Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 1

UTRUM VOLUPTAS CARNALIS FUIT FINIS CORPORIS ADAE.

Quaeritur ergo primo si voluptas carnalis fuit finis corporis primi hominis.

Quod sic, videtur: 1. Rerum differentium in substantia sunt fines differentes in substantia: unicuique enim respondet finis proprius; sed corpus et anima differunt in substantia; ergo eorum fines sunt differentes, et non differentia quacumque, sed differentia respondente relatione conformi, quae reperitur penes spirituale et corporale, eo modo quo corporale respondet corpori et spirituale spirituali; sed voluptas spiritualis erat finis animae eius; ergo voluptas corporalis erat finis corporis.

2. Item, sicut se habet spiritus ad spirituale, sic se habet corpus ad corporale; ergo eodem apposito utrique consimiliter se habebunt; ergo si spiritus se habet ad voluptatem spiritualem ut ad finem, ergo et corpus se habebit ad voluptatem corporalem ut ad finem, et ita ut prius.

3. Item, solummodo rationalis creatura et intellectualis aptae sunt ad appetendum quod est maius se et supra se: aliae enim creaturae, quia appetunt appetitu naturali, qui quidem appetitus reflectitur in suum subiectum, non extendunt se ad aliquid quod est supra illud, sed terminatur earum appetitus in appetendo quod est suis subiectis delectabile; ergo, si appetitus rerum est maxime respectu finium suorum, finis corporis cuiuscumque, in quantum huiusmodi, terminatur in delectatione sive voluptate corporali; ergo etc.

4. Item, homo quantum ad corpus et corporales proprietates convenit cum brutis; ergo quantum ad ea quae corpus consequuntur, similiter convenit; sed in brutis est finis voluptas corporalis; ergo, cum hoc sit generale et conveniens homini simpliciter, convenit primo homini; ergo etc.

Contra: a. Corpus hominis animatum sive homo ipse est in propinqua materia et magis dispositum ad voluptatem carnalem quam corpus simpliciter; ergo, si corpus hominis anima perfectum sive ipse homo non habet finem voluptatem corporalem, multo fortius nec corpus simpliciter. — Quod autem corporis humani sive ipsius hominis non sit finis voluptas carnalis, ostenditur sic: Omne quod appetitur, sub ratione delectabilis appetitur; si ergo voluptas carnalis non habet rationem delectabilis, sed afflictivi, patet ipsam non esse in ratione finis. Boethius, in libro De consolatione: "Quid loquar de corporis voluptatibus, quarum appetentia plena est anxietatis, satietas vero poenitentiae? Quantos illaemorbos, quam intolerabiles dolores, quasiquemdam fructum nequitiae fruentium solentferre corporibus!"

b. Praeterea, Tullius, in Paradoxis: "Dicunt quidam voluptatem summum bonum. Quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum, cum tibi sive Deus sive mater, ut ita dicam, omniumrerum, natura, dederit animum, quo nihil praestantius atque divinius sit. Te ipse abiciesatque prosternes, ut nihil inter te et quadrupedem interesse putes?" Ex iis ergo patet quod voluptas carnis non est finis corporis humani informati anima sive ipsius hominis; ergo etc.

c. Item, corporis, in quantum est corpus, nulla est concupiscentia. Ut enim habetur in Glossa Augustini, super illud ad Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum": "Caro nihil nisi per animam concupiscit" ; sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur; sed voluptas carnalis nullius est nisi concupiscentis; ergo voluptas carnalis, si est finis alicuius, nullius est finis nisi concupiscentis, quale non fuit corpus Adae in quantum corpus.

Respondeo quod corporis, in quantum est corpus simpliciter, non informatum neque motum ab anima, nullo modo voluptas carnalis est finis. Ut enim habetur ab Anselmo, De conceptu Virginis, 4 cap.: "Nihil poenam sentitet delectationem nisi quod habet voluntatem" ; et ita nihil est voluptuosum aut delectabile corpori simpliciter, sed solummodo rei habenti voluntatem ; unde corporis Adae, in quantum corpus, non erat voluptas carnalis finis.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod bene verum est quod diversorum secundum substantiam sunt diversi fines respondentes relatione conformi, sed ex hoc non sequitur quod corporis et animae sint fines voluptas carnalis et voluptas spiritualis: haec enim non respondent illis relatione conformi. — Quod patet, cum voluptas carnalis non appetatur aliquo modo a corpore in quantum huiusmodi; quod oporteret, si esset finis eius, sicut voluptas spiritualis appetitur a spiritu. - Si autem arguatur ad idem per regulam illam si oppositum est causa oppositi, et propositum erit propositi etc.: dici potest quod corpus Adae et anima illius non habent illius rationem oppositionis quam habent opposita, circa quae tenet huiusmodi modus arguendi, licet disparationem habeant et naturarum differentiam, quoniam substantialiter conveniunt et unam constituunt personam, et unum ad aliud ordinatur sicut perfectibile ad suam perfectionem: unde finis unius ex altero dependet.

2. Ad aliud dicendum quod voluptas, secundum quod additur iis quae dico spiritualis et carnalis, non est eiusdem rationis: trahitur enim ad significandum diversa prout illis additur, ita ut huic addita vitium sonet et peccatum, illi autem contrarium. Unde sicut in alia facultate dicitur quod saepe in definitionibus latet assequens aequivocum — verbi gratia, significativum et perfectivum sanitatis est quod mediocriter se habet ad sanitatem, quod dicitur mediocriter dicit hic mediocritatem in significando, ibi in faciendo — sic quodam modo est in proposito quantum ad hoc quod voluptas huic addita unum significat, illi addita aliud.

3. Ad aliud quod sequitur dicendum quod, licet omnia bonum appetant, quod quidem bonum est participatio esse divini, differens tamen est appetitus rerum secundum differentiam perfectionum earumdem. Unde alterius est appetitus inanimati, ut lapidis, quia participationis divini esse in continuatione essendi ; alterius est appetitus plantae, quia participationis divini esse in continuatione essendi et vivendi; alterius est appetitus animalis, bruti scilicet, quia participationis divini esse in continuatione essendi, vivendi et sentiendi sive cognoscendi; alterius est appetitus rationalis creaturae, quia participationis esse divini in praedictis et in coniunctione cum Optimo per gloriam, quae est finis eius et beatitudo, nec ante assecutionem huius stat appetitus creaturae rationalis, cui nihil minus Deo sufficit. Augustinus: "Tantae dignitatis est humana conditio, ut nullumbonum praeter summum ei sufficere possit". De isto appetitu et distinctione appetentium habetur a Dionysio, De divinis nominibus, cap. 4, ubi dicitur: "Optimum concupiscunt omnia, intellectualia quidem et rationalia scienter, sensibiliavero sensibiliter, sensus autem expertiainsito motu vitalis appetitus, inanimalia et tantummodo existentia ad solam essentialem participationem" ; sensus expertia dicuntur plantae, inanimalia quae nullo genere animae animantur, ut lapides. Haec omnia optimum appetunt, id est participationem esse divini, non solummodo ut sint, sed ut consistant. Unde cap. 1 eiusdem dicitur: "Ipsam", id est divinam providentiam, "omnia desiderant". Commentator: "Omnia divinam providentiam desiderant, per quam sunt et consistunt". Dicendum ergo quod, quia corpus primi hominis conditum fuit ut perfectibile anima rationali et illa mediante beatificabile, appetitus illius non erat determinatus circa voluptatem corporalem sive carnalem, sed extendebatur ad sui beatificationem: unde beatitudinem appetebat tamquam finem ultimum. Licet igitur aliorum corporum sive rerum corporalium determinatus sit appetitus circa voluptuosa sensibilia sive corporales delectationes, et hoc quia illorum amor sive appetitus est pure naturalis, scilicet reflexus supra sua subiecta, non sic est de appetitu corporis primi hominis, qui extendebat se ad illius assecutionem, quo suam assequeretur beatitudinem, et hoc figura eiusdem praetendit. Unde Basilius, Hexaemeron, IX: "Pecudes omnes terrenae sunt, obhoc inclinantur ad terram; sed alia est plantatio caelestis, homo, qui quantum habitu figurae, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum flexa est uterumque prospectat, et quodlibidini iucundum est, hoc sectatur; tuum vero caput ad caelum semper erigitur, oculi tui superna respiciunt. Sed, si tu quoque te corporis foedaveris voluptate, obediendo luxuiventris et inferioribus eius partibus, "comparatus es iumentis insipientibus et similis factus es illis"". - Ad illud ergo quod obicitur quod appetitus corporis cuiuscumque terminatur in voluptate corporali sive carnali: dicendum quod non est verum, et est instantia in corpore humano, cuius perfectio est anima rationalis, qua mediante est particeps esse divini eo modo quo dictum est. Aliorum autem animalium appetitus terminatur in voluptate corporali, quorum perfectio est ab anima sensitiva: voluptate dico naturali, quae attenditur in delectatione cibabilis, quod requiritur ad restaurationem deperditi et sic ad conservationem individui, vel in decisione seminis, quae requiritur ad salvationem speciei.

4. Ad hoc quod postea obicitur quod corpus hominis convenit cum brutis: dicendum quod hoc non est verum quantum ad tendentiam ad finem consimilem, licet forte verum sit quantum ad quasdam conditiones generales. — Quod autem dicit Augustinus, XII De Trinitate, hominem habere aliquid commune cum brutis, hoc non est ratione corporis simpliciter, sed ratione impetus passionum sive motuum insurgentium ex sensualitate. Ut enim habetur ab Augustino, "carnalis vel sensualis animae motus, qui in sensibus corporis intenditur, nobis pecoribusque communis est". Unde commune illud quod habet homo cum brutis, unde appetit voluptatem corporalem, non communicabat corpus Adae secundum quod hic intendimus de ipso, hoc est in quantum erat corpus simpliciter, non coniunctum animae.

a. Ad illud quod obicitur pro alia parte, scilicet quod voluptas corporalis est afflictiva etc., quia ratio sophistica est, licet verum concludat, dicendum quod hoc non est quia voluptas, sed quia ducta cum excessu et culpa, quae fit cum remorsu conscientiae, secundum quod dicit Augustinus, in III De libero arbitrio, quod in nullo instanti permittit Deus dedecus peccati sine decore vindictae.

PrevBack to TopNext