Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, Praeambulum

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, Praeambulum

Sequitur de aequalitate a iustitia. Et non intendimus hic de huiusmodi aequalitate, secundum quod physici intendunt, quae attenditur penes mensuram elementorum cum suis quantitatibus et qualitatibus in optima proportione quam debet habere natura humana, de qua dicit Avicenna: "Debes scire quod aequale, de quo medici in suis inquisitionibus tractant, non est denominatum ab aequalitate, in quaaequalitas cum pondere aequaliter existit, sed denominatur a iustitia in divisione: et hoc est quod complexionatumin primis attenditur, sive sit corpus totum sive sit membrum unum, ut sit in eo de elementis cum suis quantitatibus et qualitatibus mensura, quam humana natura habere debet secundum meliorem proportionis et divisionis aequitatem". Sed intendimus de illa aequalitate quae fuit in corpore Adae a divina iustitia ante peccatum.

Quaeritur ergo: Primo, de aequalitate collata; secundo, de aequalitate eadem sublata; tertio, de eadem restituta.

PrevBack to TopNext