Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 2

UTRUM MAIORIS POTENTIAE FUERIT CREARE DE NIHILO CORPUS PRIMI HOMINIS QUAM FORMARE DE LIMO.

Sequitur inquirere utrum maioris potentiae fuerit creare corpus primi hominis de nihilo an formare de limo.

Quod maioris, videtur sic: a. Augustinus, in libro De Symbolo: "Ideo dicitur Deus omnipotens, quia de nihilo fecit omnia quae fecit; non enim aliqua materies eum iuvitex qua demonstraret artis suae potentiam, sed ex nihilo cuncta creavit". Si ergo manifestatur Dei omnipotentia in creando aliquid ex nihilo, non autem formando aliquid de aliquo quocumque, cum in illa formatione iuvet eum materia subiecta, videtur maioris potentiae esse creare de nihilo quam formare de limo.

b. Item, inter aliquid et nihil est infinita distantia, inter aliquid et aliquid finita: unde in factione alicuius de nihilo est actus potentiae infinitae, in formatione alicuius de aliquo est actus finitae; igitur, cum infiniti ad finitum nulla sit proportio, improportionabiliter est maioris potentiae formare aliquid de nihilo quam facere aliquid de aliquo; ergo etc.

Contra: 1. Ut habetur ab Augustino, maius est facere de impio pium quam creare caelum et terram, et hoc est, ut dicitur, quia in, creatione caeli et terrae non est aliqua dispositio contraria, sicut in iustificatione, ubi invenitur dispositio liberi arbitrii repugnans gratiae. Ergo a simili, cum limus haberet suam formam, quia erat hoc aliquid, nec illa materia inclinationem haberet ad corpus humanum, sed quasi oppositam, eo quod complebatur per formam suam, videtur, cum de limo factum fuit corpus humanum, maioris fuisse potentiae quam si illud fuisset ex nihilo.

2. Praeterea, arguit Magister, in Sententiis, II libro, dist. 18, cap. Solet quaeri: "Angeli non possunt creare naturam, ergo nec formare costam in mulierem" ; sed sive hic sit argumentum a simili sive a maiori, non sequitur quod maior sit potentia facere aliquid ex nihilo quam facere mulierem ex costa. A simili videtur in proposito, cum eadem fuerit conditio in formatione mulieris de costa et corporis Adae de limo, quia sicut in costa non fuit unde fieret mulier, sed unde fieri posset, similiter in limo non fuit unde fieret corpus Adae, sed unde fieri posset; igitur non fuit maioris potentiae creare corpus illud de nihilo quam formare de limo.

3. Item, Deus est infinitae virtutis et necessario agit tota virtute quidquid agit, quia eius virtus, cum sit ipse, simplex est et impartibilis; igitur in formatione hominis de limo operatus est tota virtute, scilicet infinita; sed maiore non operabatur in creando caelum et terram; ergo etc.

4. Praeterea, ut habetur a Philosopho, potentia est principium transmutationis in aliud in quantum aliud; sed non-ens non est subiectum transmutationis; ergo potentia est principium transmutationis eius quod est in aliud; ergo ubi salvatur ratio potentiae agentis sive facientis, necessario erit materia subiecta actioni; ergo ubi non est materia subiecta actioni, nulla est actio potentiae; igitur nihil est quaerere utrum fuerit maioris potentiae creare etc., ex quo nulla potentia agit aliquid ex nihilo.

[Solutio]: Ad hoc notandum quod duplex est potentia materiae sive subiecti transmutationis, scilicet activa et passiva: passiva, quae nihil cooperatur formae inducendae in materiam ipsam, sed est tantum potentia recipiendi formam; activa, quae aliquo modo cooperatur ipsi agenti ad inductionem formae, quia aliquid formae latet in materia vel quia appetitus materiae habet aliquam inclinationem ad illam formam, sicut est in illis in quibus est ratio seminalis ad aliqua producenda in esse ex illis. Quandoque ex parte materiae sive subiecti est defectus potentiae sive principii activi, sicut fuit in limo, in quo non erat ut fieret ex eo corpus Adae, quia non erat in illo potentia formalis sive activa, quae cooperabatur eductioni illius in esse, potentia Creatoris educente illud ex eo. Quandoque est duplex detectus, scilicet diminutio ex parte materiae et carentia principii activi, sicut fuit in costa. Unde Hugo, distinguendo operationes quibus substantiae producuntur in esse, ponit opus unum, quod est "facere de aliis aliquid secundum substantiam et quantitatem in maius", et hoc modo operandi dicit corpus mulieris factum ex costa "divina virtute absque extrinsecoadditamento", ut supra tactum est. In eductione autem rei sive formae de materia sive subiecto primo modo sumpto potest natura in eductione rei de subiecto; secundo modo sumpto non potest et multo fortius nec tertio, sed solus Creator. Secundum igitur hos gradus est facilius et magis difficile educere res in esse, quia ex materia vel subiecto primo modo se habente est modus facillimus, ex secundo modo se habente difficilior et ex tertio adhuc difficilior, sed adhuc producere aliquid in esse ex nihilo simpliciter difficillimum est et magis mirabile est. Unde Hugo: "Magisest mirabile de nihilo aliquid facere quam de aliquo plus facere". Haec autem ultima tria genera operum sunt de genere mirabilium et nonnisi a solo Deo esse possunt.

Cum ergo quaeritur utrum maioris potentiae sit creare etc.: dicendum quod neque maioris neque minoris, sed omnino indifferentis, quia divina potentia, quae est idem cum ipso, omnino simplex est et impartibilis in se; opus tamen sive effectus eius, qui est productus in esse ex nihilo, simpliciter est magis mirabile eo quod producitur in esse ex aliquo, scilicet ex limo, sicut habetur ab Hugone. Concedenda est ergo ratio Augustini qua ostenditur Deum esse omnipotentem, "quia fecit omniaex nihilo".

[Ad obiecta]: a. Cum autem obicitur quod non ostenditur eius potentia esse infinita in formando aliquid de aliquo, cum in illa formatione iuvet eum materia ex qua: dicendum quod hoc non dicitur quia aliquo modo eius possit iuvari potentia in actione, sed hoc dicitur illo tropo loquendi quo illud dicitur iuvare agentem quo effectus agentis facilius exit in esse. Unde, quia quod educitur in esse de aliquo, facilius exit in esse quam quod ex nihilo, quantum est de se, quia minus distat ab esse sive forma fienda, quando scilicet proportionatur virtus agentis distantiae rei educendae in esse ad illud de quo dicitur educi, dicitur iuvare eum materia ex qua.

b. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod illa ratio argumentandi locum non habet ubi eadem est potentia et substantia agentis: ibi enim non commensuratur virtus sive potentia agentis distantiae existenti inter illud de quo fit aliquid et quod fit, quia potentia est impartibilis sicut est substantia. Unde, quia in Deo est idem potentia quod essentia, impartibilis est potentia sicut et essentia: unde in omnimoda indifferentia se habet quidquid ea producitur in esse. Sicut enim eadem voluntate potentia et indifferenti volo maiora et minora, similiter si eadem esset in me voluntas et potentia agendi, ipsa indivisa potentia et omnino indifferenti facerem maiora et minora.

1. Ad illud quod obicitur ex alia parte, scilicet quod maius est facere de impio pium etc.: dicendum quod hoc non dicitur quia maior vel minor difficultas faciendi hoc vel illud sit ex parte Dei, sed potius propter repugnantiam ex parte creaturae fiendae. Cum autem Deus creavit caelum et terram, nulla erat repugnantia ex parte aliqua divinae potentiae sive voluntati; cum autem Deus de impio facit pium, infundendo gratiam disponentem et praeparantem ad gratiam perficientem, ipsa voluntas impii est contraria et repugnans divinae operationi. — Ad argumentum autem dicendum quod non est simile de forma quae continue transmutatur circa materiam et de deformitate liberi arbitrii quam solus Creator removere potest per gratiam. Unde forma illa quae erat in materia passibili, scilicet limo, de facili transire poterat et eo facilius quo erat subiectum eius transmutabilius, quod competebat limo, in quo erat natura terrea et aquea: haec enim duo maxime ordinantur ad passionem, humor et humus, sicut dicit Augustinus, et etiam Philosophus probat ea, quae ex iis duobus resolvuntur, maxime esse materialia et passibilia, scilicet vaporem et furnum, et ideo non valet argumentum.

3. Ad hoc quod postea obicitur quod Deus agit tota virtute sua, quae est infinita, quandocumque aliquid agit etc.: dicendum quod verum est et vera est conclusio quae ex hoc consequitur. — Si autem quaeratur: unde est ergo differentia tanta effectuum et quo modo ex tanta, scilicet infinita, potentia agente exeunt effectus minoris virtutis et maioris in esse? Dicendum quod in Deo idem est potentia quod essentia et quod voluntas, et quod voluntas est causa propinqua et coniuncta effectui; propter quod divina potentia, cum agit, non agit ex necessitate, sed potius elective, immo, quod plus est, suum velle est efficere. Propter quod, licet semper indifferenti agat potentia et infinita, secundum congruentiam sui beneplaciti moderate et distincte producuntur effectus in esse.

2. Ad argumentum Magistri, in Sententiis, dicendum quod bene tenet et est argumentum a simili, quia utrobique, scilicet in formatione alicuius de nihilo et in formatione corporis Adae de limo et mulieris de costa, est actus infinitae potentiae et creatio, communi modo sumpta creatione, licet unum opus sit magis mirabile alio, ut dictum est.

4. Ad hoc quod obicitur de auctoritate Philosophi, scilicet quod potentia est principium transmutationis in aliud etc.: dicendum quod Philosophus determinat virtutem potentiae creaturae quae non potest aliquid agere nisi in materia sive natura subiecta: unde actioni naturae sive potentiae creaturae agenti semper subest aliqua materia. Non sic est de potentia increata, cuius virtus in agendo non est determinata sive distincta circa materiam sive in materia, immo ex nihilo facit quod competit sicut ex aliquo.

PrevBack to TopNext