Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 2
QUARE CORPUS ADAE DICITUR FACTUM DE TERRA.
Deinde quaeritur, ex quo corpus Adae factum fuit ex quatuor elementis, quare dicitur factum de terra, Eccli. 18, 1: "Deus creavit de terra hominem".
Et obicitur sic: 1. Quod pluribus est commune, non est uni attribuendum; sed commune erat quatuor elementis ut ex illis fieret corpus Adae; ergo non debuit terrae attribui.
2. Praeterea, cum terra maxime sit passibilis, secundum Augustinum, et corpus Adae in statu illo minime passibile, videtur quod non debuit dici ipsum factum ex terra.
3. Praeterea, cum homo dignissima creaturarum sit et aliarum bestiarum corpora de terra facta sint, videtur quod similiter corpus hominis deberet fieri de digniori materia: sexto enim die dicitur Deus fecisse bestias de terra, Gen. 1, 25.
4. Item, dicit Augustinus, Super Genesim, VII: "Limus est terra humida". Idem, Contra Manichaeum: "Limus est aquae et terrae commixtio". Potest igitur quaeri quare magis dicitur formari ex materiali continente haec duo elementa quam ex continente alia duo.
Contra: a. Denominatio sequitur naturam praedominantis ; cum ergo in corporibus humanis praedominetur terra, debet dici potius de terra quam de aliquo alio elemento: secundum enim Philosophum, corpora constantia maxime solido terreno participant.
Respondeo: Quatuor sunt causae quare corpus humanum dicitur esse factum de terra: prima est Philosophi, secunda Augustini, tertia Bernardi, quarta Basilii. Nam, secundum Philosophum, plus est de terra in compositione mixti, quia minus habet de specie et magis de materia. Quod patet per hoc quod motus sequitur naturam praedominantis secundum quantitatem, et ideo dicitur potius factum de terra. Secunda ratio est secundum Augustinum, scilicet haec: Duo sunt elementa habilia ad patiendum, humor et humus, duo ad agendum, ignis et aer; et quia fieri ex hoc dicit rationem passibilis et terra inter alia passibilior est, ideo potius dicitur fieri de terra. Tertia ratio: Quia terra est vilissimum elementum, ideo ad humiliationem et cohibitionem elationis dicitur factus de terra limosa, quae est vilissima, vel "de pulvere", secundum aliam litteram. Unde Bernardus, Ad Eagenium: "Cogitans te summum pontificem, cogita vilissimum pulverem; unde non sine mysteriohae duae differentiae rationale, mortalepositae sunt in definitione hominis, ut, si eleveturex uno, deprimatur ex altero". Item, Gregorius Nazianzenus, De primis epiphaniis: "Homocaelestis est et terrestris, temporalis et immortalis, visibilis et invisibilis, humilis et excelsus, spiritus propter gratiam, caro propter elationem, illud ut intellectum habens gratiae magnificet et collaudet Auctorem, hoc ne magnitudine muneris elatus lapsum ruinae excelsioris incurrat". Quarta ratio: Quia in terra reperiuntur omnia alia elementa, secundum Basilium, in Hexaëmeron, I, dicentem: "Aquam et aerem et ignem terrae cohaerere certissimum est; nam ex ferro etlapide ignis per fricationemsolet excuti, quae utique de tellure nascuntur; aquarum quoque naturam venis inesseterrarum fossores indicant puteorum; nihilominus aerem etiam esse permixtum ex eo cognoscere possumus quod, cum fuerit humectata tellus et temperiem solis acceperit, mox vapores exhalat largissimos".
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo obiectum dicendum quod denominatio erat secundum rationem praedominantis, sicut ex dominio cholerae dicitur aliquis cholericus, non quia non sint in ipso humores alii.
2. Ad secundum patet responsio ex iam dictis. Deberet enim argui ad oppositum: quia maxime terra passibilis, ideo de terra factum debuit dici, cum hoc quod dico fieri aliquid ex aliquo passibilitati attestetur. Posset tamen distingui de hoc nomine passibile quod dicere potest vel passionem vel differentiam: sic uno modo passibile, alio modo non. Sed de hoc melius infra.
3. Ad tertium dicendum quod, licet homo sit dignissima creaturarum ratione qua est imago Dei, nihilominus habet aliquid commune cum bestiis. Propter quod non est inconveniens si communicet cum eisdem quantum ad ea quae sunt materialia corporum eorum, materialia dico remota, quia, etsi ex eisdem materialibus eorum corpora componantur, tamen non in eadem aequalitate et harmonia existentibus; quanta autem sit aequalitas elementorum et harmonia in commixtione corporis humani, patet ex auctoritate Algazelis supra dicta.
4. Ad hoc: quod quaeritur quare magis debuit formari ex materiali continente terram et aquam quam etc., patet responsio, quia, ut dictum est, fieri dicitur ex aliquo ex parte eius ex quo passibilitati attestatur; humor autem et humus habilia sunt ad patiendum, ut habetur ab Augustino. Item, revera nomine limi non tantum intelliguntur terra et aqua, sed materia quatuor elementorum, prout erat ad susceptionem formae corporis humani; sed Augustinus loquitur prout qualitates aquae et terrae magis notabiliter apparent secundum sensum in limo. Item, alia ratio est, ut ex nominatione materialis, ex quo formatur corpus, ostendatur opus vel officium quod exercet anima in corpore. Unde Glossa Augustini, super illud: "Formavit Deus haminem de limo", Gen. 2, 7: "Sicut fit limus excommixtionepulveris et liquoris, sic anima corporis materiam unit nec patitur dissolvi".
5. Ad hoc quod quaeritur de multiplici nominatione materialis corporis Adae, potest dici quod potest considerari ut est massa quaedam simpliciter nondum in formatione, et sic dicitur terra; vel ut est in formatione corporis, et sic dicitur limus; vel ut est terminus resolutionis ipsius corporis, et sic pulvis. Unde Philosophus ponit tria, in quae alia resolvuntur, et ipsa ulterius in alia non resolvuntur, scilicet pulvis, cinis et arena. Vel potest dici quod limus dicitur, ut est materia in formatione; pulvis, ut est terminus resolutionis; terra, ut est communis ad utrumque. Unde Eccli. 17, 1: "Deus creavit de terra hominemet secundum imaginem suam fecit illum et convertit illumin ipsam", id est terram; unde Interlinearis: "Terra es et in terram ibis".