Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2
PENES QUID ACCIPIATUR DIVISIO POTENTIAE MOTIVAE.
Ad quod dicendum quod, cum in generali omnis vis motiva rationalis dividatur per imperativam, consiliatricem et affectivam, ut in hoc ostendatur quaedam Trinitatis similitudo in parte motiva, et unaquaeque harum differentiarum subdividatur — quaedam enim divisio accipitur ex parte imperativae, quaedam ex parte consiliatricis, quaedam ex parte affectivae — ex parte imperativae illa quae continet liberum arbitrium et synderesim: nam imperativa aut est secundum directionem naturae aut rationis: secundum directionem rationis liberum arbitrium, secundum directionem naturae synderesis. Vel aliter: Imperativa aut est determinata ad unum et dicitur synderesis, aut est potestas oppositorum, et dicitur liberum arbitrium. Ex parte vero consiliatricis accipitur divisio secundum quod accipitur ratio consulendi ex ordinatione recta ad superna bona vel inferiora bona, et secundum hoc dicitur portio rationis inferior et superior.
Ex parte vero affectivae, cum dicitur alia voluntas θέλησις alia βούλησις, hoc est alia naturalis, alia electiva sive deliberativa, ut naturalis voluntas respondeat synderesi, deliberativa vero libero arbitrio. Quaedam vero sumitur ex parte consiliatricis simul et affectivae, et hoc dupliciter: secundum convenientiam quam habet anima rationalis cum angelo, et secundum hoc dividitur per intellectum practicum et vim appetitivam ; vel secundum quod proprium est animae rationalis, et sic dividitur per rationalem, concupiscibilem et irascibilem.