Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, Praeambulum
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, Praeambulum
Quoniam dictum est de substantia spirituali unibili, cuiusmodi est anima rationalis, dicendum est de substantia corporali unibili, cuiusmodi est corpus humanum. De quo considerandum est quantum ad duplicem statum, innocentiae scilicet et naturae lapsae.
Quantum ad statum innocentiae, considerandum est de ipso et conditionibus eius dupliciter, scilicet quoad fieri et quoad esse.
Quoad fieri considerandum est de ipso quadrupliciter secundum genera quatuor causarum: Et primo, quoad causam efficientem; secundo, quoad formalem; tertio, quoad materialem; quarto, quoad finalem. Quoad efficientem tria quaeruntur: Primo, si corpus humanum, scilicet corpus Adae in statu innocentiae, fuit a Deo; secundo, si potuit esse a creatura spirituali, scilicet ab angelo; tertio, si a creatura corporali, cuiusmodi est natura aliqua inferior creata.