Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 6

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 1, M. 3, C. 6

UTRUM SENSUS INTERIOR IMPEDIATUR PER EXTERIOREM.

Deinde quaeritur utrum sensus interior impediatur per exteriorem.

Quod videtur a. per hoc quod dicit Augustinus, in libro De anima et spiritu: "Cum exterior sensus carnalis bono suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit; non enim cogitat bona quae sunt interioris sensus, qui iucunditate exteriorum bonorum capitur". Ergo sensus interior impeditur per exteriorem.

Contra: 1. Sensus interior praesidet exteriori et regit ipsum; sed quod praesidet alii, non mutatur per ipsum, sed potius mutat ipsum; ergo interior sensus non impeditur nec retardatur a sua operatione per exteriorem.

2. Item, phantasia, quae plus est unita sensui exteriori quam intellectiva, non impeditur per ipsum; ergo nec multo fortius intellectiva, quae plus elongatur.

[Solutio]: 1. Ad hoc dicendum quod sensus interior, secundum quod accipitur pro parte intellectiva, impeditur per operationem sensus exterioris. Et ratio huius est, non quia praesideat illi vel non praesideat, sed quia anima, cum sit una et simplex, habens potentias diversas, cum intendit operationi sensus exterioris, minus est intenta operationi sensus interioris.

2. Ad hoc quod obicitur quod phantasia non impeditur, quae magis unitur sensui exteriori quam intellectiva: respondeo quod non est simile de phantasia et de parte intellectiva. Nam sensibilis exterior et phantasia currunt secundum eamdem viam et sunt circa sensibilia, et ideo unum non impedit alterum nec retardat, sed intellectiva et sensibilis exterior currunt secundum diversas vias, et ideo una impedit aliam.

PrevBack to TopNext