apparet ex textu Gen.: "Formavit hominem de limo terrae", ergo nec anima Adae fuit creata prius; ergo si creata fuit in operibus sex dierum, eo quod die septimo Deus quievit ab omni opere suo quoad genera et species condendas et quoad materiam, oportuit quod anima Adae condita esset in operibus sex dierum vel ratione sui generis vel speciei vel ratione materiae suae. Sed non ratione generis tantum: non enim dicitur creatum genus sine specie nec species sine aliquo individuo. Quod si diceretur quod omnia iam creata erant, et ita genus: constat quod non propter hoc condita erat ratio multiplicandi: non enim habetur quod plantae habeant potestatem multiplicandi nisi in rebus sui generis, similiter nec omnia bruta potestatem habent multiplicandi nisi in rebus sui generis. Restat ergo quod non dicitur anima humana creata propter creationem generis animae in plantis vel brutis; ergo oportuit quod aliqua ratio animae humanae condita esset vel materia; quod si nulla ratio condita erat — non enim propter rationem angeli dicta est anima in sua ratione creari: secundum hoc enim haberet anima humana secundum esse suum dependentiam ab angelo — restat ergo quod anima humana non est condita vel creata inter opera sex dierum nisi ratione materiae spiritualis; ergo, cum post facta sit, facta est ex illa materia.
2. Praeterea, hoc videtur per simile, quia dicitur quod omnia corporalia condita erant in operibus sex dierum in sua materia ; ergo pari ratione anima, cum non sit omnino simplex, condita fuit in sua materia; illa autem non est nisi spiritualis; ergo in materia spirituali.
Contra obicitur: a. Augustinus: Si illa materia spiritualis aliquando fuit in sua forma, cum esset incorporea, aut erat cum ratione aut sine. Si sine ratione, ergo irrationalis; ex irrationali ergo facta est anima rationalis: quod est absurdum. Si vero erat cum ratione, iam formam habebat complentem; ergo non fiebat anima humana ex ipsa.
b. Praeterea, aliae res non tantum conditae erant in materia, sed in ratione formali: in hoc enim distinguitur facere a creare ; ergo anima humana condita est in ratione formali in opere sexti diei; sed non est ratio formalis nisi ipsa sit in sua forma condita; ergo anima Adae fuit in sua forma condita; non ergo facta est ex materia.
Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod anima Adae, quae fuit prima anima, condita fuit in opere sexti diei simpliciter perfecta. Unde non dicendum est quod tunc secundum materiam spiritualem fuerit ibi condita nec secundum rationem generis animae in plantis vel animantibus nec secundum similitudinem in angelis, eo quod utrobique est ratio spiritualis.
2. Aut hoc quod obicitur quod creata fuit post opus sex dierum, sicut videtur ex superficie litterae, cum dicitur: "Inspiravit in faciem eius" etc., respondeo quod non per hoc voluit intelligere quod tunc primo esset anima condita, cum prius dixerit: "Creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam", et hoc est secundum animam. Non enim si materia animae creata diceretur, propter hoc convenienter dici posset quod anima creata est ad imaginem: nam imago attenditur secundum formam. Si vero attenditur quod anima creando infunditur etc., dicendum est altero duorum modorum: vel quod anima humana prius est condita et tunc est coniuncta sicut forma separabilis cum sua materia, cum dictum est: "Inspiravit" etc., et tunc differentia esset in parte inter animam Adae et animas nostras quoad hoc quod nostrae creando infunduntur. —— Et si quaeratur quare anima humana sic creata esset et post coniuncta, non autem ita dicatur de animabus brutorum: respondeo quod per hoc voluit Dominus designare differentiam animae humanae ad alias, quod ipsa est separabilis tamquam habens modum existendi per se, aliae autem animae non habent. — Vel potius dicendum est quod sicut anima nostra creando infunditur, ita fuit de anima Adae. Unde in opere sexti diei formatus est homo de limo terrae et condita est anima et creando infusa.
Si autem quaeratur ad quid tunc faciat mentionem post opera sex dierum: responderi potest quod expressio facta est ne crederetur sic esse creatum hominem sicut animalia, ut non haberet anima esse suum aliquo modo praeter corpus, quemadmodum nec habet anima bruti. Praeterea, ut ostenderetur per recapitulationem quod de homine specialiter erat sermo et de aliis propter ipsum, ut expressione facta notaretur quod homo factus est de limo terrae extra paradisum et positus sit in deliciis paradisi ad operandum et custodiendum. In iis autem omnibus nihil temere asserendum, sed probabiliter secundum rationem Scripturarum dicendum.