Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 1, C. 3
UTRUM CORPUS ADAE POTUIT FORMARI A NATURA ALIQUA INFERIORI.
Sequitur inquirere utrum natura inferior, ut virtus caelestis sive astrorum vel etiam ipsa virtus insita corporibus inferioribus, potuit producere corpus primi hominis in esse.
Et videtur primo quod non, sic: a. Omne educens aliud in esse, nobilius est eo quod educitur per ipsum; igitur, si in genere corporum corpus primi hominis sit nobilissimum etiam secundum statum in quo conditum erat, nulla virtus corporis poterat illud educere in esse, cum nulla virtus sit nobilior substantia cuius est virtus.
b. Item, dicit Damascenus: "Nos dicimus quoniam astra non sunt causa alicuius eorum quae fiunt neque corruptionis eorum quae corrumpuntur". Igitur nulla fuit eis data potestas faciendi aliqua eorum quae fiunt a suo Conditore, cum ipse nihil agat frustra neque deficiat in necessariis.
c. Praeterea, si poterat producere illud in esse, aut hoc fuit mirabiliter aut voluntarie aut naturaliter. Non mirabiliter, quia solus Deus operatur in cursu mirabili, secundum quod dicit Anselmus. Non voluntarie, quia haec est operatio substantiae agentis per electionem. Non naturaliter, quia operatio naturae requirit assimilationem in materia et specie: est enim natura vis insita rebus procreandi similia ex similibus ; sed inter corpora caelestia et alia corpora inferiora non est huiusmodi assimilatio cum corpore primi hominis; ergo etc.
Contra: 1. Augustinus, in Glossa Exodi 7, 12: "Insunt rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus". Ex hoc verbo Augustini patet quod ea, quorum rationes seminariae occultatae sunt in rebus elementaribus vel elementis, data temporis opportunitate exeunt in esse; et constat quod ille exitus est per operationem naturae; igitur, cum corpus primi hominis secundum seminalem rationem erat in rebus operum sex dierum, videtur quod data temporis opportunitate eductum esset in esse operatione naturae; sed hoc esse non posset nisi natura hoc posset; ergo etc.
2. Item, Augustinus, VI Super Genesim ad litteram, dicit: "Si omnium futurorum causae mundo sunt insitae, cum ille tactus est dies quando Deus "creavit omnia simul", non aliter Adam factus est, sicut est credibilius, iam perfectaevirilitatis quam erat in illis causis ubi Deus hominem in sex dierum operibus fecit: ibi enim erat non solum ut ita fieri posset, verum etiam ut eum ita fieri necesse esset". Si ergo ita erat corpus primi hominis in illis causis, non solum ut fieri posset, sed ut ipsum fieri necesse esset, videtur quod in causis illis non erat tantum possibilitas producendi illud in esse, sed necessitas.
3. Item, solum corpus humanum est dispositum ad susceptionem animae rationalis; quod ergo potest facere corpus dispositum ad susceptionem animae rationalis, potest facere corpus humanum; sed hoc potest natura caelestis; ergo etc. — Quod potest, probatio: Dicit Algazel: "Cum commixtio elementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis, tunc erit dispositio ad susceptionem animae rationalis". Sed natura caelestis potest facere huiusmodi commixtionem elementorum: potest enim per influentiam virtutis lucis contrarietates elementorum conciliare et consequenter per actiones frequentes quod erat intensum remittere et quod remissum intendere; igitur, cum inter qualitates elementares contrarias non sit infinita distantia et natura agens incessanter agat — dicit enim Algazel: "Non cessat natura operari in materia sicut nec dator formarum influere" — videtur quod possit huiusmodi aequalitatem facere elementorum.
4. Item, triplex est conditio materiae: potentia, dispositio et necessitas; omne agens in materia inducens dispositionem in illa, per actuum multiplicationem inducere potest necessitatem in eadem. Hoc patet per exemplum et rationem. Exemplum est quod calidum, ut ignis, disponens materiam aeris ad susceptionem formae ignis, potest continua actione inducere necessitatem ad eamdem. Hoc idem patet ratione tali: Cum non sit infinita distantia inter qualitates elementares, sive contrarias sive alias, cum unum agat in aliud, si quo modo agens potest disponere patiens ad illius formae susceptionem, potest actione frequenti inducere necessitatem ad eamdem, ideo videtur de virtute caelesti quod, cum possit materiam corporis humani disponere ad susceptionem animae rationalis, ut ex praedictis patet, cum sit continue agens, potest in eadem necessitatem inducere ad eamdem: quod non potest esse nisi per eductionem corporis humani in esse.
5. Item, anima vegetabilis, cum sit vita quaedam, dignior est omni corpore humano in quantum est corpus: hoc autem patet per Augustinum, in multis locis; sed natura caelestis educit animam vegetabilem in esse: quod patet in libro De vegetabilibus, ubi appellatur terra mater plantarum et sol pater; si igitur potest illud quod est maius et nobilius, potest et illud quod est minus et ignobilius; ergo etc.
6. Item, per impressiones relictas in inferioribus a corporibus supercaelestibus sive a virtute caelesti educuntur in esse minuta animantia: per accessum enim solis secundum motum eius annuum, ut manifeste videmus, minutorum sensibilium fit renovatio. Si ergo huiusmodi minuta, ratione animae sensibilis qua agunt et sensificantur, nobiliora sunt omni humano corpore, in quantum est corpus, videtur idem quod supra.
7. Item, ut ostendit Philosophus, scilicet Albumasar, in Libro introductorio ad artem astronomiae, in locis, in quibus abundat frigus vehemens sive superfluum propter solis remotionem aut calor immoderatus sive superfluus propter nimiam eiusdem appropinquationem, non educitur aliquod animal in esse, sed solummodo in locis mediis, in quibus calor et frigus in quodam temperamento se habent ex convenienti situ solis. Ex iis patet quod ex praesentia virtutis corporis solaris in proportione convenienti animalia sortiuntur esse et ex contrario non esse. Ex quo patet virtutem caelestem, et maxime solis, posse animalia producere in esse; ex quo videtur quod et corpus humanum, ut prius.
8. Item, ut dicit Hugo, "homo factus est ut Deo serviret propter quem factus est, et mundus factus est ut serviret homini propterquem factus est". Si ergo mundus factus est ut serviat homini, si aliqua quae sunt de nobilioribus partibus mundi, sicut stellae, sunt causa dissolutionis corporis humani et in illam possunt, videtur quod aliae stellae vel alia aliqua in mundo sint causa compositionis corporis humani et in illam possint; sed potestatem quam habent ea quae principaliter agunt in mundo, habebant a principio; ergo a principio erat potestas in eis componendi corpus humanum. — Quod autem stella aliqua, videlicet comata, sit causa dissolutionis huiusmodi, videtur sic: Ut volunt philosophi, in omni re complexionata terrestri sunt res corporeae spiritales assimilatae naturis caelestibus, incorporatae ipsis rebus complexionatis, quae res spiritales separabiles sunt a rebus complexionatis per actiones corporum supercaelestium. Cumque fit haec separatio, derelinquitur res a natura complexionata sive dissolvitur complexio et infirmatur res et corrumpitur. — Praeterea, ponunt astronomi quod omnis stella sit de natura unius septem planetarum. Ponunt etiam quod si fuerit aliqua stella trahens comam de natura solis, virtus eius, quae scilicet sublimavit comam et separavit a natura terrestri, separavit spiritus, qui sunt in corporibus complexionatis assimilati naturae solis, et erit infirmatio ac corruptio in hominibus et sementis, quibus sol principaliter dominatur. Similiter, si fuerit stella trahens comam de natura Martis, patientur detrimentum aut corruptionem res martiales, et similiter currit res per ceteros planetas. Ex iis videtur quod stella comata sit causa infirmationis et corruptionis corporum humanorum. — Praeterea, astronomi ponunt stellam aliquam esse causam corruptionis corporum humanorum et aliorum naturalium. Damascenus ponit contrarium, scilicet quod ipsa astra "non sunt causa alicuius eorum quae fiunt neque corruptionis eorum quae corrumpuntur".
[Solutio]: Ad hoc dici potest quod nulla natura inferior poterat corpus primi hominis deducere in esse: hoc enim non fuit alicui creaturae inferiori neque superiori datum a Deo. Ut enim dicit Augustinus, Contra Faustum: "Id erit cuique rei naturale quod ille fecerit a quo est omnis modus, numerus et ordo naturae". Unde, cum natura inferior nihil potest nisi quod est ei naturale, hoc est inditum a Conditore naturae, educere corpus primi hominis in esse non fuit ei naturale; ergo etc.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod, licet corpus primi hominis secundum seminalem rationem esset in elementis, non tamen debuit operatione naturae produci in esse sicut alia quae secundum eamdem rationem erant in elementis. Et haec est ratio: summa potentia, quae in elementis mundi rationes causales et seminales inseruit, non indidit illis sive eorum naturae ut illorum operatione omnia huiusmodi in esse educerentur, sed eductionem quorumdam sibi reservavit, de quorum numero erat corpus primi hominis. Licet enim praefixerat in primis rerum causis, ut corpus primi hominis fieret et sic vel sic fieret, non tamen praefixit ut operatione illarum fieret vel sic fieret. Unde Augustinus, VI Super Genesim ad litteram: "Sic factus est homo quemadmodum illae primae causae habebant ut fieret primushomo, quem non ex parentibus nasci qui nullipraecesserant, sed de limo formari oportebat secundum causalem rationem, in quaprimitus erat iactus. Si ergo in illis primis rerum causis, quas mundo primitus Creator inseruit, non tantum posuit quod de limo formaturus erat hominem, sed etiam quemadmodum formaturus, utrum sicutin matris utero an in forma iuvenili, procul dubio sic fecit ut illicpraefixerat: neque enim contra dispositionem suam faceret. Si autem vim tantumibi posuit possibilitatis ut homo fieret, ut sic et sic posset, id est ut ibi esset quiasic et sic posset; unum autem ipsum modum quo erat facturus in sua voluntate servavit, non mundi constitutionicontexuit".
2. Ad aliud dicendum quod non est intentio Augustini quod necesse erat corpus primi hominis ab illis causis inferioribus, in quibus causaliter erat, educi in esse nec in quantum in ipsis erat, sed potius in quantum erat in divina voluntate ut sua potentia produceretur in esse, sed ab illis quibus dederat ut de, illis fieri posset. Et hoc patet ex verbis Augustini, ibidem dicentis: "Manifestum est sic non factum esse hominem, contra quoderat in illa prima conditione causarum, quia ibi erat etiam sic fieri posse, quamvis non ibi erat ita fieri necesse esse: hoc enim non erat in conditione creaturae, sed in placito Creatoris, cuius voluntas rerum est necessitas". Ecce quod dicit plane quod non ibi, id est in causis inferioribus, erat necesse ita fieri, sed ut erat sic fieri in voluntate Creatoris.
3. Ad tertium dicendum quod hoc solum corpus humanum dispositum est ad susceptionem animae rationalis, verum est si intelligatur dispositum propinqua sive coniuncta dispositione, ut illa quae est necessitas, quo modo disponitur corpus humanum quando est organizatum. Si vero intelligatur dispositum dispositione remota, non est verum, quia semen humanum dispositum est quodam modo, scilicet dispositione remota, secundum quod dicit Algazel: "Cum commixtioelementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis, tunc erit dispositio", et tamen intelligitur de dispositione remota, quia loquitur de spermate sive semine humano, in quo, ut ipse dicit, cum est commixtio elementorum in aequalitate pulcriore et perfectiore, "quanihil possit inveniri subtilius et pulcrius, tunc est aptum ad susceptionem formae pulcherrimae", scilicet animae humanae. Dicit enim sic: "Cum commixtio elementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis, qua nihil possit inveniri subtilius et pulcrius, sicut est sperma hominis, cuius necessitas venit in corpus hominis ex cibis qui sunt subtiliores cibis animalium et cibis vegetabilium et ex virtutibus et mineriis, quae sunt pulcriores virtutibus et mineriis animalium, tunc fiet apta ad recipiendum a datore formarum pulcriorem formam, quae est anima hominis".
4. Ad illud quod obicitur quod illud agens, quod potest inducere dispositionem ad formam aliquam in patiente, potest necessitatem inducere in eodem: dicendum quod quando sic est quod dispositio, quae est necessitas, sequitur ad remotam dispositionem sine aliqua innovatione formae alterius generis, bene verum est, sicut patet de igne inducente in materiam aeris dispositionem remotam ad formam eiusdem, qui per actionem continuam potest inducere illam quae est necessitas. Quando autem inducitur necessitas per innovationem formarum diversorum generum, sicut fit in deductione corporis humani in esse ex elementis, ubi primo requiritur commixtio elementorum in perfecta aequalitate, deinde coagulatio spermatis, deinde informatio eiusdem in mineriis et harmoniis, quibus aptatur ad susceptionem animae rationalis virtute relicta ab ipso decidente, unde efficitur semen et materiale congruum corpori humano, deinde post multas innovationes actionum partium organizatio: non est verum.
5—6. Ad illa quae consequenter obiciuntur, scilicet quod natura inferior potest educere vegetabilia in esse et animalia minuta sive quae exeunt in esse per putrefactionem etc.: dicendum quod, etsi ista sint nobiliora aliqua ratione corpore humano, in quantum corpus est, non tamen in quantum humanum, propter ordinem quem habet ad animam rationalem et maxime quia corpus primi hominis mediante sua perfectione, scilicet anima rationali, erat serviturum Deo, et a quo erat totum genus humanum accepturum esse et etiam Christus secundum carnem, unde erat Deus maxime glorificandus, et etiam erat glorificandum et Deo uniendum, nobilius erat quantum ad hoc re aliqua vegetabili et etiam omni minuto animante. Et sic interimitur media supra dicta, quia vegetabilia et animantia minuta se habent sicut excedentia et excessa respectu corporis primi hominis. — Praeterea, etsi vegetabile quodcumque et minuta animantia cuiuscumque generis essent corpore primi hominis nobiliora, non tamen sequeretur quod, si natura inferior posset educere illa in effectum, quod similiter posset corpus primi hominis. Ratio huius est, quia quandoque quae ignobiliora sunt cum maiori difficultate educuntur in esse: cum maiori enim difficultate educitur lapis vilissimus in esse, ad cuius eductionem requiritur congelatio multorum annorum, quam planta aliqua valde nobilis in genere suo. Propter quod non sequitur: hoc potest educere in esse illud quod est nobilius, igitur et illud quod est minus nobile. — Praeterea, alia causa est, quia creatura non potest in aliquid nisi in illud in quod data est illi potestas a suo Conditore. Unde Anselmus, De conceptu virginali: "Creata natura nihil per se facere potest nisi quod a voluntate Dei accepit". Idem, in eodem: "Sola Dei voluntas fecitin principio rerum naturas, dans quibusdam competentessingulis voluntates, ut naturae et voluntates secundum ordinem sibi traditum suum opus in rerum cursu persolverent". Propter hoc dico quod id quod potest facere illud quod est maius, non potest facere illud quod est minus: sicut qui potest generare hominem non potest generare asinum, quia hoc non est sibi datum ab illo a quo est omnis potestas. — Praeterea, ut volunt aliqui, sol non producit in esse animam vegetabilem. Et hoc ostendunt sic: Sol quarto die conditus est, vegetabilia tertio die; causa autem origine et natura debet praecedere suum effectum et non sequi. Unde Basilius, in principio V Hexaëmeron: " "Germinet terra herbam pabuli". Per se videlicet tellus germinare praecepta est, nullius indigens adiumento. Quoniam quidam opinantur plantis ac seminibus solem causas praestare crescendi, dum ea, quae de terra pullulant, proprii caloris attractuab imis sedibus ad summa perducit, idcirco sole antiquior terrenae foecunditatis ornatus emicuit ut occasio venerandi solem, utpote auctorem nascentium, iis, qui in errore positi sunt, auferretur, si tamen suaderi potuerint quia priusquamipse creatus est, erat iam terra suis fructibus decorata, considerantes quod herbis et pabulis sol in nascendo posterior est".
7. Ad aliud dicendum quod in locis valde remotis a sole et valde propinquis non componitur animal, quia materia, ex qua fieret animal, non aptatur per operationem solis, non quia sol habeat naturam productivam animalium in esse, sed solum dispositivam. Cum enim ex vapore et fumo, resolutis ex elementis, habeant esse diversae compositiones, virtute corporis supercaelestis disponente, cum fuerit nimia elongatio solis, coagulantur et compinguntur ibidem vapores et non elevantur in sublime et flant ibidem et hieme et aestate venti validi et non componitur ibidem aliquid ex animalibus et sementibus. Similiter si sit nimia approximatio, sicut est in locis meridianis combustis propter vehementem exustionem, nihil componitur ibi. Haec est ratio Philosophi.
8. Ad ultimum dicendum quod cometae neque compositionis neque dissolutionis sunt causae, sed signum tantum. Ut enim ponunt astronomi, coma est ignis sublevatus a partibus mundi sensibilis, generatus ex materia deorsum veniente, habens diuturnitatem permanentiae suae, cuius natura est sublimata virtute alicuius stellae, separata a natura terrestri et assimilata naturae caelesti. Stella autem trahens comam et sublimans et separans a natura terrestri separat spiritus qui sunt in corporibus complexionatis assimilati naturae stellae, unde fit infirmatio et corruptio in hominibus et sementis, quibus dominatur stella illa. Unde coma signum est praecedens sublimationis et separationis naturae spiritualis a rebus complexionatis et assimilatae stellae trahenti comam in natura spirituali. Sic igitur patet quod cometae sunt signa tantum: apparent enim in mortibus regum iussu Dei, non tamen semper, sed secundum dispensationem divinam. Unde Damascenus: "Constituuntur multotiens et coniugae cometae signa quaedam mortis regum, quae non sunt ex iis quae a principio genita sunt astra, sed divina iussione secundum ipsum tempus constituuntur et rursum dissolvuntur". Et quod dicit "non esse eorum quae a principio genitasunt astra", hoc intellige non quantum ad planetam trahentem comam, sed quantum ad comam. Et nota quod dicit "signa".
Si vero quaeratur unde est quod apparet aliquando stella comata in morte regum, responsio brevis est secundum Damascenum: "Secundum dispensationem hoc fit et voluntatem divinam".
Dicunt autem astronomi quod hoc non fit propter mortem hominis, ut est homo individuus, sed propter turbationem regni aut aliquid circa regnum: sic enim ponunt significationem comae. — Sed, quidquid sit de cometa, ut ex dictis patet, stellae sunt causae dissolutionis corporum humanorum, quia, ut dictum est, stella trahens comam separat spiritus qui sunt in rebus complexionatis quibus dominatur stella, unde infirmantur et corrumpuntur.
Respondeo quod, secundum philosophos, quandoque operatione alicuius stellae fit immutatio aliqua in corpore humano, ad quam sequitur detectus naturae conservantis et continuantis rem complexionatam in esse, ad quem defectum sequitur rei dissolutio. Unde operatio stellae non est per se loquendo causa dissolutionis, sed potius natura deficiens, non conservans rem huiusmodi in esse: unde operatio stellae est dispositiva ad dissolutionem, non causa, sicut sol per se loquendo non est causa hominis, quamvis operetur ad generationem eius, disponendo materiam generationis et aptando ad hoc quod sit materiale corpori humano. Potest ergo dici ad obiectum quod sicut stella quandoque est causa dissolutionis, scilicet dispositiva, sic et stella est causa compositionis, scilicet dispositiva.
Ad hoc quod dicit Damascenus quod "astra non sunt causa alicuius eorum quae fiunt": dicendum quod Damascenus intelligit de causa per se, cuiusmodi est illa quae est infallibiliter operans et coniuncta effectui. Bene autem vult quod sint causae disponentes ad esse complexionis. Dicit enim: "Qualitas aeris iacta sole, luna et astris, aliis et aliisdiversascomplexiones et habitus et dispositiones constituit".
On this page