Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 1, Q. 2, T. 2, C. 3

DE CAUSA FINALI ANIMAE RATIONALIS.

Deinde quaeritur de causa finali animae rationalis.

Et videtur a. propter hoc quod dicitur, in Enchiridion, quod finis sit reparatio ruinae angelicae. Et similiter dicit Anselmus, in libro De casa diaboli et Cur Deus homo ; et videtur accipi ex ilio verbo Deuter.: "Statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei", secundum aliam translationem,

Sed obicitur contra hoc: l. Si enim haec esset ratio finalis, non existente casu angelorum non esset creatio animarum rationalium; sed contrarium cernitur, cum alterius speciei sit ista essentia quam illa et congruebat Creatori ad perfectionem universitatis universitatem generum et specierum condere, ut in quo manifestetur sapientia, potentia et bonitas Dei; ergo non est ille finis conditionis animae rationalis.

2. Praeterea, si esset finis principalis, aut ergo esset propter bonos angelos aut propter malos: non propter bonos, cum non indigeant reparatione; nec propter malos, cum impossibilis sit eorum reparatio.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod finis principalis est participatio beatitudinis, secundum quod dicitur I Tim. 2,4: "Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire" ; finis vero secundarius est reparatio angelicae ruinae.

[Ad obiecta.]:1. Ad obiectum ergo primum respondendum quod, cum sit finis secundarius, licet starent angeli et sic non minueretur numerus angelorum fruentium et sic non esset finis secundarius hominum, nihilominus esset finis principalis.

2. Ad secundum dicendum quod est finis principalis angelorum, et quantum ad hoc non fit reparatio angelicae ruinae; et est finis secundarius, scilicet delectatio in multitudine consortii sortii angelorum fruentium, et quantum ad hunc finem, sicut minuebatur numerus fruentium per numerum [malorum] angelorum, ita augetur per profectum bonorum hominum.

Assignat iterum Magister, in libro Sententiarum, finem animae rationalis, dicens quod creata est "ut intelligeret summam bonitatem et intelligendo amaret et amando possideret et possidendo frueretur". Animae vero assignatur finis in tribus differentiis, ut scilicet laudaret, serviret et frueretur. Alibi etiam, secundum Augustinum, ut videret, laudaret atque gauderet sive diligeret. Quarum differentiarum ratio sic potest attendi, ut intelligere sit respectu primae veritatis et pertineat ad intelligentiam, amare vero respectu summae bonitatis et pertineat ad voluntatem, possidere vero sit respectu aeternitatis et pertineat ad mentem sive ad memoriam, secundum quod trinitas est in anima penes intelligentiam, voluntatem et memoriam — quam memoriam quidam. praemittunt duabus aliis, quidam subiungunt secundum diversam sui intentionem — frui vero pertineat ad ipsam essentiam divinitatis vel ex tribus praedictis relinquatur. Tres autem differentiae sic possunt distingui, ut frui pertineat ad actum cordis, servire ad actum operis exterioris, laudare vero ad actum oris. Aliae vero tres differentiae sic distinguuntur, ut videre pertineat ad actum rationis, amare ad actum voluntatis sive gaudere, laudare vero ad actum sermonis, ut fiat protestatio summae maiestatis, sapientiae et bonitatis.

PrevBack to TopNext