Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 5
DE QUIBUS SIT SENSUS INTERIOR.
Consequenter quaeritur de quibus est sensus interior sive respectu quorum, utrum scilicet respectu sensibilium aut tantum respectu intelligibilium.
Quod respectu sensibilium, videtur: 1. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Si sentit se non videre, dum non videt, necesse est etiamsentiat se videre, dum videt, quia, cum eo appetitu non movet oculum vidensquo movet non videns, indicat se utrumque sentire". Si ergo "sentit se videre, dum videt", cum istud sit sensibile, est respectu sensibilium, non solum respectu intelligibilium.
Contra: a. Hugo de S. Victore: "Positus est homo in medio", scilicet inter angelum et bruta animalia, "ut intus et foris sensum haberet, intus ad invisibilia, foris ad visibilia, intus per sensum rationis, foris per sensum carnis". Ergo sensus interior est tantum ad invisibilia.
b. Item, Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Duo sunt in homine sensus, unus interior et unusexterior, et utrumquebonum suum habet in quo reficitur: sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis, sensus exterior in contemplatione humanitatis". Ergo sicut sensus exterior in homine est respectu sensibilium, ita videtur quod interior sit tantum respectu intelligibilium.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, sicut dictum est, sensus interior accipitur dupliciter. Aliquando enim accipitur pro sensibili parte, scilicet interiori: et hoc modo loquitur Augustinus, in libro De libero arbitrio, de sensu interiori. Alio modo accipitur pro parte intelligibili: et hoc modo loquuntur aliae duae auctoritates de sensu interiori, scilicet auctoritas Hugonis et Augustini, in libro De anima et spiritu.