Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 3
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 3
UTRUM ILLA AEQUALITAS FUIT DIVINA IUSTITIA RESTITUTA PER GRATIAM.
Sequitur inquirere utrum illa aequalitas, divina iustitia sublata propter peccatum, fuit divina iustitia restituta per gratiam.
Et videtur quod sic: 1. Si Oppositum est causa oppositi, et propositum propositi, et hoc est consonum omni aequitati et iustitiae; ergo, si aversio a summe aequalibus, scilicet tribus personis, et summe indivisibili, scilicet divina essentia, fuit causa divisionis et inaequalitatis in corpore Adae, igitur conversio ad idem et eadem per recuperationem gratiae sive per gratiam debuit esse causa aequalitatis reparatae ; sicut ergo aversio iuste fuit causa inaequalitatis, et conversio iuste iuit causa reparationis aequalitatis vel esse debuit.
2. Item, iustum est Deum esse summe misericordem sicut summe bonum: misericordia enim bonitas est; unde Anselmus: "Ideo misericors es, quia totus et summe bonus esi" ; iustum enim est ipsum esse summum in omni bono; sed summa misericordia est qua maior excogitari non potest, sicut summa bonitas, summa potentia, summa scientia; sed si gratia data de misericordia non essent omnia reparata et restituta quae sunt amissa per peccatum de iustitia, posset maior misericordia excogitari, scilicet illa qua omnia essent restituta; igitur misericordia, quam Deum habere iustum fuit, debuit fieri omnium amissorum reparatio; igitur et aequalitatis; ergo de iustitia debuit esse illius reparatio.
3. Item, Matth. 8, 15; "Dimisit eam febris et sarrexit et ministrabateis", Glossa: "Sanitas quae datur Domini imperio, tota simul redit". Sed sanitas dabatur Adae in receptione gratiae post lapsum; ergo tota rediit; sed ante lapsum erat in corpore eius summa sanitas, ut dicit Augustinus ; ergo, cum illa redire non posset nisi rediisset aequalitas praedicta, ergo etc.
Contra: a. Si primi parentes non peccassent, propagata esset natura humana quantum ad corpus in illa integritate, in qua condita fuit, et ita esset propagata in ista aequalitate virtutum elementarium, in qua condita fuit; et hoc iustum erat, quia, ut dicit Anselmus, 2 cap. De conceptu virginali, "tota humana natura in illis erat et extra ipsos nihil erat" ; sed qua ratione iustum erat ut natura illa esset propagata in sua integritate in qua erat, et iustum erat ut esset propagata in illa corruptione et inaequalitate in qua illa erat. Hoc concludit Anselmus, 2 cap. De conceptu virginali, dicens: "Sicut itaque si non peccasset, qualis facta est a Deo, talis propagaretur, ita post peccatum qualem se peccandofecit, talis propagatur". Ex hoc patet quod illud quod fuit corruptum in corpore primi hominis, non debuit reparari, sed ipsa natura humana sive corporea in sua corruptione propagari.
[Solutio]: Quod concedimus. Praeter hanc rationem alia est haec: Ut habetur Rom. 6, 23, "stipendiumpeccati mors", et hoc iusto Dei iudicio, propter quod primus homo peccando iuste fuit addictus necessitati moriendi; ad casum autem ab aequalitate et carentiam illius sequitur divisio et pugna ipsorum mixtorum in corpore illius, quae praeparant et disponunt ad dissolutionem et animae separationem, quibus executum est decretum divinae iustitiae de poena debita peccato; Dominus ergo, qui iusto iudicio decrevit ipsum pro peccato morte puniendum, defectum inducentem mortem non debuit reparare, ne sic impediret quod futurum decreverat. Ut enim dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, VI: "Tam non facit Deus contracausam, quam sine dubiovolens praestituit, quam contra voluntatem suam non facit". Quia ergo non praestituit contra voluntatem suam quod esset causa mortis, nec debet aliquid facere unde mors non sequatur peccatum. Propter quod dicitur Gen. 3, 22-23: "Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitaeet comedat et vivat in aeternum. Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis" etc.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo a obiectum in contrarium, dicendum quod gratiae imperfectae, ut quae est viatoris, effectus est liberare a dominio peccati, non a defectibus corporis; gratiae autem perfectae, ut quae est comprehensoris, effectus est liberare ab illis. Unde Augustinus, Contra Iulianum, libro VI: "Gratia perfecte novum hominem facit, quandoquidem, quantum ad corpus attinet, ad immortalitatem plenamque felicitatemipsa perducit. Nunc autem ipsa perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omni dominio peccati, non quantum attinet ad liberationem ab omnibus malis et ab omni corruptione mortalitatisqua "nunc corpus aggravat animam"", Sap. 9, 15. — Ad illud quod obicitur si oppositum est causa oppositi etc.: dicendum quod verum est, secundum quod causae oppositae comparantur ad effectus immediatos et proprios, ut si albedo est causa disgregationis, et nigredo congregationis; proprius autem effectus peccati non est inaequalitas corporis, sed deformatio imaginis Dei in anima, cuius reformatio est per gratiam. — Vel aliter potest dici quod inaequalitatis qualitatum in corpore Adae non fuit peccatum causa, in quantum est sive erat oppositum gratiae, sed potius in quantum oppositum naturali iustitiae; unde, cum non sit per gratiam reparatio naturalis iustitiae, nec est reparatio illius inaequalitatis. Praeterea, peccatum non fuit causa inaequalitatis praedictae nisi meritoria; similiter est gratia causa meritoria reparationis aequalitatis. Quare autem non statim adveniente gratia facta est reparatio, plures sunt rationes, quarum una est illa quae tacta est, scilicet quod haec inaequalitas disponit et praeparat quodam modo ad executionem divini decreti, cui contraire non deceret. Alia est ratio Anselmi praetacta.
2. Ad aliud dicendum quod Deus est summe misericors, sicut summe bonus, summe potens, summe sapiens; sed sicut non deceret aliquid fieri ab eius potestate vel bonitate, quo derogaretur eius sapientiae — dicit enim Augustinus, IX Super Genesim: "Neque potentia temeraria, sed sapientevirtute omnipotens est" — sic non deceret aliquid fieri de misericordia, quo derogaretur eius iustitiae. Ad hoc ergo quod obicitur quod summa misericordia est qua maior excogitari non potest etc.: dicendum quod hoc verum est, sed hoc non intelligitur in singulis operibus misericordiae. Sicut enim in operibus Dei differentibus in quadam differentia erat Dei bonitas, scilicet quantum ad differentiam in effectu, verbi gratia in opere incarnationis et passionis et in aliis quibuscumque, similiter dico de operibus misericordiae; in aliquibus enim est magis divina misericordia quam in aliis. Unde, licet maior posset excogitari misericordia quam illa qua reparati fuerunt casus Adae, non propter hoc sequitur quod Deus non sit summe misericors; summitas enim sive abundantia divinae misericordiae non in uno effectu neque in multis, quotquot essent, esse potest, sed est in voluntate miserendi. Unde sicut non sequitur Deus est ita bonus quod melior excogitari non potest, ergo quaecumque fiunt a divina bonitate ita bona sunt quod non possunt excogitari meliora fieri, ita nec sequitur Deus est ita misericors quod non potest excogitari magis misericors, ergo omnia quae divina misericordia reparantur, ita reparantur quod non possunt excogitari melius reparari: Deus enim, etsi sua summa bonitate, summa misericordia res reparet, non tamen summe.
3. Ad aliud dicendum quod Glossa illa quae dicit quod "sanitas, quae datur Domini imperio, tota simul redit", non generaliter intelligitur, sed intelligitur iuxta nutum divini imperii, sub hoc sensu: "sanitas, quae datur Domini imperio, tota simul redit", scilicet secundum Domini imperium, quia aliquando Dominus simul integram sanitatem dabat, aliquando non simul, sed successive, ut patet Marc. 8, 24-25 in caeco illuminato, qui prius vidit "homines velut arbores ambulantes" et postmodum vidit "clare" ; unde dicit ibi Glossa: "Quemuno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat". Et sic non est generaliter et ubique intelligendum quod dicitur: "sanitas tota simul redit".