Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 2
DE CAUSA EFFICIENTE ANIMAE.
Hoc habito, consequenter dicendum est de causa efficiente animae humanae et animae sensibilis propter errorem q u 0 r u m d a tu qui deinceps recitabitur et in parte supra tangebatur.
I. Ostenditur autem quod. anima non potest habere aliam causam efficientem quam Deum, licet quidam vellent dicere angelicas intelligentias effectrices animarum rationalium, 1. ex hoc innuentes argumentum quod mediae sunt inter Deum et animam rationalem et habent posse super eam consulendo, movendo secundum aliquod genus motus. Sicut ergo videtur se habere actus ad actum, ita potentia ad potentiam et substantia ad substantiam.
2. Praeterea, per lucem primo die factam intelligitur essentia angelica ; sed in luce corporali videmus quod ipsa est motor per quam fit aer ex aqua et mutua elementorum conversio; si ergo sic se habet ipsa lux spiritualis ad spirituales substantias, erit ipsa causans esse in spiritualibus substantiis.
Sed obviat a. quod dicitur in Psalmo: "Qui finxit sigillatim corda eorum" ; fingere autem intelligitur tacere, per corda autem intelliguntur animae; ergo anima humana habet Deum tamquam causam efficientem.
b. Item, de sola anima. humana dicitur: "Inspiravit in ipsum spiraculum vitae" ; ergo ipsa sola per praerogativam dicitur facta a Deo, non habens aliud principium, non quin aliae habeant causam ab ipso.
c. Item, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Animae hominum non cumcorporibus seminantur, sicut Luciferiani et Cyrillus et aliqui latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentia serviente. Sed dicimus corpus tantum per coniugii copulam seminari, creationem vero animae solum Creatorem omnium nosse, Dei vero iudicio coagulari in vulva atque formari corpus ac formato iam corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo ex anima constans et corpore et egrediatur vivusex utero, plenus humana substantia".
d. Item, anima rationalis, sicut supra habitum est, de nihilo creata est; ergo non potest habere aliquam creaturam efficientem, cum creaturae sit esse de nihilo, et ita esse terminum creationis, non principium, sicut supra habitum est.
e. Praeterea, anima rationalis, sicut angelica intelligentia, in hoc perficitur quod non habet finem, cum habeat principium; ergo neutra est ab altera, cum sint aequalis conditionis in esse.
[Solutio]: 1-2. Falsa est ergo sententia, immo error, cuiusdam philosophi dicentis quod principium cuiuslibet motus qui est in mundo, est motus caeli, et cuiuslibet animae cuiuscumque animati principium est anima caeli. Unde dicit quod omnes virtutes, quae proveniunt a caelo ad mundum istum, sunt quatuor: prima est aptatrix compositionis et coniunctionis quae sufficit in compositione liquabilium; secunda dat animam augmentativam augmentabili; tertia dat animam vivam cuilibet vivo, et vocat animam vivam sensibilem; quarta dat animam rationalem cuilibet loquenti. Haec vero omnia fiunt mediante luce et mediante circuitu caeli super terram, et sicut si quiesceret cor a motu suo, quasi in ictu oculi moreretur homo et destruerentur motus eius, sic si motus caeli quiesceret per punctum horae, periret mundus et destruerentur omnia, quae in ipso sunt, et sicut humanum corpus, constitutum ex membris, habet unam animam, ita caelum cum suis contentis habet unam animam quae dicitur anima mundi. Non enim intelligit quod ista corporalia facta sint propter substantiam animae rationalis, quae est separabilis, et non e converso, nec quod tunc erit verissimum esse caeli et superiorum et ipsius hominis, cum nullus erit motus, sicut erit post iudicium, et quod in homine est principium movendi secundum voluntatem, non dependens a motu caeli. Nullatenus ergo causam efficientem est ponere animae rationalis nisi Deum: nec angelum nec animam mundi, nisi ipse Deus dicatur anima mundi. Unde, licet angelus rationem habeat aliquo modo movendi animam; non habet per modum imperii, sed per modum consilii. Et sicut est in optione eius cui consulitur, consentire vel non consentire, ita est in optione animae consentire vel non consentire angelo consulenti. Falsa autem est positio antiquorum philosophorum, per quam pervenerunt ad hoc ut dicerent mediantibus intelligentiis fieri animas rationales, qua dicebant ab uno simplici non provenire immediate nisi unum simplex: unde intelligentia angelica fuit immediate a Deo, anima vero rationalis mediante angelo. Nec est simile de motore corporali ad sua mota et motore spirituali, qui est angelus, ad substantias spirituales, quia motor corporalis, qui est lux, movet corpora secundum naturam, motor vero spiritualis movet substantias spirituales, ut angelos inferiores vel animas rationales, excitando consensum, non compellendo vel necessitatem inducendo, sed quantum est voluntas divina, tantum possunt super e substantias inferiores spirituales
Si vero quaeratur quare non dicitur anima rationalis ab anima tamquam efficienti, cum sit univoca generatio in hominibus, quemadmodum est in brutis vel vegetabilibus sive aliis generabilibus: Respondendum est, secundum auctoritatem in libro De ecclesiasticis dogmatibus, quod unaquaeque anima rationalis quoad hoc consimilem habet modum procedendi in esse, ut sicut anima Adae infusa est creando ipsi corpori formato de limo terrae, ita anima Petri infusa est creando corpori formato de semine viri; univocatio autem generationis non propter hoc est in homine quia anima sit ab anima, sed quia corpus consimile producitur, cui datur forma a Deo Creatore. In formis autem inseparabilibus a materia aliter est, ut forma dependeat a forma secundum naturam: cum sit operatio naturalis.
II. Consequenter dicendum de causa efficiente in plantis et brutis, quam non est ponendum esse corporalem, cum rei incorporeae non sit corpus causa efficiens: nobilius enim est efficiens effectu. Unde lux corporalis non est causa efficiens in iis, licet disponens sit ex parte materiae, qua dispositione existente sufficienter consequitur forma. Sed sicut a principio creatae sunt huiusmodi formae, ita deinceps mediante existenti aliquo sunt productae. Et ideo dicitur, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuto corpore vivit et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet neque cum corpore moritur, ut Arabsasserit, n eque postmodum interitura, sicut Zenon dicit, quia substantialiter vivit. Animalium vero animae nonsunt substantiae, sed cum carne ipsa carnis vivacitate nascuntur et cum carnis morte finiuntur, ideo nec ratione reguntur, sicut Platoet Alexanderputant, sed ad omnia incitamenta naturae inducuntur",