Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, C. 3

UTRUM MODUS EDUCENDI CORPUS PRIMI HOMINIS PERTINEAT AD PERFECTIONEM UNIVERSI.

Sequitur inquirere utrum modus educendi corpus primi hominis, scilicet formando illud de limo, pertinet ad perfectionem universi.

Quod sic, videtur: a. Gen. 2, 2: "Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum". Haec est autem conclusio quae infertur ex eis quae educta sunt in esse in operibus sex dierum, cuiusmodi fuerunt conditio, distinctio, ornatus, et ad haec pertinebat eductio corporis humani de limo, sicut in sexta die determinatur. Patet ergo quod non fuit completio universi sine hac eductione.

b. Praeterea, Anselmus, II Cur Deus Homo: "Quoddam est corpus humanum eductum in esse de viro et non de femina, cuiusmodifuit corpus Evae; aliud ergo respondere debuit per oppositum, scilicet quod esset eductum de femina et non deviro: et hoc fuit corpus Christi; tertium fuit de viro etfemina, ut corpus Abel; ergo per oppositum respondere debuit quarta corporis differentia, scilicet quod neque de viro neque de femina: et hoc fuit corpus Adae de limo, aliter esset diminutio et defectus". Et haec ratio confirmatur per illud XI De civitate Dei, cap. 18, ubi dicitur quod antitheta, id est oppositiones, valent ad ordinem universi; ubi notatur ordo unius contra unum, quod hic reperitur.

c. Item, non esset completum universum sine modo dispositionis et modo ornatus; ex quo patet quod modus dispositionis et ornatus requiritur ad perfectionem universi. A simili videtur de modo conditionis; igitur, cum corpus primi hominis erat de nobilibus partibus universi, modus educendi illud in esse erat de completione universi.

d. Item, illa proprie sunt de perfectione universi quae habent similitudinem aliquam, scilicet vestigii vel imaginis, cum eo qui est complementum et perfectio omnium, scilicet Deo; talis fuit eductio praedicta, in qua erat unitas, veritas et bonitas; ergo etc.

e. Si autem diceretur quod, licet aliquo modo haberet similitudinem vestigii, tamen quia statim transiit, non est de complemento universi — contra: Transitus rei temporalis non impedit quin res transiens sit de pulcritudine universi. Unde Augustinus, in libro De natura boni: "Fit decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulcritudo, ut nec ipsa quae moriuntur vel desinuntesse quod erant, turpent autturbent modum, speciem et ordinem universaecreaturae, sicut sermo bene compositus pulcher est, quamvis in eo syllabae atque omnes soni nascendo, moriendo transeant". A simili videtur quod, licet res transeant sive transcurrant, bene sunt de completione universi; ergo etc.

Contra: 1. Ut habetur a Philosopho, natura est causa totius ordinationis; quae ergo fiunt contra naturam sive contra cursum naturae, ordinatione totius carent, id est non sunt ordinata in toto sive in universo; quae autem ordine carent in universo, magis ipsum dedecorant quam compleant vel perficiant; sed eductio corporis primi hominis fuit contra cursum naturae; ergo etc.

2. Item, nihil quod non est aliquo modo de universo sive in universo, est de complentibus universum vel ad completionem universi; modus autem quo educebatur corpus illud in esse, id est formatio de limo, non est aliquo modo de universo, quia nullo modo est; ergo etc. - Si autem diceretur quod hoc quod non est sive transiit, non impedit quin sit de completione universi, sicut videtur ex obiectis ad aliam partem — contra: Malum, eo quod necessario substantificatur in bono, non tantum distat ab illis quae simpliciter sunt, quantum illud quod simpliciter non est; sed malum non confert ad completionem universi, ut habetur a Dionysio ; ergo nec illud quod simpliciter non est. Dicit enim Dionysius, De divinis nominibus, 5 cap.: "Inconveniens estquod malum conferat ad completionem omnis et totinon imperfectum esse per se ipsum largiatur".

3. Item, magis videntur esse de perfectione universi nobilissimae creaturae, cuiusmodi est anima hominis, quam eductio corporis humani in esse, quia nobilior est anima humana quam corpus humanum, et corpus humanum quam sua eductio in esse; igitur, si non existente anima humana esset completum universum — quod videtur haberi ab Augustino ; dicit enim, in libro De libero arbitrio, III: "Si deessent animae, sive peccarent sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur" — multo fortius si non esset vel fuisset exitus corporis humani in esse. Igitur eductio huiusmodi non est de completione universi.

[Solutio]: Ad horum evidentiam intelligendum est quod universum universalitatem dicit et quod continentia eius non arctatur ad universalitatem subiectorum, sed coimportat temporis generalitatem: continet enim omnia quae nunc sunt et omnia quae aliquo tempore fuerunt. Unde ad completionem universi non sufficiunt quae nunc sunt tantum, sed requiruntur quae a mundi exordio extiterunt, id est a primo exitu rerum in esse. Quae autem a primo exitu rerum in esse extiterunt sunt sub duabus differentiis, quarum quaedam ad productionem generum rerum pertinent, quaedam ad ipsa genera producta. Quae ad genera rerum producta spectant, principaliter sunt tria, penes quae exprimitur vestigium Conditoris omnium, scilicet essentia sive substantia, virtus et operatio: essentia Patrem repraesentat, virtus Filium, operatio Spiritum Sanctum. Operatio autem ad virtute educitur, virtus vero in essentia radicatur. De completione ergo universi sunt haec: eductio generum rerum in esse, substantia, virtus et operatio eductorum. Nec dico haec cum praecisione esse de completione hac, sed Simpliciter haec esse necessaria: non enim posset compleri universum nisi genera rerum, quae sunt eius partes, producerentur in esse; nec perpetuarentur partes in esse nisi data esset eis virtus multiplicandi se sive suam speciem in sibi similibus, secundum quod determinatum est a Philosopho. Dicit enim quod simul cum individuo collata est virtus multiplicandi se ipsum in suo simili, ut salvetur illud divinum appetibile: sic enim Deus complevit omnia, continuam faciens generationem. Adhuc autem requiritur egressio operationis a virtute. De qua Augustinus, Super Genesim ad litteram: "Potest intelligi Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit alia genera nova; deinceps autem "usque nunc"et ultra "operatur"eorumdem generum administrationem". Dicitur autem Deus operari, cum operatur virtus data creaturae, quia in omni operatione creaturae Deus intime operatur. Concedi ergo potest quod eductio corporis primi hominis pertinet ad completionem universi. Haec autem eductio sive modus educendi differens fuit ab aliis secundum speciem, ut ex dictis patet.

Praeterea, non fuit eductio rei tantum singularis, immo quodam modo generalis, eo quod in ipso corpore completo sua perfectione, scilicet anima rationali, erat seminaliter totum genus humanum: unde ratione qua modus educendi differebat ab aliis secundum speciem et ratione qua educebatur res non omnino singularis, sed quodam modo universalis, non immerito debet dici esse de completione universi.

[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod non dicitur esse contra naturam quod ab auctore naturae efficitur in conditione naturae, ut in conditione generum rerum, quibus inseruit legem secundum quam debebat esse cursus naturae in productione consimilium: in illa enim conditione naturam condidit et esse rerum naturale et legem propagationis naturalis. Ut enim dicit Augustinus, Contra Faustam, "hoc erit unicuique rei naturale quod ille fecerit a quo est omnis modus, numerus et ordo naturae". Tamen potest dici hanc eductionem fuisse supra naturam, non contra. — Si contra hoc obiciatur per illud Augustini dicentis ibi, Contra Fanstam: "Non incongrue dicetur aliquisfacere contra naturam, qui facit contra id quod novimus in natura; hoc appellamus cognitum nobis cursum, solitumque naturae" - ad hoc patet responsio, quia quando erat illa eductio, nondum fuit cognitus neque solitus cursus naturae producendi corpus hominis secundum modum qui fuit ipsi naturae insertus. Aliter tamen intelligitur verbum Augustini secundum quod illud dicitur esse contra naturam quod est destructivum naturae sive cursus naturae in operando, sicut faciunt abusores naturarum et earum cursus pervertentes.

2. Ad illud quod sequitur patet responsio ex dictis, quia continentia universi non extendit se solum ad illa quae sunt, sed ad omnia quae aliquando fuerunt et ita ad ea quae modo non sunt, sicut patet ex auctoritate Augustini supra dicta, De libero arbitrio. — Ad hoc quod obicitur de verbo Dionysii dicentis quod "inconveniens est ponere quod malumconferat ad completionem omnis" etc.: dicendum quod loquitur Dionysius de malo culpae, quod potest considerari multipliciter, scilicet ut est malum, hoc est privatio boni, scilicet modi, speciei et ordinis; item, ut est culpa, id est prout suum perpetratorem foedat et culpabilem et reum reddit. Et neutro istorum modorum sumptum est ad completionem universi. Unde Augustinus: "Non ipsa peccata velipsa miseria sunt perfectioniuniversitatis necessaria". Item, potest considerari ut ex, eo elicitur bonum. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Neque Deus ullum, non dico angelorum, sed vel hominumcrearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosceretquibus eos bonorum usibus commodaret atque ita ordinem saeculorum tamquam pulcherrimum carmen etiam exquibusdam quasi antithetis honestaret". Item, potest considerari in quantum ordinatur ad poenam. Unde Augustinus, XI De civitate Dei: "Sicut Deus naturarum bonarum optimus creator est, ita etmalarum voluntatum iustissimus ordinator, ut, cumillae male utuntur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibus malis". Item, potest considerari in quantum bonum ei oppositum et comparatum magis apparet bonum. Hoc ostendit Augustinus, De civitate Dei, exemplo tali: "Sicut pictura cum colore nigro in suo loco positocongruit, ita universitas rerum cum peccatoribus pulcra est". Secundum istos modos tres occasionaliter est de completione universi. — Ad hoc igitur quod obicitur quod malum non tantum distat etc.: dicendum quod distantia mali ab esse non impedit quin sit de completione universi, sed quod est privatio modi, speciei et ordinis, quae sunt de completione et pulcritudine universi, et deturpatio illius cuius est ut subiecti. Unde sicut quod partem deturpat, totum deturpat, sic quod a parte alicuius perfectionem tollit, ipsi toti subtrahit aliquid perfectionis. Quia ergo peccatum partem universi reddit imperfectam, habet Dionysius pro inconvenienti quod "non imperfectum esse largiatur toti".

3. Ad illud quod ultimo obicitur, quod scilicet completum esset universum si deessent animae etc.: dicendum quod ad completionem universi duo requiruntur, scilicet partes, et maxime principales, quae requiruntur ad integritatem universi, et ordo earumdem in eodem. Si igitur animae, quae sunt partes principales universi, deessent, constat quod deficeret aliquid de integritate completionis, similiter quantum ad completionem ordinis. Tamen, si aliquae animae deficerent, et non omnes, nihil deficeret ordini universitatis, licet fortasse aliquid deficeret integritati; ordo enim non attenditur in numero vel in multitudine quacumque, sed in differentia eorum quae numerantur: propter quod idem potest esse ordo paucorum et multorum, dummodo sint eaedem differentiae paucorum quae sunt multorum. Intentio ergo Augustini videtur esse quod, si quaedam animae deessent, nihil minueretur ordini universitatis, non autem quod nihil minueretur integritati; hoc autem videntur sonare verba sua, scilicet haec: "Si deessent, scilicet animae, quae sive peccarentsive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam si plurimumdeessent", id est in plurium multitudine, vel forte littera est "si plurium deessent", scilicet animae. Nec videtur quod Augustinus intelligat quod nihil minueretur universitati, quia contradiceret sibi ibidem. Dicit enim: "Infe officii est ista, quae tantummodo si non non autem si peccaret, aliquid minus ha universitas". Item, ut videtur ex serie lit loquitur ibi Augustinus de ordine offici Quaedam enim sunt officia angelorum, qua sunt animarum sive hominum; officia a hominum omnia continentur et comprehendi in officiis angelorum. Unde videtur Augustinus dicere quod, si animae deessent, nihil periret ordini universitatis, scilicet quantum ordinem officiorum, quia angeli habent exe omnia officia, scilicet in genere, ut homi sunt; unde quod supra dictum est, intelligit ordine in officiis, ut habetur ex littera.

PrevBack to TopNext