Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 1

UTRUM ANIMA HUMANA SIT COMPOSITA EX MATERIA ET FORMA.

Consequenter, quia est una consideratio inquirendi utrum habeat causam formalem et utrum habeat causam materia!em, secundum quod forma est illud quod cum materia constituit totum, restat inquirere si anima humana composita sit ex materia et forma: de illa enim est nostra intentio principalis.

Quod videtur a. per hoc quod dicit Boethius, in libro De Trinitate: "In omni eo quod est citra Primum est hoc et hoc", et loquitur de iis quae sunt substantiae per se, ad differentiam formae et materiae, quia aliter esset abire in infinitum; sed anima humana est talis, quia est per se existens: quod patet ex separatione et ex motu; ergo habet in se "hoc et hoc" ; sed hoc non erit materia et materia vel forma et forma: alterum enim esset supervacuum; ergo erunt illa duo materia et forma; ergo anima habet materiam et formam.

b. Item, Dionysius: "Post monadem sequitur binarius" ; sed prima monas est Deus; ergo cum sequatur primus binarius - et non loquitur de binario composito ex illa unitate, sed de rebus se habentibus per modum numerorum: sic enim dicit Boethius quod omnia, quae sunt a prima arte, numerorum ratione videntur esse formata - ergo, cum non sit nisi primus binarius materiae et formae, erunt substantiae spirituales quae immediate sunt post primam substantiam, qua e est Deus, ut angelus et anima, habentes materiam et formam.

c. Item, nihil est agens et recipiens secundum idem in se omnino ; cum ergo agere conveniat formae et recipere materiae, erit anima humana habens utrumque, et ita composita; et haec ratio cum praedictis extendit se ad alias animas.

d. Item, in anima humana est intellectus quo est omnia facere et quo est omnia fieri sive agens et possibilis, et iste non est ili e; ergo, cum intellectus possibilis sit potentia respondens parti receptivae, intellectus agens parti activae, necesse est ante istam pluralitatem potentiarum esse pluralitatem partium essentialium.

e. Item, omne agens, cuius actio non est sua substantia, est agens non per se totum, sed per aliquid sui: et loquor de per se agentibus; sed omnis agentis praeter Deum est actio non sua substantia ; ergo animae; ergo anima habet aliquid sui per quod agit; ergo non est omnino simplex, sed composita.

f. Item, anima est movens corpus; et nihil idem secundum substantiam est movens et motum ; ergo anima est substantia praeter corpus et maxime humana; sed, cum ipsa sit substantia praeter corpus, habet quod patitur, sicut cum punitur, et quod agit, sicut cum convertit se super cognoscibilia; ergo, cum actio et passio dicant multiplicitatem oppositorum accidentium, necesse est oppositionem principiorum praecedere.

Contra: 1. Augustinus, in libro De quantitate animae: "Simplex natura animae dici potest, quia ex aliis naturis non est".

2. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Anima est substantia s spiritualis, simplex, indissolubilis".

3. Item, omnis essentia nobilior est quam sua potentia vel ad minus aeque nobilis; sed intellectus est potentia animae et est simplex; ergo eius essentia erit simplex.

4. Item, anima humana est ad imaginem Dei, sicut dicit Augustinus, quia anima humana habet vires suas ad quamdam imaginem Trinitatis summae, ut sunt memoria, intelligentia etc voluntas: una mens, una essentia, una vita, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia. Sicut ergo pluralitas personarum non repugnat simplicitati essentiae divinae, ita nec pluralitas virium repugnabit simplicitati animae humanae.

5. Item, si formam contingit esse simplicem, non compositam scilicet ex materia et forma, et ibi esse statum, propter quid non potest anima humana esse simplex, non habens formam partem sui, sed quod ipsa sit forma?

6. Item, angelus et anima humana conveniunt in genere et differunt in specie ; sed omnia sic convenientia et differentia habent genus et differentiam; ergo hanc compositionem habent, et propter hoc, licet habeant hanc compositionem, nihil prohibet simplicitatem habere. — Sed huic videtur obviare quod dicitur illi compositioni rationali altera compositio respondere in natura, scilicet quae est ex materia et forma. Aliqui etiam volebant dicere quod anima habet compositionem in hoc tantum quod ipsa est non se ipsa, sed dependens secundum esse suum a Deo, et ideo dicatur in ea differre quod est et quo est. Sed nos non inquirimus hic hanc differentiam: sic enim formae essent compositae, quae sunt creatae in materia; sed nos loquimur de compositione ex materia et forma, prout dicitur forma materiae non per se subsistere, sed in materia, animam vero per se subsistere, non tantum in materia, et ita formam non habere compositionem, sed animam. Eodem modo forma non movet suam materiam localiter, quia non est quid actu praeter suam materiam; anima vero movet ipsum corpus quod est perfectum ab ea, et ideo non dicitur tantum forma, sed in se substantia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod anima humana dicitur composita ex forma et materia intellectuali. Nullatenus autem sic habet materiam et formam sicut dicuntur corpora habere materiam et formam, sive sint caelestia sive inferiora: materiae enim corporalis terminus est magnitudo, spiritualis autem materiae non est terminus; et ideo, in libro De generatione, dicit Philosophus: "Impossibile est materiam esse absque magnitudine", loquens de materia corporali.

Ad obiecta autem in contrarium respondendum: 1. Ad primum quod simplex, cum dicitur de anima et de angelo, intelligitur in comparatione, scilicet ad corpora quae habent compositionem ex partibus quantitativis, prout dicitur quod corpus est ex corporibus ut est divisibile in infinitum; sed non dicitur simplex absolute: sic enim convenit Deo esse simplicem.

2. Ad illud quod dicit Augustinus animam esse indissolubilem et ita non compositam: dicendum quod compositum est dissolubile secundum intellectum, sed non quod pars stet extra partem; sed anima dicitur indissolubilis, quia non desinit esse: fit enim ibi sermo de anima rationali, et ideo non est hoc de ratione animae.

3. Ad tertium dicendum quod, licet essentia dicatur nobilior quam sua potentia in hoc quod potentia dependet ab essentia et non e converso, non tamen in simplicitate opposita compositioni principiorum oportet esse nobiliorem, quia sicut intellectus est simplex comparatione ad vires sensibiles, ita anima simplex est comparatione ad sensibilem et vegetabilem.

4. Ad quartum dicendum quod, licet anima dicatur ad imaginem divinae Trinitatis, quia pluralitas virium est unius essentiae, respondeo quod hoc non est tota ratio, sed quia pluralitas est talium virium, memoriae, intelligentiae et voluntatis, quae sic se habent ut intelligentia sit a memoria et voluntas ab utroque. Secundum autem intellectum possibilem et agentem non est anima humana ad imaginem: non enim in Deo est intellectus possibilis sive materialis. Et ideo recte loquendo, licet illa pluralitas non attestetur multiplicitati sive compositioni essentiae, haec pluralitas attestatur compositioni essentiae.

5. Ad quintum dicendum quod non est simile de forma et anima: forma enim, praeter hoc quod est materiae forma, non habet aliquam actualitatem; sed anima praeter hoc quod est anima, habet virtutem quamdam secundum quam dicitur habere compositionem propriam, cui respondet agere et pati, etiam cum est separata.

PrevBack to TopNext