Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 3, C. 2

UTRUM LIBERUM ARBITRIUM COMMUNE SIT RATIONALI ET IRRATIONALI CREATURAE.

Deinde quaeritur utrum liberum arbitrium sit commune creaturae rationali et irrationali.

Et videtur quod sic: 1. Dicit enim Damascenus quod "liberi arbitriiest moveri vel non moveri, impetum facere etnon facere, appetere et non appetere" ; sed hoc est commune creaturae rationali et irrationali sensibili; ergo liberum arbitrium est commune utrique.

2. Item, in creatura sensibili irrationali est duplex vertibilitas, scilicet naturae et appetitus; vertibilitas autem secundum appetitum est creaturae habentis liberum arbitrium; ergo in creatura irrationali est liberum arbitrium.

Contra: a. "Irrationalia", sicut dicit Damascenus, "magis aguntur quam agant" ; sed liberum arbitrium magis agite quam agatur; ergo irrationalia non habent liberum arbitrium.

b. Item, liberi arbitrii est contradicere appetitui naturali vel sequi eum ; sed irrationalia non contradicunt appetitui naturali, sed sequuntur illum; ergo non habent liberum arbitrium.

c. Item, omnis operans secundum liberum arbitrium laudatur vel vituperatur; sed irrationalia in iis quae agunt nec laudantur nec vituperantur ; ergo non habent liberum arbitrium.

Respondeo: 1-2. Ad primum quod libertas est potentiae absolutae a materia. Formae enim alligatae ad materiam non habent inclinationem nisi ad unam partem, quia coarctantur ab ipsa materia cui alligantur. Hinc est etiam quod non moventur se ipsis, immo ab alio: sunt enim entes in potentia; omne autem, quod exit a potentia in actum, exit per aliquid actu ens. Hinc est quod sensibilium brutorum appetitus non est liber, quia ipsa vis sensibilis in eis materialis est et perfectio materiae, scilicet corporis physici organici, et ideo coactioni subiectus secundum immutationem materiae. Hinc est quod, immutatione facta per apprehensionem alicuius delectabilis, necesse habet appetitiva vis in brutis inclinari ad illud, immutatione autem facta per immutationem alicuius tristabilis, necesse habet appetitiva moveri ab illo fugiendo. Hinc ergo est quod in irrationabilibus non est libertas arbitrii. .In rationabilibus autem libertas arbitrii est in quantum huiusmodi, propter ipsam rationalem vim, quae est vis absoluta a materia; quod patet ex apprehensione intellectiva, quae non intelligit materialia nisi in abstractione a materia. Hinc est quod, cum non sit alligata, apprehensione facta alicuius tristabilis vel delectabilis, non coarctatur vis appetitiva ad sectandum delectabile vel fugiendum tristabile; propterea manet in rationali natura arbitrii libertas, et ideo est laudandus vel vituperandus ex actu suo. Praeterea, irrationabilia non habent vim per quam possint diiudicare naturales actus et probare probandos et reprobare reprobandos, immo appetitiva in eis est subiecta instinctui naturae; unde non est in eis potestas contradicendi naturali appetitui; homo vero habet potestatem diiudicandi naturales motus et probandi et reprobandi et etiam contradicendi naturali appetitui, et ideo est liber arbitrio. Et hoc est quod dicit Origenes: "Habet amplius ceteris animalibus homo vim rationis, quadiiudicare et discernere de motibus naturalibus possit, et alios quidem reprobare etabicere, alios quidem probare et suscipere: cuius rationis iudicio motus hominis ad vitam dirigi possint". Item, Damascenus: "Irrationalia non sunt libera arbitrio: aguntur enim magis a natura quamagant, ideo non contradicunt naturali appetitui ciborum, sed simul cum appetierint, impetum faciunt ad actum; homo vero, rationalis ens, agitmagis quam agatur, ideoque appetens, si quidem velit, potestatem habet refrenandi appetitum vel sequi eum: unde irrationabilia nec laudantur nec vituperantur, homo vero laudatur et vituperatur". — Ad primo ergo obiectum dicendum quod "appetere vel non appetere, impetum facere vel non facere" etc. non sufficit ad libertatem, sed ad flexibilitatem; sed ad libertatem exigitur quod ista fiant ex ratione, scilicet prius deliberante. Unde, licet possint appetere vel non appetere, tamen post cognitionem determinatur eorum appetitus ad unam partem.

2. Ad aliud dicendum quod flexibilitas appetitus est duplex: quaedam enim est secundum electionem, et haec sequitur deliberationem rationis, quando scilicet postquam deliberavit et cognovit esse bonum, adhuc in ipso est converti vel non converti ad illud bonum, et haec flexibilitas pertinet ad libertatem; alia est flexibilitas appetitus secundum mutationem, quia potest mutari ab uno appetitu ad contrarium appetitum, et haec potest esse irrationabilium; sed non pertinet ad liberum arbitrium, quia de se non habet ut convertatur vel non convertatur, sed determinat semper alteram partem, licet mutari possit ab uno appetitu in alium.

PrevBack to TopNext