Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 1

UTRUM LIBERUM ARBITRIUM COMMUNE SIT CREATORI ET CREATURAE.

Circa primum sic obicitur: 1. Nihil est commune Creatori et creaturae, ad minus univocum; ergo nec liberum arbitrium, et si dicatur commune, hoc erit aequivoce.

2. Item, liberum arbitrium in Deo est substantia, in homine vero quasi accidens; ergo liberum arbitrium non est commune Creatori et creaturae nisi secundum nomen.

3. Item, dicit Damascenus: "In Deo non dicimus electionem" ; sed eligere est proprius actus liberi arbitrii; ergo in Deo non dicetur liberum arbitrium; ergo liberum arbitrium non est commune Creatori et creaturae.

Contra: a. Anselmus, in libro De libero arbitrio: "Quamvis liberum arbitrium secundum definitionem communesit omni rationali naturae, multum tamen dii-fert illa quae Dei est, ab illis quae rationalis creaturae". Ergo liberum arbitrium est commune secundum definitionem Creatori et creaturae.

b. Item, Damascenus: "Quod secundum imaginem dicitur homo, intellectuale significat etarbitrio liberum". Ergo secundum liberum arbitrium est homo ad imaginem Dei; sed aliqua ratio est communis imaginis et eius cuius est imago ; ergo aliqua ratio imaginis est communis creaturae et Deo.

c. Item, quicumque sola voluntate et nulla necessitate bonus est, libere bonus est; sed Deus sola voluntate et nulla necessitate bonus est; ergo libere bonus est; ergo habet liberum arbitrium; eadem ratione et homo libere bonus est et habet liberum arbitrium ; ergo etc.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod liberum arbitrium commune est Creatori et creaturae, non tamen dicitur univoce nec omnino aequivoce, sed analogice, scilicet per prius et posterius: per prius enim dicitur de Creatore, per posterius de creatura.

[Ad obiecta]: 1-2. Et per hoc patet solutio ad duo prima obiecta. Nam non concludebant quod liberum arbitrium non esset commune, sed quod non esset commune univocum.

3. Ad hoc quod dicit Damascenus quod "in Deo non dicimus electionem", respondeo quod eligere dicitur dupliciter: uno modo dicitur eligere determinare seu definire inter aliqua duo, et hoc modo convenit Deo electio; alio modo dicitur eligere rem prius ignotam determinare: unde hoc modo dicitur electio determinatio rei dubiae in alteram partem, et quia illud importat ignorantiam, non dicitur de Deo. Unde dicit: "In Deo non dicimus electionem" ; non enim consiliatur Deus: ignorantiae enim est consiliari.

PrevBack to TopNext