Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 3, T. 2, M. 3, C. 2

UTRUM A DIVINA IUSTITIA SUBLATA FUIT AEQUALIITAS QUALITATUM MIXTORUM IN CORPORE ADAE.

Sequitur inquirere utrum sublata aequalitas qualitatum mixtorum in corpore Adae. Quod sic, videtur: a. Ut habetur ab Augustino, De civitate Dei, summa sanitas erat in corpore Adae ante peccatum, post peccatum infirmus effectus est et hoc demerito peccati; infirmitatem autem sequitur inaequalitas qualitatum huiusmodi: sequitur enim, si corpus aliquod infirmatur, quod in illo sint qualitates mixtorum in inaequalitate ; subtracta ergo fuit a corpore primi hominis aequalitas praehabita propter peccatum; sed omne quod redditur pro meritis aut subtrahitur pro demeritis, iuste redditur et subtrahitur: ergo haec aequalitas iuste fuit illis subtracta sive sublata. b. Item, iuste fuit illi inflicta necessitas moriendi et dissolutionis corporalis; ad haec autem sequitur necessario inaequalitas qualitatum praedictarum; ergo iuste; sed si divina iustitia punitus fuit necessitate moriendi et dissolutionis corporalis, quibus annexum est necessario et consequenter se habens carentia aequalitatis praedictae, ergo haec inaequalitas fuit inflicta divina iustitia. c. Item, primus homo peccavit in corpore et in anima; divina autem iustitia punitus fuit in anima divisione partium ipsius, qua erat pugna quaedam in ipsa: unde sensualitas concupiscit adversus partem superiorem; ergo videtur a simili quod fuit punitus divina iustitia in corpore divisione partium ipsius, qua erat pugna in corpore ipso; huius autem pugnae causa est sublatio aequalitatis; ergo etc. Contra: 1. Sublatio sive subtractio aequalitatis non est aliud quam defectus aequalitatis; subtrahere autem aequalitatem non est aliud quam deficere ab illa: non enim dicitur aliquod bonum huiusmodi subtractum a Deo vel a divina iustitia, quia Deus agat aliquid circa illud cui dicitur subtrahi, sed quia deficit ab illo; sed dicit Anselmus, De conceptu virginali, cap. 5: "Deesse bonum, quod debet adesse, non est aliquid esse" ; ergo huiusmodi defectus boni nihil est; sed omne quod est a divina iustitia, aliquid est; ergo ista sublatio non est a divina iustitia.

2. Item, Anselmus: "Iniustitiaomnino nihil est, sicut caecitas. Non enim est aliud caecitas quam absentia visus, ubi debet esse, quae non magis est in oculo, ubi debet esse, quam in litrahitur; gno, ubi non debet esse". A simili patet quod inaequalitas qualitatum nihil est; ergo non fuit in corpore Adae a divina iustitia.

3. Item, in inflictione iusta alicuius requiritur quod aliquid infligatur et propter aliquid; sed illa absentia aequalitatis, ut tactum est, nihil est, neque peccatum, propter quod dicitur fuisse inflicta, aliquid est. — Quod autem peccatum nihil sit, habetur ab Anselmo, De concepta virginali. Dicit enim: "Sicut iniustitia nihil aliud est quam absentia debitae iustitiae, sic malum non est aliud quam absentia debiti boni; deesse verobonum, quod debet adesse, non est aliquid esse". Et ex hoc concludit ipse quod malum sive peccatum esse non est aliquid esse. Ex hoc sequitur idem quod prius.

4. Item, potest quaeri unde deiectus iste sive absentia erat, ex quo nulla fiebat circa corpus illud operatio a Deo neque ab alio.

5. Item, videtur quod iniuste sit corpori illata haec inaequalitas. Si enim lege naturali condita a divina iustitia tenebantur membra obedire voluntati illa moventi, immo peccarent ordinem impositum transgrediendo, si non moverentur ad voluntatis nutum: ergo iniuste actum est cum corpore, infligendo poenam illam quae est in ipso. Unde Anselmus, in libro De conceptu virginali, cap. 4: "[Si] de actionibus voluntariis, quae iniuste fiunt, arguuntur membra et sensus, quibus fiunt, respondere possunt: Deus nos et potestatem, quae in nobis est, subiecit voluntati, ut ad imperium eius non possimus non movere nos et facere quod vult, immo illa movet nos velut instrumenta sua et facit opera ,quae videmur facere, nec nos possumus illi per nos resistere, nec opera, quae facit, possunt non fieri; divinae legi, quam nobis Deus dedit, nec debemus nec possumus non obedire; cum illi obedimus, Deo, quinobis hanc dedit legem, obedimus. Ergo quid peccant membra vel sensus vel opera, quae Deus sic subiecit voluntati, si servant quae Deus illis ordinavit? Quidquidergo faciunt, totum imputandum est voluntati".

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod illa aequalitas fuit sublata a divina iustitia.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, scilicet quod defectus aequalitatis nihil est, ergo non est a divina iustitia etc.: dicendum quod Deus non est solummodo causa conditionis rerum sive productionis in esse, sed custodiae earum et salutis. Unde Dionysius, De divinis nominibus: "Divina iustitia et salus omnium laudatur essentiam et ordinem salvans et custodiens". Quia ergo, peccato Adae exigente, non salvavit Deus in illo aequalitatem illam, necessario defecit. Unde illo modo loquendi, quo ille dicitur subtrahere beneficium vel auferre qui non praestat ut solet, dicitur illa aequalitas subtracta vel sublata a Deo, et quia, peccato eius exigente, dicitur iuste sublata sive subtracta a divina iustitia. Cum ergo dicitur quod illud, quod est a divina iustitia, aliquid est, dicendum quod quandoque dicitur Deus agere de iustitia, et tunc quod est a divina iustitia, aliquid est; quandoque cessare ab actione, et tunc quod divina iustitia est, defectus est sive carentia boni praehabiti; et sic est in casu proposito: quia enim Deus cessavit ab actione conservationis praehabitae aequalitatis in corpore Adae, illa deiecit et subsecuta est inaequalitas in illo.

2. Ex iis ergo patet responsio ad aliud quod sequitur.

4. Ad consequenter quaesitum dicendum quod illa absentia aequalitatis et defectus provenit ex cessatione virtutis divinae ab actione conservationis, non ex hoc quod aliquid fecerit sive agendo reliquerit in corpore illo.

3. Ad tertium dicendum quod Anselmus, De conceptu virginali, cap. 5, determinato quod peccatum nihil est, ponit hanc quaestionem: "Si peccatum nihil est, curpunit Deus hominem pro peccato, cum pro nihilo nemo puniri debeat?" Et determinat hanc quaestionem sic, quod, "licet nihil sit absentia iustitiae et ubi debet esse et ubi non debet esse", non tamen est peccatum et ubi non debet esse, sed solum ubi debet esse. Peccatum ergo dicit haec duo sive concernit absentiam iustitiae ubi debet esse. Unde, licet absentia iustitiae nihil sit, tamen debitum habendi illam aliquid ponit. Unde, cum Dominus non puniat creaturas pro absentia iustitiae in quibus iustitia esse non debet, sed solum illas in quibus esse debet, non omnino punit pro nihilo, quia punit pro debito habendi, cum absit quod adesse debet. Dicit autem sic: "Licet pariter nihil sit absentia iustitiae et ubi debet esse iustitia et ubi non debet esse, punit tamen Deus recte peccatores, non pro nihilo, sed propter aliquid. Creaturas autem, in quibus iustitia esse non debet, non punit pro absentia iustitiae, hoc est pro nihilo, quia non est aliquid quod ab illis exigat, nec ordo congruus universitatis rerum hoc expostulat. Sic itaque, cum punit Deus pro peccato, quod est absentia debitae iustitiae, quae nihil est, non omnino punit pro nihilo; et verum est, quianisi sit aliquid, propter quod punire debeat, omnino nonpunit pro nihilo".

5. Ad ultimum respondet Anselmus: "Cum nihil sit poena alicui nisi quod est contra voluntatem, membra autem velsensus voluntatem non habent per se, sicut voluntas in corpore operatur, ita ipsa in corpore aut torquetur aut delectatur". Punita ergo erat voluntas Adae in hoc defectu, quia multiplices et frequentes sustinuit ex hoc molestias.

PrevBack to TopNext