Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 3

UTRUM SENSUS INTERIOR SIT SEPARABILIS A CORPORE VEL INSEPARABILIS.

Tertio quaeritur utrum huiusmodi sensus sit separabilis a corpore vel inseparabilis.

Quod separabilis, videtur a. per Augustinum, in libro De ecclesiasticis dogmatibus: "Solum hominem credimus habere animam substantivam, quae exuta acorpore vivit et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet". Ergo, si exuta a corpore tenet sensus suos, ergo huiusmodi sensus sunt separabiles.

b. Item, Cassiodorus, in libro De anima: "Sciendum est quod haecimmortalis anima vivit in se, post huius saeculi amissionem non reflante spiritu sicut corpus, sed aequali mobilitate, quae illi attributa est, pura, subtili, cita, aeterna videt, audit, tangit ac reliquis sensibus efficacius valet". Ergo anima post amissionem huius saeculi utitur sensibus suis; ergo isti sensus sunt separabiles.

Contra: 1. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Magis arbitror ratione nos comprehendere esse interiorem quemdamsensum, ad quem ab istis quinque notissimisomnia referantur". Et postmodum subdit: "Hic autem nec visus nec auditus nec olfactus nec gustus nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod communiter omnibus praesidet". Si ergo praesidet quinque sensibus exterioribus, sed isti non sunt separabiles, ergo nec iste.

2. Item, Bernardus, in libro De amore Dei, assignat hos quinque sensus, et unus est amor parentum, alius amor sociorum et tertius amor inimicorum; sed hoc non habet exercere anima nisi in corpore; ergo isti sensus non sunt separabiles a corpore.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod sensus interior dicitur dupliciter. Aliquando enim dicitur sensus interior, qui pertinet ad partem sensibilem, scilicet sensus communis sive imaginatio; aliquando vero dicitur sensus interior ipsius partis rationalis. Et hoc dupliciter: dicitur enim aliquando sensus interior pertinens ad intellectum, aliquando pertinens ad affectum. Ad intellectum vero dupliciter: aliquando secundum quod est mediantibus speciebus quae sunt in phantasmate, aliquando vero mediantibus speciebus praeter phantasmata. Si ergo dicatur sensus interior primo modo, quoad actum non separatur a corpore; si vero dicatur sensus interior qui ad affectum pertinet, licet possit esse quantum ad quaedam separabilis, quantum ad alia non est separabilis; si vero accipiatur sensus interior prout est mediantibus speciebus in phantasmate, non separatur, alio vero modo separatur.

[Ad obiecta]: 1-2. a—b. Per hoc patet responsio ad obiecta. Nam B. Bernardus loquitur de sensu interiori secundum quod pertinet ad affectum; Augustinus vero, in libro De libera arbitrio, loquitur de sensu communi secundum quod pertinet ad partem sensibilem; auctoritas vero Cassiodori loquitur de sensu interiori secundum quod sensus interior dicitur intellectus; Augustinus vero, in libro De ecclesiasticis dogmatibus, loquitur de sensu communiter, sive dicatur quod interior sensus pertineat ad partem sensibilem sive ad rationalem: nam, etsi anima non sit quantum ad partem sensibilem separabilis secundum actum, exuta tamen a corpore defert secum huiusmodi potentias.

PrevBack to TopNext