Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 2, Praeambulum

Sequitur consideratio de causa formali ipsius corporis. Et appellamus causam formalem, non illam quae est essentialis rei vel quae est exemplaris — haec enim magis pertinet ad esse corporis quam ad fieri — sed formam huiusmodi dicimus, prout in fieri consideratur, modus exeundi in esse. Et de hac tria quaeruntur: Primo, utrum corpus primi hominis exivit in esse per creationem vel aliter; secundo, supposito quod aliquo modo per creationem, utrum maioris potentiae fuerit creare de nihilo ipsum vel de limo; tertio, utrum iste modus educendi corpus de limo pertineat ad perfectionem universi.

PrevBack to TopNext