Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 6

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 4, M. 2, C. 6

UTRUM CONSCIENTIA SIT IDEM QUOD SYNDERESIS.

Sexto quaeritur utrum conscientia sit idem quod synderesis.

Quod sic, videtur: 1. Ezech. 1, 8, super illud: "Quatuor partes habebant", Glossa: "Synderesis est scintilla conscientiae" ; et postea subditur: "Hanc autem conscientiam, cum impius in profundum peccatorum venerit, praecipitari videmus". Ex quo videtur quod conscientia sit idem quod synderesis.

2. Hoc idem patet argumentis quae dicuntur in eadem Glossa. Vult enim dicere quod quatuor sunt vires animae, scilicet rationabilis, irascibilis et concupiscibilis, quarta quae supra has et extra has est, dicitur synderesis. Et, ut patet ex eadem Glossa, conscientia reducitur ad aliquam istarum virium. Cum ergo non sit alia vis ab iis in anima nisi synderesis, patet quod conscientia ad synderesim reducitur.

Contra: a. Praedictae differentiae conscientiae non competunt synderesi; ergo haec non est illa.

b. Et iterum, synderesis est in parte motiva, conscientia vero plus est in parte cognitiva, licet inclinet ad motum, sicut dictum est.

Respondeo quod conscientia habet duo in se: unum, quod est sicut supremum, et quoad hoc coniungitur ipsi synderesi et dicit habitum naturalem ; et aliud, quod est inferius, et sic coniungitur magis rationi, et sic dicit rationem acceptionis quae notatur in hoc quod dicitur cum, et sic recipit errorem et perturbationem et huiusmodi similia. A parte enim inferiori bene potest accidere error; tamen quod erret, hoc non est de se: plus enim se tenet ex parte synderesis, quae potentia habitualis dicitur, quam ratione scientiae quae includitur in ipsa, ratione cuius est in ipsa rectitudo. Unde ratione eius quod dicit habitum, se tenet ex parte synderesis, quae potentia habitualis dicitur; sed ratione eius quod dicit acceptionem ex parte rationis, ex parte huius recipit praedictas differentias. Et ita patet solutio: dicendum enim est quod conscientia a parte superiori secundum rem reducitur ad synderesim.

PrevBack to TopNext