Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 1
DE PRIMA DIVISIONE AUGUSTINI: RATIO, INTELLECTUS, INTELLIGENTIA.
Dicendum est ergo de divisione quam ponit Augustinus et patet ex iam dictis ratio divisionis penes quid accipiatur. Sed potest quaeri, I. cum ex parte sensibilis est retentiva sensibilium, quare non assignetur ex parte intelligibilium retentiva, aut si est assignata, ubi assignatur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, licet in praedicta divisione trimembri non ponatur vis retentiva, scilicet memoria, nihilominus alibi, cum comparat has vires animae, ponit memoriam post rationem et deinde intellectum et intelligentiam; per quod innuit quod eadem est in substantia cognitiva intelligibilium et memorativa intelligibilium ; ideo in prima divisione trimembri non enumerabatur.
II. Sed adhuc restat quaestio quare magis distinguatur memorativa sensibilis tamquam potentia quam intelligibilis.
[Solutio]: Responderi potest quod memorativa sensibilis utitur organo et habet aliud organum quam cognitiva sensibilis. Nam oportet organum aliter disponi ad recipiendum et aliter ad retinendum. Ad recipiendum enim humidum est conveniens, ad retinendum vero siccum: siccum enim bene retinet quod imprimitur, et ideo vis, quae est proportionalis organo, differens est, ut sicut organa distinguuntur secundum debitam proportionem et determinatam ad recipiendum et retinendum, ita et vires. In parte vero intelligibili, quae quantum est de se non utitur organo, non est necesse fieri hanc distinctionem, sed quae accipit intelligibilia, ea conservat.
III. Adhuc etiam quaeritur, cum sint intelligibilia quaedam infra, quaedam iuxta, quaedam intra, quaedam supra, ut narrat Augustinus, quare non sunt quatuor differentiae virium, ut una sit vis respectu intelligibilium intra, sicut est triplex differentia respectu intelligibilium extra. [Solutio]: Ad quod dicendum quod divisio, quam facit Augustinus, est proprie respectu intelligibilium extra. Quod patet per hoc quod rationem ponit ipse cognoscitivam naturarum, formarum, differentiarum, proprietatum et accidentium, sed non extra corpora nisi ratione subsistentium; per quod patet quod rationis est cognoscere ea quae sunt infra rationem: omnia enim quae spectant ad corpora sunt infra rationem. Intellectum vero ponit cognoscitivum angelorum, daemonum, animarum et omnis spiritus creati; ex quo patet quod loquitur de intelligibilibus quae sunt iuxta animam rationalem. Cum autem dicitur quod "intelligentia immediate supponitur Deo", loquitur de eo quod est supra animam rationalem. Ea vero quae sunt intra, sicut sunt scientiae et virtutes et quod ipsa anima se ipsam cognoscit, quia non est necesse similitudines alias ab intelligibilibus pervenire ad intellectum, ideo non computantur in vi separata, sed cognoscuntur a vi in qua nata sunt esse. Cum enim anima ipsam scientiam vel artem habeat apud se, quae necessitas est habere similitudinem separatam ab intelligibili? Sed in aliis rebus intelligibilibus oportet habere similitudinem, qua intellectus iuvetur ad hoc quod intelligibile fiat actu intellectum.