Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 1, M. 2, C. 3
UTRUM ANIMA SIT EX ANIMA.
Deinde quaeritur de animabus nostris. Et est prima quaestio ratione vegetabilis in plantis; secunda, ratione sensibilis in animalibus; tertia et principalis quaestio est de animabus rationalibus. Fuerunt enim quidam qui dicerent animam esse ex anima sicut corpus est ex corpore, et hoc extendebant ad animam rationalem. Sed de aliis dicetur prius.
ARTICULUS 1
Utrum in plantis anima vegetabilis sit ex vegetabili.
Quod. autem anima sit ex anima, videtur tum in plantis tum in quibusdam animalibus: 1. Cum enim descinditur planta a planta sive ab arbore, corpus decisum non est sine anima; sicut ergo pars corporis descinditur a toto corpore, ita anima partis corporis erit ex anima totius corporis.
2. Praeterea, si totum corpus arboris fuerit animatum, anima est per totum corpus sicut forma impressa; sed forma impressa recipit divisionem secundum corporis divisionem; ergo anima erit ex anima.
3. Praeterea, supposito quod anima non dividatur secundum partes, erit in qualibet parte; facta ergo decisione, erit tota in parte decisa et tota in eo a quo fit decisio sive separatio; cum ergo pars decisa non sit animata nisi per hoc quod fuit in corpore tota, erit anima partis originem sumens ab anima totius.
4. Praeterea, in rebus quae fiunt secundum naturam, cum ignis est ex igne, dicimus formam in generato igne esse ex forma gignentis: natura enim est principium ex similibus similia producendi ; ergo a simili, cum haec productio sit secundum naturam, dicetur anima ex anima esse.
Contra: Arguitur quod anima non est ex anima, sed tantum animatum ex animato. a. Et primo probatur quod anima non dividitur per divisionem corporis nec per se ipsam: solum enim illud quod habet partem extra partem, dividi potest ; ergo quod non habet partem extra partem nec per se nec per accidens non potest dividi nec per se nec per accidens; sed anima est huiusmodi, cum sit substantia incorporea; ergo non potest dividi nec per se nec per accidens. —— Forte diceret aliquis quod habet partem extra partem secundum accidens, cum sit actus corporis, inseparabilis a corpore. — Contra: Cum sit actus corporis, non est in singulis partibus secundum diversas partes substantiae suae, sed totaliter secundum sui substantiam, quia tota est in qualibet parte sui ; ergo non dividitur secundum partes per accidens, eo quod est actus corporis; cum ergo anima non dividatur per se vel per accidens in partes, non est sui multiplicativa; ergo anima non erit ex anima.
b. Praeterea, in anguillis et in huiusmodi corporibus, cum dividuntur, non dicitur anima esse ex anima, sed compositum, quod est divisibile in potentia, est divisum actu ; ergo, cum totum esset animatum antequam descinderetur, non est ibi nisi multiplicatio actu eius quod fuit prius in potentia et non est anima ex anima.
c. Item, anima erat una secundum substantiam in capite anguillae et in cauda et similiter in principali parte plantae et secundaria; ergo, cum divisa est cauda a capite nec nova substantia animae ibi fiat, necesse erit quod una substantia animae sit in cauda decisa et in capite et quo separatur; ergo non dicetur quod anima sit ex anima, sed una multae, quia est in diversis substantiis. Numquid similiter est quod unum generatur ex altero, ut planta ex planta et animal ex animali?
[Solutio]: 1-4. Ad quod dicendum quod divisio corporis animati in partes actu separatas non facit quod anima sit ex anima nec quod unum animatum sit ex alio vel de alio, sed quod est multum in potentia, iam est multum in actu, et anima una est multorum et multae per accidens, sicut in divisione anguillae contingit et in corporibus anulosis. Sed secus est in iis quae fiunt per generationem: ibi enim est dicere quod animatum est ex animato, et multae sunt animae secundum id quod sunt et secundum id quod sunt actus, quia animatum habet potestatem multiplicandi in multiplicatione sui susceptibilis naturaliter. -— Differt autem in parte haec multiplicatio ab illa quae est in formis corporalibus, ut igneitate, quia ibi forma sequitur divisionem materiae utroque modo ut possit per se subsistere, hic autem nonnisi uno modo, ut simpliciter substet: non enim cauda potest per se subsistere in animatione, licet ad horam, ignis vero divisus per se potest subsistere. Praeterea, igneitas partem habet extra partem in igne: unde et maior dicitur in maiori igne et minor in minori ; anima vero non sic: neque enim habet partem extra partem nec est maior in maiori nec minor in minori. In hoc autem est convenientia, quod utrobique est similium ex similibus productio: unde animatum dicitur ex animato. Anima vero ex anima non ita proprie dicitur; quod si diceretur in plantis et quibusdam animalibus, non tamen diceretur in omnibus: nullatenus enim in homine, sicut infra ostendetur.
ARTICULUS II
Utrum in animalibus anima sensibilis sit ex sensibili.
Consequenter procedendum est ad inquisitionem originis animae in animalibus quae fiunt ex putrefactione, sicut in vermibus.
Dixerunt enim quidam quod corpora caelestia inducunt animam sensibilem in huiusmodi animalibus. Alii vero dixerunt quod spirituales substantiae, quae movent corpora caelestia, inducunt illam in huiusmodi corporibus. Tertii vero dicunt eam esse a Deo creatam.
1. Primi vero inducuntur ad hoc quod corpora supercaelestia per se sint causae, quia secundum mutationem in superioribus factam fit mutatio sive generatio huiusmodi animalium: unde in vere, cum sol accedit, tunc maxime generantur, similiter in aestate et autumno, minime autem in hiemes. — Sed contra est quod corporalis virtus non est principium rei incorporeae, cum res incorporea sit essentiae nobilioris virtute corporali; ergo non sunt supercaelestia corpora sufficiens principium generationis iam dictae qua fiunt animae sensibiles.
2. Si vero dicatur quod substantiae spirituales, moventes corpora supercaelestia, sint principia animarum, ita quod corpora caelestia disponunt materiam, sed perfectio inducitur a motore supercaelesti, et sic corporeum a corporeo et incorporeum ab incorporeo — contra hoc est quod dicunt Sancti solum Deum esse Creatorem. Si vero huiusmodi animae producantur in esse a virtute supercaelesti incorporea, aut de nihilo fierent: tunc diceretur creatrix illa virtus supercaelestis: quod est impossibile; aut ex aliquo praeexistenti: illud non esset corporeum, cum ex corporeo incorporeum non producatur; si vero ex incorporeo, eadem est quaestio de illo et sic in infinitum. Nec ex se naturaliter producit, cum virtus incorporea caelestis sit separata a corpore, haec autem est inseparabilis a corpore; non ergo producitur huiusmodi anima sensibilis a virtute incorporea supercaelesti quae sit creata.
3. Si vero dicatur ultimo propter iam dicta quod adaptatio est materiae a corporibus supercaelestibus vel ipsis mediantibus, sed anima sensibilis, quae est complementum, est a Deo — secundum hoc obicitur quod non erit verum quod solus intellectus, id est substantia habens intellectum, sit ab extrinseco, sicut habetur in libro De animalibus. Praeterea, si esset ab extrinseco haec anima sensibilis, a nobiliori principio esset forma in iis quae fiunt putrefactione quam in iis quae fiunt generatione, et ita essent entia nobiliore: quod cum non sit, non. erunt animae in huiusmodi corporibus immediate a Deo. Praeterea, quare non essent separabiles huiusmodi animae? cum provenirent ab extrinseco omnino nec dependerent nisi a Deo quantum ad suum esse.
[Solutio]: 1-3. Ad quod potest responderi quod sicut in semine deciso secundum naturam est quidam motor incorporeus, quo mediante dispositio fit ad perfectionem quae est anima, ita iniis quae fiunt putrefactione est quidam motor incorporeus, quo mediante fit dispositio ad perfectionem quae est anima. Nec tamen ab illo motore creato dicitur creari, quia creatio est de nihilo, hic autem est productio de existenti secundum quamdam similitudinem, licet remotam. Si vero dicitur creari a Deo forma ultima, dispositio vero sit materiae ab actione corporum supercaelestium, non propter hoc est nobilior forma in putrefacto quam in iis quae fiunt secundum univocam rationem, quia ibi dicitur fieri forma ultima a Deo disponente, movente naturali materiam. Sic enim videtur Augustinus dicere, in libro De Trinitatem, cum ponit agricolam disponentem materiam, Deum autem creatorem, id est conditorem formae, et motorem in supercaelestibus disponentem materiam, Deum autem formae conditorem. Nec propter hoc esset forma separabilis, quia non condidit eam Deus nisi dependentem in esse et operatione a susceptibili; non sic autem est in anima rationali. - Quod autem Philosophus dicit an imam intellectivam esse ab extrinseco, hoc est non tantum propter agentem ultimum, qui est extrinsecus - sic enim est in formis primo creatis, quae tamen non sunt separabiles - sed hoc est quia non dependet suum esse ab intrinseca causa, sed tantum ab extrinseca causa. Fatendum est ergo vel ultimam formam esse a motore creato, non tamen creari, sed fieri in existente per similitudinem remotam, vel a Deo creari, id est condi, dispositionem vero, tam in iis quae fiunt secundum univocam rationem quam non univocam, fieri ab agentibus creatis.
ARTICULUS III
Utrum anima rationalis sit ex traduce.
Deinde proceditur ad originem animarum nostrarum rationalium, I. utrum possint dici esse animae ex anima, et vocant hunc modum essendi esse ex traduce.
I. Quod quidam adstruunt propter originale peccatum quod a patribus descendit ad filios; originale autem, cum sit peccatum, erit in anima, et ideo dicebant quod sicut de carne paterna caro pueri originaliter producitur, ita de gignentis anima, anima geniti deduci aestimetur. Sed contra hoc obicitur, a. sicut obicit Hugo: "Ratio prima est quod spirituali naturae nonconvenit neque ex materia esse, quoniam essentialiter simplex est, sed neque materiam esse, quoniam, in unitatis suae simplicitate individue semper consistens, augeri vel multiplicari omnino non potest. Simplex enim natura. propagationem non facit, ubiad id quod propagandum est ab eo a quopropagandum est, pars sumi non potest, nisi totum transierit. Quod ergo unum est inter duo, si totum transierit, nihil ex eo remanet illi a quo est; si autem totum permanet, nihil conferturilli ad quod est. Si igitur anima ex anima gignitur, sicut caro ex carne, dicant quo modosimplex illa substantia aut tota in gignente remaneat, si in genitum transierit, aut tota in genitum transeat, si in gignente remanserit. Nisi forte omnes animas consubstantiales dicere velint et illam naturam simplicem in propagatione filiorum personaliter multiplicari, sed essentialiter non dividi, non attendentes quanta inconvenientia hanc assertionem sequantur, si una et eadem essentia simul beatitudini etdamnationi, gloriae et poenae addicta credatur. - Postremo, cum dicat auctoritas: "Revertatur pulvis in terram de qua sumptus est et spiritus redeatad Dominum qui fecit illum", manifeste ostenditur quod n non spiritus de spiritu, sed caro de carne transducatur materialiter. Quamvis enim nostra corpora primo loco materialiter de terra nonsint, idcirco tamen noninconvenienter de terra sumpta esse dicuntur, quia primi hominis corpus, a quo nostra corpora materialiter descenderuntde terra per materiam sumptum est. Quod, licet sub eodemintellectu de spiritibus quoque nostris, etiam siex traduce esse crederentur, dici posset quod a Domino dati sunt in eo quod a Domino datus est ille primus spiritus, a quo per materiam descenderunt: tamen in hoc probabilius constat animas ex traduce non esse, quod sicut in primo homine corpus de terra sumptum, spiritus vero a Domino datus legitur, ita etiam ratio expostulat ut in sequentibus quidem omnibus caro quidem de carne descendere, spiritus autem a Domino venire credatur. Propterea, cum in Lege scriptum sit: "Si quis percusserit mulierem praegnantem et illa abortivumfecerit, si non fuerit formatum, mulctetur pecunia, si autem ormatum fuerit, reddat animam pro anima", aperte declaratur quod, cum caro ex carne seminatur, anima similiter ex anima non trahitur. Si enim cum carne anima seminatur, quare in abortivo et non-formato anima pro anima non redderetur? Cum igitur in abortivo tantumformato anima pro anima reddi iubetur, quid nisi in eoquod necdum formatum est, adhuc animam non esse ostenditur? ut videlicet, quemadmodum in primo homine prius corpus formatum, deinde animam infusam legimus, ita etiam in subsequentibus omnibus prius in vulva corpus humanum formari, deinde animam infundi credamus. Quod si cui torte mirum videatur quo modo paternum semen in vulva ante animationem vel crescere possit velvegetari vel etiam usque ad humani corporis effigiem promoveri, videat quo modo arbusta et plantae et germina universa, eiusmodi animam non habentia, sola viriditate vegetentur et crescant etmotu suo in formam proprio generi convenientem producantur. Iis igitur et huiuscemodirationibus probabile factum est animas ex traduce non esse, sed novas de nihilo creatas, novis quotidie corporibus, de paterno semine in vulva formatis, ad vivificationem infundi".
b. Item, in libro Quaestionum Veteris Testamenti: "Inhonestum puto si dicantur animae [cum] corporibus. generari utanima nascatur ex anima, quod nec ipsi animae competit, aut si certe singulae caelestes potestates factae suntet ex ipsis ceterae natae sunt, potest ex una Adae anima credibilevideri ceteras nasci. Sed non convenit, quiasoli Deo hoc possibile fuit ut simplex generaret nec ceteris concederetur. Quod tam mysticumest in causa Salvatoris, ut non solum a solis Gentilibusvel Iudaeis, verum etiam ab ipsis qui christianos se dicunt, incredibile putetur. Nam si eo tempore quo seminatur corpus, et anima generatur ex anima, de Adam costam legimus sublatam, non tamen animam natam ex anima; sed si costa secum habuit animam, iam non nata est, sed detracta in partem. Sed nec hoc scriptum est. Propheta enim Zacharias ait inter cetera: "Quiplasmauit, inquit, animam hominis in eum". Nec Isaias abiis dissentiens, ait: "Qui fecit et finxit te in utero". Si ergo in utero fingitur, iam formato corporitribuitur. Cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore, ut sicut aqua, cum sit sine effigie, missa tamen in vas, figurata videtur, ita et anima, cum siti natura incorporea et simplex, formatur in corpus, singula membra vivificans".
c. Item, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Animae non cum corporibus seminantur, ut Luciferiani dicunt".
d. Item, Gen. 2,23: "Hoc nunc os ex ossibus meis et cura de carne mea" ; et non est dictum quia anima sit de anima; per quod datur intelligi quod animae rationales non sunt de anima primi hominis nec originem habent secundum modum istum.
[Ad obiecta.]: 1. Ad id vero quod obicitur de originali peccato, respondeo quod traductio originalis peccati non est per hunc modum, sed mediante carne corruptionem libidinosam secum deferente, anima vero, coniuncta carni sic corruptae, trahit corruptionem secundum modum suum primo culpabilem et deinde poenalem, non quia anima parvuli sit de anima Adae, sed quia anima Adae non servavit sibi et posteritati rectitudinem originalem.
2. Praeterea, si diceretur indifferenter de unaquaque anima rationali quod fieret de materia spirituali praeexistente, tunc obicit Augustinus, Super Genesim, quia illa anima aut est vivens aut non est vitam habens. Si non est vitam habens: quo modo ergo est materia viventis substantiae ut ex qua fiat? Si vero est vivens: aut tantum vegetabili vita vel tantum sensibili aut vita rationali. Si tantum vegetabili, esset planta et anima rationalis fieret ex planta. Si vero sensibili tantum, esset materia rationalis animae brutum. Si vero habet vitam animae rationalis, ergo esset anima, et ita pari ratione fieret hoc ex illo sicut e converso, cum esset aeque completum. Non ergo anima rationalis facta est vel fit ex materia spirituali praeexistente; est ergo ex nihilo facta et ita creata.
Quod primum non videtur: a. Quia corporeum minus nobile est in genere incorporeo; sed principium, in quantum huiusmodi, nobilius est eo cuius est principium vel ad minus aeque nobile; ergo incorporeum non habebit materiam corpoream ex qua fiat.
b. Praeterea si materia esset corporea, aut forma similiter esset corporea aut incorporea. Si esset corporea, ergo non produceretur nisi corporeum compositum; non ergo anima, cum sit res incorporea. Si vero forma esset incorporea, compositum ex illis aut nec esset corporeum nec incorporeum in genere substantiae —- quod est impossibile -— aut compositum esset corporeum, et ita anima esset corporea, sicut homo qui componitur ex anima et corpore. Ergo non est possibile animam fieri ex materia corporali.