Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 1

UTRUM CORPUS ADAE DEBUIT ESSE EX QUATUOR ELEMENTIS.

Quaeritur ergo primo utrum corpus primi hominis debuit esse ex quatuor elementis.

Quod sic, videtur: a. Anima enim unitur corpori ut perficiatur in illo quoad actum vel usum cognitivae sive cognitionis et hoc mediantibus sensibus corporalibus; sed sensus apprehendit per simile; cum ergo sensus omnia corpora et corporalia apprehendat, necesse est quod habeat convenientiam cum omnibus corporalibus; hoc non posset fieri nisi compositum esset quatuor elementis. Et voco sensum corpor non solummodo ipsam virtutem sensitivam, ipsum organum cum virtute qua perficitur

b. Item, quanto forma nobilior, tanto plu operationum differentium Specie est princip sed anima rationalis est formarum nobiliss ergo est principium plurium operationum; operationum huiusmodi usum exercet mediantibus organis propriis ; ergo, cum organum proprium ei respondeat in convenienti proportione, necesse est ipsum esse ex multis naturis compositum; illae autem naturae sunt elementa; ergo etc.

c. Item, corpora secundum quod progrediuntur in esse in maiori difformitate sive distantia ab imperfectissimo corpore, scilicet prima materia, nobiliora sunt et perfectiora, sicut mixta quam elementa; si ergo corpus primi hominis in genere corporum erat nobilissimum, maxime debuit distare per difformitatem a prima materia; ergo debuit esse maxime mixtum.

d. Item, sicut dicit "Algazel": "Cum commixtio elementorum fuerit pulcrioris et perfectioris aequalitatis" etc., ut supra; sed corpus primi hominis fuit aptum ad susceptionem animae rationalis; ergo in ipso fuit commixtio elementorum.

Contra: 1. Anima est substantia simplex; cum ergo omnis unio sit secundum similitudinem, videtur quod debuit illud corpus cui unitur, esse simplex et ita non ex elementis.

2. Praeterea, anima unitur corpori sicut motor et forma; sed corpus simplex magis est habile ad motum quam compositum; ergo magis ei aptari debuit per unionem prout ipsa anima est motor; similiter prout est forma, cum utrobique simplicitas esset symbolum, sicut tactum est supra.

3. Item, Augustinus, De anima et spiritu: "Sicut Deus est capabilis et participabilis omnibus, sic anima omnium capax est" ; haec autem capacitas est omnium per acceptionem similitudinum mediante ipsa cognitiva; ergo, si necessarium est acceptioni sive comprehensioni animae corpus sibi multum conveniens in similitudine et conformitate, prout possibile est, prima autem materia inter corpora maximae erat capacitatis, quia erat capax omnium formarum sensibilium, videtur quod debuit corpus huiusmodi, prout possibile est simile esse suae perfectioni in capacitate, fieri ex prima materia.

4. Praeterea, elementa singula aptiora sunt et habiliora ad susceptionem plurium formarum quam mixtum aliquod: secundum enim quod corpora elongantur a capacitate primae materiae per susceptionem formarum ultimarum, minus habilia sunt ad susceptionem diversarum formarum; unde elementa habiliora sunt ad susceptionem huiusmodi quam mixta. Si ergo convenit animae quod uniatur corpori organizato, cuius organa maxime debent esse susceptibilia specierum sensibilium — species enim sive idolum rei sensibilis relinquitur in organo in comprehensione rei sensibilis a sensu — magis convenit quod corpus huiusmodi fiat ex uno elemento quam quod sit mixtum ex omnibus: si enim fieret ex uno elemento, propter convenientiam eius cum illo elemento organa sensuum habiliora essent ad specierum diversarum sensibilium susceptionem quam si esset mixtum ex omnibus.

5. Item, cum corpus primi hominis erat in genere corporum nobilissimum, videtur quod debebat fieri ex aliquo corpore vel corporibus nobilissimis, cuiusmodi sunt corpora caelorum et corpora caelestia; ergo etc.

Respondeo, ut habetur in libro De fonte vitae: Corpus hominum inter omnia corpora compositissimum est. Et ratio huius est, sicut scribitur in libro Fontis vitae: Quanto substantia aliqua magis est immunis a materia, tanto plurium operationum est effectiva; anima igitur intellectiva, cum maxime sit immunis a materia eo quod non dependet ex ea secundum essentiam, et cum similiter multarum sit operativa operationum, et ideo, cum has operationes de se habere non possit nisi prout utitur organis, oportuit ipsum corpus, per quod eas exercet, esse heterogeneum et maxime compositum.

[Ad obiecta.]: 1. Ad primum ergo in contrarium dicendum quod, licet anima sit simplex propter carentiam dimensionis quantitativae sive molis, multiplex est nihilominus multiplicitate potentiarum sive virtutum operativarum. Attendenda est ergo convenientia corporis et animae in hoc quod utrumque est multiplex: ista multiplicitate potentiarum, illud multiplicitate naturarum et partium organicarum ; unde multiplicitas potentiarum attestatur multiplicitati operationum, et quod tale est habilius est ad merendum et per consequens ad glorificandum. Nec debet attendi convenientia in simplicitate, cum simplicitatis corporis et animae convenientia nulla est nisi secundum nomen: huius enim est per carentiam dimensionis quantitativae sive molis, illius per carentiam commixtionis.

2. Per hoc patet responsio ad sequens, quia, etsi habilius esset ad motum corpus simplex, non tamen ita conveniens ad eliciendas multas operationes. — Ad aliud dicendum quod angelus, cum sit motor tantum, aptat sibi corpus habile ad motum, anima autem, cum sit forma, aptat sibi habile ad cognitionem: nam nec angelus intendit ut in corpore perficiatur nec anima nisi mediantibus sensibus perfectionem cognitionis assequitur.

3-4. Ad duo quae sequuntur dicendum quod alius generis et modi est capacitas corporalium formarum in materia susceptibili et alius generis et modi est susceptibilitas specierum sensibilium sive idolorum in organo sensitivae, nec una disponit ad aliam, sed potius ad contrarium. Multiplicitas enim operationum, quas exercet anima in corpore, requirit multiplicitatem organorum et ita multiplicitatem naturarum et harmoniarum. Unde multiplex susceptibilitas specierum sensibilium multiplicitati naturarum attestatur; e contra habilitas ad capacitatem multarum formarum attestatur simplicitati naturarum sive naturae: unde elementum habilius est ad capacitatem plurium formarum quam mixtum. Unde rationes propositae magis sunt contra propositum quam pro.

5. Ad ultimum dicendum quod Conditor generum in operibus sex dierum res et naturas rerum legibus certis et immutabilibus distinxit, in illa autem distinctione instituit quid ex quo vel ex quibus debuit esse immutabiliter et ex quibus nihil. Unde Augustinus, Super Genesim, IX: "Elementa mundi huius corporei habent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel nonpossit". Unde quaedam condita erant in possibilitate ad formas diversas, ut illa quorum materiei appetitui non fuit satisfactum per formae impressionem, qualia fuerunt elementa et elementata quaedam; quaedam condidit in immutabilitate et in impossibilitate ad formas diversas, cuiusmodi sunt corpora supercaelestia et caelorum, quorum materiei appetitui satisfactum iuit per propriarum formarum impressionem. Haec instituit Dominus certa lege et immutabili, provida et ordinatissima voluntate, contra quae ire non deceret. Augustinus, Super Genesim, VI libro: "Tam non facit Deuscontra causam, quam volens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit". Fecisse ergo corpus humanum ex materia caelesti esset contra legem et naturam rebus a sua causa Deo praestitutam. Non enim indidit Deus ipsis caelestibus ut rei alicuius corruptibilis essent materia; propter quod nec ex illis debuit aliquod corruptibile componere. Dicit enim Augustinus, Super Genesim, IX: "Potestas Creatoris habet apud se posse de iis omnibus facere aliud quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de iis fieri vel ab ipso possit. Neque enim potentia temeraria, sed sapientevirtute omnipotens est, et hoc deunaquaque re in tempore suo facit, quodantea in eafecit ut possit". Quare autem convenit ut ex luto fieret, infra dicetur. — Ad illud ergo quod obicitur, quod corpus primi hominis erat nobilissimum etc.: dicendum quod, etsi nobilissimum esset in quantum erat perfectibile ab anima rationali et consequenter ordinatum ad serviendum Deo et beatificandum, tamen corruptibile fuit, corpora autem caelestia incorruptibilia et sic quodam modo digniora, contra divinam dispositionem esset si ex incorruptibili fieret corruptibile.

PrevBack to TopNext