Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 2
UTRUM SIT UNUS SENSUS INTERIOR VEL PLURES.
Videtur quod plures: 1. Dicit enim Origenes quod "quinque sunt sensus interioris hominis, ut mundi corde Deum videamus". Ergo plures sunt sensus.
2. Item, Bernardus: "Sicut corpus habet suos sensus quibus animae coniungitur vita mediante, itaanima habet suos sensus quibus Deo coniungitur caritate mediante".
3. Item, Marc. 14, 5, super illud: "Poterat istud venumdari", etc., Glossa: "Fides nostra trecentis emitur denariis, id estdecem sensibus per corpus et animam et spiritum triplicatis". Ergo plures sunt sensus.
Contra: a. Per actus cognoscuntur potentiae et actus per obiecta ; sed obiectum est unum; ergo necesse est unum esse sensum. — Quod sit obiectum unum, dicit Origenes, Levit. 6, 5: "Addamus iis omnibus suum et perficientur". Ergo una erit potentia, secundum quam erit videre et gustare et ita unum erit in substantia videre et gustare et huiusmodi.
b. Item, Eph. 1, 17, super illud: "Det vobis Spiritum", Glossa Augustini: "In sensu exteriori non est videre idem quod gustare, in sensu interiori non sic, sed idem" ; et ita ut prius.
c. Item, Haymo, Super Apocalypsim: "Raptus est Ioannesspirituad summa contemplanda, ubi nihil aliud vidit quam audivit", quia nihil aliud est videre quam audire.
d. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Sic aptae naturae est spiritus, ubi idem est audire et videre et e converso". Ergo unus et idem actus et una iterum potentia; cum ergo sit obiectum unum, ex nulla parte erit pluralitas.
Respondeo: Plures dicuntur sensus, non quia potentiae plures sint, sed propter modum comprehendendi: alius enim est modus comprehendendi, cum dicitur iste videt, quam cum dicitur iste audit. Augustinus, in libro Confessionum: "Cum amo Deum meum, lucem meam, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubifulget animae meae quod non capit locus, ubi sonat quod non rapit tempus, ubi olet quod non spargit flatus, ubi sapit quod non minuit edacitas, ubi haeretquod non divellit satietas". Unde non quia obiecta sunt plura vel quia plures potentiae, sed ratione modorum comprehendendi diversificantur.
[Ad obiecta]: 3. Ad hoc quod obicitur ex auctoritate Hieronymi, Super Marcum, dico quod loquitur ibi Hieronymus non tantum secundum modum comprehendendi, sed secundum potentias comprehendentes, quia loquitur ibi de sensibus et animae et spiritus, secundum quod anima inferior pars est, spiritus vero superior. Alia est enim potentia, secundum quod dicimus sensum corporis et animae, id est inferioris partis, et spiritus, id est superioris, secundum illud I Thessal. 5, 23: "Integer spiritus vester" etc. Unde non loquitur secundum coarctationem ad sensum spiritualem, sed extendit nomen sensus ad sensum communiter sumptum, secundum quod dicitur communiter de sensibus interioribus et exterioribus.
2. Ad hoc quod dicit Bernardus: "Sicut corpus habet" etc., dico quod illa multiplicatio est tantum secundum differentiam modorum comprehendendi. Unde dicit Bernardus: "Duas radices habet iste sensus: unam in carne, alteram in ratione". Referendo ergo ad unitatem potentiae et obiecti, idem erit videre quod audire; referendo ad modum comprehendendi, differunt.