Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 2

UTRUM ANIMA EVAE CREATA FUERIT IN OPERE SEXTI DIEI

Deinde quaeritur de anima Evae utrum fuerit creata in opere sexti diei.

Quod videtur 1. per hoc quod dicitur: "Creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos". Ergo non tantum conditus est Adam, sed et Eva. Si vero Eva creata est, hoc non est nisi secundum animam: secundum enim corpus qualiter posset intelligi ut simul fierent Adam et Eva secundum corpus et tamen unum corpus, scilicet Evae, esset de costa Adae? Si enim erat de costa formatum, tunc costa praecessit; quare Adam ante Evam est formatus; non ergo simul secundum corpus; ergo si erat ibi simultas, quod videtur per hoc quod sub quadam indistinctione dicitur, erat anima Evae condita in opere sexti diei.

Contra: a. Per supra dictam rationem "Anima creando infunditur" etc.; ergo, cum corpus Evae sit de costa Adae, necesse fuit ut anima Evae posterius esset condita; ergo si corpus Evae formatum est post opera sex dierum, ergo et anima eius creata est post opera sex dierum.

Respondeo 1. quod, si secundum rationem maris et feminae factus est homo in operibus sex dierum, non tantum Adam factus est secundum animam et corpus, sed et Eva similiter in opere sexti diei, sed non simul in parte indivisibili diei illius, ut non sit contrarium quod dicitur consequenter quod Eva formata est de latere viri et quod dicitur in Eccli.: "Creavit ex ipso adiutorium simile sibi", et sic omnia illa dicerentur per recapitulationem quamdam ut maior fieret expressio.

Cum enim fecit plantas et herbas in opere tertii diei, nonne tunc et ligna paradisi? Ergo pari ratione de aliis. — Vel potest dici quod Adam factus fuit in operibus sexti diei, tamen secundum corpus, quia Adam fuit ratio condendi humani generis: de latere enim eius facta est Eva, de ipso autem et Eva humanum genus, et ita fuit principium humani generis; propter hoc potuit includi in illis operibus, a quibus Deus requievit a condendo rationes rerum. Et secundum hoc respondendum esset ad hoc quod dicitur: "Masculum et feminam fecit eos", id est secundum corpus Adae materialiter, ex quo post formavit corpus Evae; vel fecit hominem ad hoc ut esset masculus et femina, et per illos genus humanum multiplicaretur.

Aliqui dicebant quod anima utriusque erat creata in opere sexti diei, ut esset sensus: "Masculum et feminam fecit eos", id est animas condidit ad imaginem suam, tam maris quam feminae, corpora vero post formata, sicut recitat Scriptura. — Sed tunc quaeritur quare non dictum est de Eva, sicut de Adam: de Adam enim dicitur: "Formavit hominem de limo terrae et inspiravit" etc., de Eva vero nihil dicitur quoad coniunctionem animae cum corpore. Si vero anima Evae esset per se primo creata et post suo corpori coniuncta, videretur similiter dicendum; non autem similiter est dictum; aliter ergo videtur ratio eorum ex parte Evae et ex parte Adae. Mihi verisimilius videtur dicendum secundum primum modum, salvo tamen iudicio melioris sententiae.

PrevBack to TopNext