Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 3, T. 1, Praeambulum

Determinatis iis quae pertinent ad causalitatem ipsius animae, sequitur de iis quae insunt ei secundum esse absolutum primo; deinde de iis, quae pertinent ad esse eius comparatum respectu corporis. Primo ergo agendum est de simplicitate eius; secundo, de unitate et pluralitate ipsius; tertio, de simultate originis vel non simultate; quarto, de localitate; quinto, utrum sit ad imaginem et similitudinem divinam: et haec quaestio pertinet quasi ad qualitatem, praecedentes vero ad quantitatem; sexto, de ordine eius in universo.

PrevBack to TopNext