Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 2, C. 2

DE DIVISIONE ARISTOTELIS.

ARTICULUS I.

De intellecta materiali.

Deinde quaeritur de secunda divisione, quam facit Philosophus, per intellectum in triplici differentia. Potest enim quaeri quae sit necessitas ponere intellectum materialem, qui habet species in phantasmatibus, qui dicitur a Philosopho corrumpi quodam interius corrupto, et dicitur alio nomine ratiocinativa: unde dicitur cellula logistica.

Videtur enim quod sufficiat vis sensibilis quae recipit phantasmata: 1. Si enim a phantasmatibus fit abstractio specierum intelligibilium, non est necesse ponere aliam vim a phantastica, in qua sint ea a quibus debeat fieri abstractio, et ita non est necesse ponere unam vim intellectivam. Sufficit ergo duplex differentia intellectus: agentis et possibilis. Hoc etiam Videtur Philosophus innuere, ponens duas tantum differentias: unam, qua est omnia facere, aliam, qua est omnia fieri.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ille intellectus materialis, de quo loquitur Commentator, qui habet species in phantasmatibus, in hoc differt a phantasia quod phantasia habet phantasmata, non ut possibilia ulterius ad actum alicuius potentiae intellectivae ; sic enim est in brutis: bruta enim habent hanc vim tamquam perfectionem, non ut possibilem ulterius ad nobiliorem perfectionem. Unde, sicut sensus brutalis non dicitur universalis neque per se neque per accidens, sed solum singularis, sensus vero humanus est utriusque, scilicet universalis et singularis, ita contingit in vi interiori ut sit phantastica habens phantasmata secundum quod huiusmodi, non ut possibilia ad species abstrahendas ab intellectu; intellectus vero materialis habet species in phantasmatibus, quas possibile est abstrahi per intellectum agentem, ut uniantur cum possibili. Sic ergo necesse fuit ponere intellectum materialem. Et quia habet aliquam colligantiam ad corpus, dicitur a Philosopho corrumpi quodam interius corrupto, non quod eius sit secundum se corruptio, sed ratione actus.

ARTICULUS II

De intellectu agente.

Consequenter dicendum est de ipso intellectu agente et possibili.

I. Quae autem sit necessitas ponere has duas differentias, habetur a Philosopho. 1. Dicit enim quod nihil educitur de potentia materiali in actum, nisi per id quod est actu; sed intellectus possibilis dicitur possibilis in suo genere potentia materiali; non ergo educitur in actum nisi per id quod est actu; illud autem est potentia agens; erunt ergo duae differentiae.

2. Praeterea, sensus non se ipsum perficit in sentiendo, sed indiget luce interiori et exteriori; ergo nec intellectus similiter; erit ergo unum aliquid in anima quod est per modum lucis, ut sicut lux potentia colores facit actu sentiri, ita erit quid in anima quod potentia-intelligibilia perducet ad hoc ut actu intelligantur ab intellectu possibili.

II. Sed adhuc posset esse dubitatio utrum hoc agens esset intellectus. Sicut enim agens extra ex parte sensus non est actu sensus, sed lux, sic videretur in intellectu.

Sed contra hoc est quod nihil potest educere formas intelligibiles de potentia in actum nisi sit actu in illo genere: propter quod abstrahens formas intelligibiles et uniens eas necesse est quod sit actu intellectus. Nec est simile de luce sensibili: sic enim se habet ut educat colorem qui erat in potentia, ut possit actu movere visum, quantum est ex parte sui, sed non dicitur agens respectu potentiae sensibilis animae. Unde non est necesse propter hoc agentem extra univocare cum sensu patiente; intellectus vero agens agit dupliciter: agit enim abstrahendo et cum possibili uniendo.

III. Sed adhuc dubitaret aliquis utrum sit separatus secundum substantiam ab anima an sit pars ipsius animae.

a. Quod si esset, tunc tota substantia animae intellectivae quoad hoc esset in intellectu possibili. — Sed contra hoc est quod inconveniens est ponere partem intellectivam non sibi sufficientem ad intelligendum, cum intellectiva pars sit perfectior sensitiva et vegetativa; videmus autem vegetativam sibi sufficientem et sensitivam; multo fortius intellectiva secundum se habebit sufficientiam ad intelligendum.

Contrarium tamen videbitur 1. propter, hoc quod aliqua forma est intelligibilis quae est nobilior intellectu rationali, sicut sunt ea quae sunt in divinis; non ergo videtur habere pars intellectiva rationalis posse ad intelligendum illa nisi per aliquid quod est extra illam; necesse est ergo, cum illud sit intellectus agens, ipsum esse separatum.

2. Si forte diceretur quod solus intellectus possibilis est pars animae - contra hoc sic obicitur: Proximius se habet intellectiva pars ad Primum quam sensitiva; sed in sensitiva non ponitur aliqua differentia quae omnino habet possibilitatis et nihil est actu; ergo nec in intellectiva est ponendum. Si ergo est ibi solum possibilis, erit ibi eadem potentia possibilis uno modo et alio modo agens. — Praeterea, de intellectu angelico patet quod non omnia quae fiunt cognoscit, sed respectu eorum quae nondum cognoscit dicitur possibilis; ad hoc autem quod educatur de potentia in actum, non est necesse ponere aliam potentiam perficientem illam; erit ergo ipsa se ipsam perficiens; una ergo et eadem erit substantia intellectus possibilis et agens, sed ratione differens, ut dicatur possibilis in hoc quod nondum habet, agens in quantum sibi sufficit ad acquirendum. — Si forte dicatur quod una et eadem differentia sit intellectus agens et possibilis, sed differens ratione — contra sic obicitur: Nihil idem secundum eamdem partem est respectu eiusdem in actu et potentia simul ; cum ergo intellectus agens sit simpliciter actu illud respectu cuius intellectus possibilis est in potentia, necesse est intellectum agentem et possibilem non esse idem, vel, si sunt aliquo modo idem, erunt sic idem quod tamen erunt diversae partes eiusdem.

[Solutio]: Ad quod potest dici quod intellectus agens et intellectus possibilis sunt duae differentiae in anima rationali, quarum una, scilicet intellectus agens, est ex parte formae ipsius animae, secundum quod est spiritus, altera vero, scilicet possibilis, est ex parte suae materiae, qua est potentia ens respectu cognoscibilium quae fiunt in ea: et hoc a parte inferiori, qua fiunt mediante sensu principaliter. Nec oportet ponere intellectum agentem separatum in substantia ab ipsa anima, sicut lux in sensu separata est in substantia ab ipso sensitivo. Est enim ipse spiritus in se habens lumen quoddam naturale, ratione cuius habet actum intelligibilium, a principio scilicet creationis, ex parte scilicet illa qua est substantia immaterialis secundum se separata, licet ex alia parte corpori sit coniungibilis: non enim videtur quod ita condiderit animam rationalem ad imaginem suam quin ei dederit perfectionem aliquam respectu cognoscibilium. Ex illa vero parte qua habet hanc perfectionem cognoscibilium ad quamdam similitudinem Primi, ex illa est intellectus agens; quae pars, cum obviaverit formae intelligibili in phantasmate existenti, abstrahit eam ut sit actu intellecta, et ex illa parte qua nondum habet anima illas formas intelligibiles, dicitur intellectus possibilis.

[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur quod aliqua intelligibilia sunt supra intellectum et ita oportet quod cognitio fiat per agentem qui est supra intellectum: dicendum est quod agens non dicitur esse actu, quia omnes formas a principio intelligit, sed ab agente primo illuminatur, et iam non respectu omnium, sed respectu quarumdam formarum, et cum est illuminatus, perficit etiam possibilem illo modo; unde non est necesse ponere agentem separatum quoad omnia intelligibilia cognoscenda.

2. Ad id vero quod obicitur inconveniens esse partem omnino possibilem in ipsa anima, quae sit sicut tabula nuda, immo videatur sic esse sicut est intelligentia angelica: dicendum quod non est simile de parte intellectiva animae et parte intellectiva angeli. Haec enim quae est in angelo, separata est a parte sensibili: unde non habet possibilem nisi dicatur possibilis, id est receptibilis illuminationum a Summo, sed habet partem sibi sufficientem ad cognoscendum ea quae nondum sunt cognita ab ea. Pars ergo intellectiva in anima quae coniuncta est parti sensibili, ex illa parte est possibilis et sufficientiam habet ex agente et viribus praeambulis sensibilibus, ut educatur de potentia ad actum. Vires enim sensibiles praeparant formam intelligibilem ut sit conveniens abstractioni, intellectus vero agens actu abstrahit eam et unit cum possibili. Sic ergo completur intellectus possibilis in receptione specierum intelligibilium a phantasmate abstractarum.

ARTICULUS III.

De intellectu possibili.

Deinde quaeritur de intellectu possibili: Primo, utrum sit possibilis intellectus; secundo, utrum sit in anima secundum quod est actus corporis aut secundum quod est hoc aliquid; deinde, utrum sit possibilis potentia essentiali vel accidentali. Et dicitur potentia essentialis, cum ex se habet, sicut ponderosi est ferri deorsum; potentia vero accidentalis est, sicut ignis, qui de se actu est, sed tamen potentia est ad aliam formam elementati.

PROBLEMA I.

Utrum sit intellectus possibilis.

Quod non sit possibilis intellectus in anima rationali, videtur: 1. Cum enim sit ultima formarum naturalium, ultima autem formarum naturalium ita est actus quod non potentia in illo genere: ergo anima rationalis in illo genere non debet dici potentia; ergo nulla differentia eius erit intellectus possibilis.

2. Praeterea, ponitur intellectus possibilis omnino in potentia respectu formarum intelligibilium, sicut prima materia in potentia est respectu formarum naturalium; sed prima materia nullam habet formam naturalem determinatam in se: si enim haberet, iam non diceretur possibilis omnino; anima autem rationalis habet aliquam formam determinatam; ergo non convenit ei intellectus possibilis secundum illum modum.

Contra,: a. Sicut est possibilitas prima in esse, ita est in bene esse; sed possibilitas in bene esse non est aliud quam in cognitione et affectione; erit ergo aliqua potentiae in anima rationali, secundum quam est possibilis in cognitione; illa dicitur intellectus possibilis; erit ergo in anima intellectus possibilis.

b. Praeterea, sicut est in luce corporali, ita est per similitudinem in luce spirituali; sed in luce corporali sic est quod est infimum corpus caeleste, quod est receptivum luminis aliunde, scilicet luna; sic ergo erit in luce spirituali quod ultima substantia spiritualis est possibilis ad lucem; sed haec est anima; erit ergo anima rationalis habens intellectum possibilem.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod anima rationalis habet intellectum possibilem tamquam unam sui differentiam in cognoscendo.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum in contrarium, dicendum quod, licet anima rationalis sit ultima formarum naturalium, nihilominus ipsa est possibilis, sed non eo genere quo est actus ultimus: est enim actus ultimus in esse, possibilis autem est respectu bene esse, scilicet cognitionis.

2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile de materia prima omnino et de anima rationali quoad hoc quod habet rationalis intellectum possibilem. In hoc autem est simile quod, sicut materia prima est possibilis respectu formarum in esse, ita intellectus possibilis possibilitatem habet respectu formarum sive specierum in cognitione. In hoc autem est dissimilitudo quod materia prima nullam habet formam de se praeter ipsam capacitatem ; intellectus autem possibilis habet aliquam, quia ipsam formam essentialem ipsius animae, quae est aliquid in se: unde materia prima non reflectitur super se.

PROBLEMA II

Utrum intellectus possibilis sit in anima secundum quod est actus corporis aut hoc aliquid.

Deinde quaeritur utrum sit in anima secundum quod est actus corporis aut secundum quod est hoc aliquid.

Quod autem secundum quod est actus corporis, videtur 1. per hoc: Quod est forma separata a materia, est actu intellectus; ergo si non est actu intellectus, non est forma separata a materia; sed omnis forma aut est separata a materia aut coniuncta; ergo intellectus possibilis erit forma coniuncta materiae; est ergo intellectus possibilis in anima ut est actus corporis.

2. Item, omnis virtus apprehensiva consimilis est naturae quodam modo cum apprehenso; sed intellectus possibilis est vis apprehensiva quae magis se habet ad formas abstractas a phantasmate quam ad formas separatas simpliciter: nam si intelligit separatas, intelligit eas aliquo modo ut materiales; restat ergo quod intellectus possibilis magis est ipsius animae secundum quod est actus corporis quam secundum quod est hoc aliquid.

3. Praeterea, intellectus possibilis, secundum quod dicit Philosophus, transmutatur aliquo modo secundum ea quae sunt corporis; sed anima, prout est substantia quaedam in se ut spiritus, non in hac ratione transmutatur cum corpore, sed prout est actus; ergo intellectus possibilis est animae secundum quod est actus.

4. Item, anima intellectiva est ultimus actus hominis, qui additur ultra sensitivam partem; hoc autem non erit tantum secundum quod est motor corporis: hoc enim pertinet ad partem motivam; ergo quantum ad partem cognoscitivam nobilior est cognoscitiva; sed non est alia quae per se appropinquat nisi possibilis; est ergo anima actus hominis secundum quod habet intellectum possibilem.

Contra: a. Si tantum esset in anima secundum quod est actus hominis, ipsa autem, cum est separata, non est actus: ergo ipsa, ut est separata, non haberet intellectum possibilem; ergo intellectus possibilis non esset separabilis; sed est separabilis ; ergo non est ipsius animae secundum quod est actus hominis.

b. Praeterea, intellectus possibilis non prius intelligit species rerum materialium quam abstrahantur a phantasmate; sed, cum abstrahuntur, sunt sicut separatae; igitur magis se habet ad animam ut est hoc aliquid in se quam ut est actus corporis.

c. Praeterea, oportet intellectum esse immixtum ab omni forma et natura: si enim aliquam haberet, prohiberet intellectum extraneae formae; ergo necesse est quod sit ipsius animae separabilis a corpore, et ita non erit eius ut est actus hominis.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, cum sit triplex differentia intellectus, prout supra dictum est, intellectus materialis est ipsius animae ut est actus hominis in corpore, intellectus vero possibilis ut est separabilis a corpore, intellectus vero agens animae quasi separatae a corpore: unde est eius secundum quod est hoc aliquid. Licet enim intellectus agens habeat actum qui est abstrahere, et ille est animae in corpore, ille tamen non est eius primus actus: unde secundum hoc non determinatur primo esse illius potentiae.

Ad obiecta ergo per hoc potest responderi.

1. Et ad primum primo. Licet enim non sit intellectus possibilis ut forma separata a materia, est tamen separabilis; differentiae autem illae separatum et coniunctum sunt formarum in esse, sed secundum rationem sunt hae differentiae separata, coniuncta, separabilis et coniungibilis, et hoc modo se habet intellectus possibilis animae ut separabilis et coniungibilis, et ideo suum intelligere proportionale medium est inter intelligere speciem in phantasmate et speciem omnino separatam, et hoc est intelligere speciem abstractam a phantasmate.

2. Ad secundum patet per hoc responsio, quia, cum sit formarum abstractarum a phantasmate, aliquam habet comparationem ad phantasma ut a quo fit abstractio, et ita ad corpus, sed non sic ut sit animae in quantum est actus in corpore tantum, sed ut est separabilis a corpore.

3. Ad tertium vero dicendum quod illud quod dicitur de intellectu quod transmutatur secundum ea quae sunt corporis, hoc per se dicitur de intellectu materiali, de intellectu vero possibili per accidens, quia intelligit formas abstractas a phantasmate, quae scilicet, licet sint in phantasmate, praeter phantasma accipiuntur.

4. Ad illud vero quod ultimo obicitur quod anima intellectiva est actus hominis ultimus: concedendum est quod hoc est secundum intellectum possibilem. Intellectus enim possibilis est ad quem terminatur motus qui est ad animam, et ab illo, cum se extendit, est motus qui est ab anima: cum enim intellectus possibilis sit actu apprehendens bonum, ut tale est principium motus, et ita intellectus possibilis est animae prout est actus hominis; sed prout est separabilis, non ut sic [est] actus corporis, quemadmodum est dicere de sensitiva, nec actus determinatus tantum animae dum est in corpore, sicut dicitur de illa vi quae operatur in cellula logistica, et illum actum non habet per se praeter corpus.

PROBLEMA III.

Utrum intellectus sit possibilis patentia essentiali vel accidentali.

Deinde quaeritur utrum sit possibilis potentia essentiali vel accidentali.

Et videtur quod potentia essentiali: a. Sic enim se habet intellectus ad intelligibilia quemadmodum sensus ad sensibilia ; sed sensus sic se habet ad sensibilia ut nihil requiratur ex parte sui ad hoc quod sentiat in actu, sed tantum ex parte sensibilis ut sit sensibile actu; ergo sic erit ex parte intellectus ut nihil requiratur ex parte intellectus ut intelligat actu, sed tantum ut intelligibile disponatur ut fiat intelligibile actu: et ita erit possibile potentia essentiali quemadmodum sensus.

Contra: 1. Intellectus possibilis non exit in actum nisi per agentem qui est ex parte sui, qui removet privationem a parte intellectus possibilis; ergo intellectus possibilis dicitur possibilis potentia accidentali.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod non est simile hic et in rebus corporalibus. Non enim in intellectu est accipere formam contrariam, per quam prohibeatur a forma contraria. Unde non est necessaria remotio formae unius et inductio formae alterius, sicut est in generatione et corruptione et in alteratione, sed sufficit remotio privationis. Dicendum est ergo quod et in intellectu et in sensu utrobique est potentia essentialis; sed in sensu nihil requiritur nisi intentio ex parte sensitivi ad hoc quod sentiat cum dispositione quae est a parte sensibilis; ex parte vero intellectus requiritur praeter intentionem quod in actum reducatur ut intelligat cum dispositione quae est a parte intelligibilis, ut sit duplex dispositio: una a parte intellectivi, altera a parte intelligibilis. Et ideo necesse fuit habere intellectum agentem, non tantum propter abstractionem intelligibilium, sed propter perfectionem ipsius possibilis a parte intellectus.

PrevBack to TopNext