Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, Praeambulum
Dicendum est ergo de libero arbitrio et synderesi primo, quae se habent per modum potentissimi in anima et ita per modum praesidentis sive imperantis. — Quod enim liberum arbitrium se habeat per modum praesidentis et imperantis, habetur a B. Bernardo, in libro De libero arbitrio: "Suo conatur praeesse corpori, sicut praeest Sapientia orbi "attingens a fine usque ad finem fortiter", imperans scilicet singulis sensibus et artubustam potenter quatenus non sinat regnare peccatum in suo mortali corpore". — Similiter quod praesidet synderesis in suo genere, potest haberi: sicut enim aquila superfertur aliis, sic et synderesis in suo genere superfertur aliis.
Circa liberum arbitrium quaeruntur haec: Primo, an sit liberum arbitrium; secundo, quid sit; tertio, in quibus sit; quarto, utrum aequaliter sit in omnibus habentibus liberum arbitrium vel non; quinto, utrum amissibiliter vel inamissibiliter sit in illis; sexto, respectu quorum actuum sit; septimo, utrum sit illud penes quod attenditur meritum vel demeritum.