Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2
DE AEQUALITATE QUALITATUM CONSEQUENTIUM, SCILICET GRAVITATIS ET LEVITATIS.
Sequitur inquirere de aequalitate qualitatum consequentium ad qualitates elementares, scilicet gravitatis et levitatis. Primo ergo quaeretur si erant in corpore Adae secundum aequalitatem vel non; secundo, dato quod non, quae illarum praedominabatur in illo.
ARTICULUS I
Utrum gravitas et levitas erant in corpore Adae secundum aequalitatem.
De primo sic: 1. Ut habetur a Philosopho, scilicet Isaac, in Dietis universalibus, quaedam sunt quae componuntur ex materia cui dominantur elementa gravia, scilicet terra et aqua; quaedam quae componuntur ex materia cui dominantur elementa levia, scilicet aer et ignis; quaedam quae componuntur ex materia cui aequaliter dominantur quatuor elementa, et haec sunt aequaliter gravia et levia. Sed duo prima se habent ut extrema respectu tertii: esse enim ex materia cui dominantur gravia, et esse ex materia cui dominantur levia, sunt extrema eius quod est esse ex materia cui aequaliter dominantur gravia et levia; quae autem sunt huiusmodi, aequaliter participant gravitatem et levitatem. Illa autem complexio, quae tenet proportionem et harmoniam in ratione medii, melior est illa quae tenet harmoniam et proportionem in ratione extremi; illa autem quae tenet rationem medii, est illa quae tenet aequalitatem gravitatis et levitatis, ut patet ex dictis; igitur, cum primi hominis erat complexio optima, erat in aequalitate gravitatis et levitatis.
2. Item, ratio conditionis corporis Adae fuit ut obediret voluntati rationali animae eiusdem et consequenter cursu praesenti finito praemiaretur perpetuitate gloriae; conveniens ergo fuit ut sic esset conditum sive dispositum in conditione, ut obedire posset imperio voluntatis iuxta nutum imperantis; voluntas autem rationalis animae est quod corpus sibi subiectum se moveat ascendendo et descendendo, et non solummodo quod graviter, sed quod expedite et agiliter se moveat et circumferat, et consimiliter se habebat voluntas Adae. Cum ergo anima Adae non determinate se habebat ad imperandum hoc vel illud, sed ad imperandum in quadam indifferentia respectu utriusque, conveniens fuit ut corpus eius ita dispositum esset in conditione, ut se haberet in indifferentia ad descendendum et ascendendum et ad transferendum se graviter et agiliter; sed hoc esse non posset nisi in eo esset aequalitas gravitatis et levitatis; ergo etc.
Contra: a. Proprietas levis est ferri sursum, gravis deorsum ; si ergo aliquid aequaliter participet gravitatem et levitatem, aequaliter trahitur sursum et deorsum; igitur, si corpus Adae fuisset tale, eius locus neque fuisset sursum neque deorsum neque, si esset deorsum, ascendere posset per naturam neque, si sursum, descendere: quod esset inconveniens; non igitur habebat aequalitatem gravitatis et levitatis.
b. Praeterea, aequalitas gravitatis et levitatis sequitur aequalitatem molis; sed corpus Adae non habebat aequalitatem molis, ut supra ostensum est ; ergo non habebat aequalitatem gravitatis et levitatis.
[Solutio]: 1. Quod concedimus, dicentes ad primum quod aequalitas gravitatis et levitatis, licet ponat quamdam rationem medii, tamen non ponit illam harmoniam et rationem medii quae est laudabilis complexionis vel commixtionis, quia ponit aequalitatem molis et per consequens improportionem qualitatum elementarium. Unde ratio medii, consequens ad aequalitatem gravitatis et levitatis, vituperabilis est; illa autem quae est virtutum elementarium, bona est et laudabilis, et haec erat corporis Adae. — Si autem quaeratur quo modo possunt duo elementa dominari in aliquo et quatuor, sicut dicit Isaac, dicendum quod ille loquitur de gravitate et levitate secundum quod disponunt ad motum vel stabilitatem. Quod patet; dicit enim sic: "Quae componunturex materia cui gravia dominantur duo elementa, inde illa fiunt quae suntstabilia, sicut arbores, herbae; quae vero ex materia cuiprincipantur ambo elementa levia, fiunt inde mobilia et motu localia, sicut animalia a loco inlocum mobilia; quae autem ex materia cui aequaliter quatuor elementa dominantur, id est gravia et levia commixtim, fiunt animalia ad movendum dura, sicut testudines et similia, unde in testudine quiddam sensibile, quiddam insensibile habetur". Vult ergo iis verbis determinare in quibus est maior aptitudo ad motum ex dominio levium et in quibus ad stabilitatem ex dominio gravium, in quibus secundum partes diversas est aptitudo ad motum et ad eius oppositum, ut testudines, quae sunt sensibiles secundum aliquid et insensibiles secundum aliud: secundum quid habent possibilitatem ad motum, secundum quid nequaquam. Unde non intelligendum est quod in aliquo corpore dominentur quatuor elementa simpliciter loquendo, sed hoc dicit quia in aliquo duo dominantur comparative in una parte, sicut gravia in concha testudinis, et duo comparative in alia parte, sicut levia in corpore. Quod ergo dicit duo dominari, intelligitur comparative respectu aliorum duorum. Quod dicit quatuor dominari, intelligitur quantum ad partes diversas, ut duo intelligantur dominari in una parte magis quam alia duo et alia duo in alia similiter.
2. Ad aliud dicendum quod nulla ratione debuit corpus Adae fieri in tali aequalitate, scilicet gravitatis et levitatis, quia hoc nullo modo posset esse, nisi maxima esset improportio et pugna consequenter in ipso et ita aptitudo propinqua ad dissolutionem: quod non conveniebat corpori perpetue duraturo. Praeterea, si ista aequalitas fuisset in corpore Adae, induxisset impotentiam sive difficultatem maximam transferendi se secundum imperium voluntatis, immo ineptum esset omnino ad motum animalem, quia, cum motus animalis efficiatur ex influentia virtutis animae in corpus organizatum et existens in debitis mineriis et harmonia secundum quod congruit corpori perfectibili anima rationali; corpus autem existens in aequalitate praetacta vel esset ineptum ad organizationem debitam vel, si forte distingueretur per organa, propter defectum harmoniae, cuius gratia organa habilia sunt ad recipiendum virtutem influentem ab ipsa anima, omnino esset ineptum ad motum huiusmodi. Sicut enim parvuli et paralytici inepti sunt ad motum animalem propter defectum ex parte corporum — unde est quod virtus animae non habet effectum talem in illis — similiter aliquid habens corpus existens in proportione praetacta propter defectum a parte ipsius corporis ineptum esset ad motum animalem propter causam praetactam. Immo verisimile est quod tale corpus ineptum esset ad hoc quod perficeretur anima rationali, cum corpus aptum ad susceptionem animae debeat esse ex quatuor elementis mixtim in aequalitate pulcriore et perfectiore et virtutibus et mineriis, quae sunt pulcriores virtutibus animalium, ut habetur a Philosopho. — Praeterea, motus animalis est quasi medius inter naturalem. et violentum ; in motu enim animali uterque exercetur et rectificatur virtute animae sive potentiarum animae; cum ergo huiusmodi corpus non esset mobile motu naturali quantum est de sua natura -— quia quantum traxisset illud gravitas ad motum deorsum, tantum traxisset illud levitas ad motum sursum — impotens esset vel inexpeditum et difficile ad motum talem vel talem. Unde ratio illa est magis contra propositum quam pro. Ad exequendum autem imperium voluntatis rationalis ascendendo et descendendo, secundum quod viatori congruebat, sufficiebat ei potentia movendi motu animali, quoadusque merito huius executionis pervenisset ad statum gloriae et remuneratum esset dote agilitatis, cuius virtute poterit se transferre quocumque voluerit et secundum quod voluerit ipsa voluntas, cuiusmodi motus sive translatio illi statui tantum congruit.
ARTICULUS II
Utrum gravitas vel levitas praedominabatur in corpore Adae.
Et videtur quod gravitas: a. Sicut habetur a Philosopho, IV Metaphysicorum, animalia constant ex illis per praedominium in quibus habitant et ex quibus nutriuntur. Unde omnia animalia sunt ex gravibus elementis per praedominium, quae habitant in terra et in aqua et quae ex illis nutriuntur, scilicet sicco terreno et humido aqueo; sed corpus Adae erat habitaturum in terra et nutriendum ex fructibus terrae, quae erant gravia per praedominium; ergo in eo abundabat gravitas per praedominium, quae est proprietas gravis.
b. Item, hoc probatur ex motu eiusdem: motus enim sequitur praedominans ; sed constat quod, si sursum esset elevatum statim post eius conditionem et sibi relictum, deorsum descendisset ; ergo in illo gravitas praedominabatur.
Contra: 1. Corpus illud magis erat aptum et dispositum ad agendum quam ad patiendum: omnino enim erat indispositum in statu innocentiae ad patiendum. Unde Isidorus, in libro De Trinitate: "Dum homo in paradiso innocenter viveret, ignis eum non ureretnec aqua mergeret nec spinarum aculei vulnerarent". Sed ex proprietatibus gravium habet esse passio in corpore, ex proprietatibus levium habet esse actio in corpore; ergo magis abundabat in illo levitas quam gravitas. — Quod virtus agendi sit a proprietatibus levium, patet per Augustinum dicentem, Super Genesim ad litteram, libro V: "Sicut Deus omnemcreaturam, sic anima omnem creaturam corpoream naturae dignitate praecellit. Per lucem tamen et aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia suntcorpora magisque habent faciendi praestantiam quam patiendi corpulentiam, sicut humor et terra, tamquam per ea, quae spiritui similiora sunt, corpus administrat".
2. Item, corpus Adae erat in convenienti et propinqua dispositione ad vitam; haec autem dispositio fit maxime per calidum et humidum: calor enim et humor disponunt ad vitam et illam in esse conservant: unde vita stat per calidum et humidum ; igitur in corpore Adae erat dominium eorum quae dant caliditatem et humorem vitalem; haec autem sunt elementa levia.
3. Item, natura lucis maxime disponit ad receptionem vitae, quia, secundum Avicennam, natura lucis est media ad vitae receptionem; ergo corpora quae magis naturam lucis participant, cuiusmodi sunt elementa in quibus dominatur levitas, erant per praedominium in illo corpore quod erat in propinqua dispositione ad vitam.
4. Item, est aliquod genus animalis, cuius esse et actus sive perfectio est omnino temporalis, utpote cuius esse determinatum est in corpore, et vita corruptibilis, tamen ex praedominio elementorum levium habet potestatem efferendi se de terra et transferendi ad loca caelo propinquiora. Est et aliud genus animalis, cuius esse et actus sive perfectio non est omnino temporalis, sed quodam modo caelestis, utpote cuius vita est spiritualis quodam modo et incorruptibilis, ut homo et maxime primus homo. Praeeminebat ergo primus homo aliquae nobilitate et dignitate, et ratione nobilitatis eius et dignitatis dignus erat mansione caelesti, scilicet in statu innocentiae; videtur ergo fortiori ratione quod debebat habere potestatem elevandi se a terra et transferendi se ad loca caelo propinquiora ; hoc autem esse non posset nisi praedominaretur in illo levitas gravitati; ergo etc.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod in corpore primi hominis erat praedominatio duplex: quaedam enim elementa dominabantur in illo quantum ad molem, quaedam quantum ad virtutem. Quantum ad molem terra et aqua, quantum ad virtutem aer et ignis; gravitas et levitas consequuntur molem sive materiam: propter quod dominabatur in illo gravitas et non levitas.
[Ad obiecta]: 1. Respondendum ergo ad primo obiectum, quod in illo corpore abundabant corpora levia et praedominabantur, non quantum ad molem, sed quantum ad virtutem; nec propter hoc consequens est quod in illo praedominabatur levitas, sed quod elementa levia, et hoc quantum ad praedominium virtutis: gravitas enim et levitas molem sive materiam elementorum comitantur et praedominantur in mixtis secundum praedominium molis, non autem secundum praedominium virtutis.
2. Ad aliud similiter dicendum quod in corpore Adae abundabat calor et humor vitalis et praedominabantur elementa a quibus est calor et humor huiusmodi; nec tamen sequitur quod levitas, ut ex praedictis patet Nota tamen hic quod secundum physicos duplex est caliditas naturalis: una elementaris, et ista non est medium in participatione vitae; alia est quae resultat ex oppositione elementorum ad invicem et ex confractione qualitatum, sicut ex commixtione elementorum resultat mixtum.
3. Ad tertium patet responsio ex dictis. Nota tamen quod triplex est lux. Prima lux caelestis, cuiusmodi est illa quae est in corpore caelesti, alia ignea: et neutra secundum sui essentiam dispositive est ad susceptionem vitae; tertia est lux quae consistit in commixtione elementorum perductorum ad ultimam subtilitatem: et haec lux est dispositiva ad vitam et vocatur, secundum physicos, spiritus.
4. Ad quartum dicendum quod in illis animalibus sive volucribus, quibus data est virtus efferendi se ad loca caelo propinquiora, non praedominatur levitas gravitati, sed e converso, sed virtus levium elementorum in illis praedominatur sicut in homine. Quare autem illis data est potestas efferendi se sic, ratio est declaratio divinae sapientiae in convenienti ornatu aëris sive mediae regionis. Ratio autem quare habitatio sive mansio hominis primi quantum ad corpus erat in terra, utpote in quo maxime gravitas praedominatur, similiter et aliorum, est declaratio virtutis divinae, scilicet sapientiae, potentiae, et bonitatis: sapientiae in conditione, potentiae in reformatione, bonitatis in remuneratione. Sapientiae, inquam, in conditione, quia Deus, faciens illud ex elementis gravibus per praedominium molis, providit illi de optima complexione secundum quod conveniebat perfectibili perfectione in perpetuum duratura; si enim esset in illo levitas praedominans, necessario abundasset in eo calor in tanta intemperantia quod proximum esset dissolutioni. - Praeterea, in reformatione corporis talis dotibus gloriae ostenditur maxima potentia Dei, talis dico, id est in quo dominabatur per praedominium elementum maxime grave, ex quo erat contrariarum dispositionum ad proprietates dotum et in maxima distantia ab illis; ex hoc enim quod praedominabatur in illo elementum maxime grave, scilicet terra, erat passibile, obscurum, grossum et ponderosum et minus agile ad motus diversos, quibus sunt contraria impassibile, clarum, subtile et agile, cuiusmodi fiet in reparatione. — Praeterea, in remuneratione corporis talis ostendetur bonitas Dei, scilicet iustitiae, quia sicut primus angelus, in puritate maxima conditus et sine molem, merito elationis deiectus est de caelo empyreo ad loca inferiora iustitia divina, ita corpus illud, in mole gravi conditum, in remunerationem obedientiae et servitii suo Conditori in gravitate illa exhibiti, transferetur ad locum excelsum et luminosum, et eo magis congrue et iustius quo in gravitate, in qua conditum erat, prout debuit, Deo obedivit.
Ex iis patet responsio ad ultimo quaesitum, quia illa quae habent potestatem efferendi se ad loca caelo propinquiora, hoc non habent quia in eis praedominatur levitas gravitati, sed quia virtus levium praedominatur in illis virtuti gravium, sicut praedominatur in homine. Quare autem in illis tantum dominatur quod sic se possunt efferre, et non in homine, ratio tacta est.