Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 1, Q. 4, C. 2

UTRUM ANIMA FUERIT FINIS CORPORIS ADAE.

Deinde quaeritur si anima est finis corporis.

Quod sic, videtur: 1. Augustinus, De moribus Ecclesiae, cap. 4: "Corporis si quaerimus quid optimum sit, id certa ratio cogit fateri per quodfit ut sese corpus optime habeat. Nihil est autem omnium quae vegetant corpus anima melius atque praestantius. Estergo summum bonum corporis non voluptas eius, non vires, non pulcritudo, non velocitas et si quidaliud in bonis corporis numerari solet, sed omnino anima. Nam ista, quae commemorata sunt, praesentia sui exhibet corpori et, quod antecellit omnibus, vitam". Sed illud est finis quod est summum et optimum rei ; ergo etc.

2. Item, secundum Gregorium Nazianzenum: "Hoc est anima corpori quod Deus animae" ; sed Deus est finis animae; ergo anima corporis.

3. Item, secundum Philosophum, in Metaphysicis, libro, finis est ex quo fit motus; sed ex influentia animae fit motus in corpore; ut enim dicit Philosophus, in fine I De anima, recedente anima corpus exspirat et marcescit: ex quo patet quod movetur ab anima; ergo anima est finis illius. Ex iis videtur quod finis corporis Adae fuit anima.

4. Praeterea, omnes dispositiones materiales ordinantur ad ultimam formam ut ad finem et ad quod stant; sed omnia corpora ordinantur ad animam, similiter omnes dispositiones materiales secundum Avicennam, in principio De anima, et secundum Aristotelem, in II De anima, dicentem omnia corpora esse instrumenta animae ; et inde ut prius.

Contra a. Finis est in ratione boni: unde nihil deterius efficitur ex assecutione finis; sed corpus primi hominis deterius efficiebatur ex anima, quia ab illa corruptionem contraxit, et harmoniam aequalitatis, in qua conditum erat, amisit; ergo etc.

b. Item, finis extra rem, de cuiusmodi nunc intendimus, non est idem quod forma eiusdem: licet enim tres causae in unam incidant, scilicet efficiens, formalis et finalis, quod potest esse de fine intra, qui est finiens actionem sive motum operantis, nunquam tamen forma et finis extra in unam causam incidunt; sed anima fuit forma et perfectio corporis Adae; ergo etc.

c. Item, dicitur in Commento super 13 propositionem libri De causis, quod "anima facta est causa corporis" ; ergo non est finis corporis, sed potius e converso, cum, finis sit cuius gratia fiunt alia.

Respondeo quod sumendo finem proprie, prout definitur cuius gratia sunt alia, ut quod est primum in intentione et ultimum in executione, anima non fuit finis corporis Adae. Si autem distinguatur finis, ut dicatur finis sub fine sive propinquus et remotus, sic potest dici anima, immo potius unio corporis cum anima, fuisse finis corporis illius. Nota ergo quod corpus Adae potest considerari quantum ad statum conditionis sive quo condebatur, quantum ad statum unionis cum anima sive quo uniebatur, et quantum ad statum remunerationis. Prout consideratur in primo statu, erat finis duplex: primus sive propinquus, unio cum anima; secundus sive consequens, aptitudo ad meritum beatificationis. Propter hoc enim fecit Deus corpus Adae, ut animae uniretur et mediante illa unione efficeretur aptum ad merendum beatitudinem cooperando ipsi animae. Prout autem consideratur in statu coniunctionis, multiplex est eius finis: duplex ex parte animae et duplex ex parte illius. Ex parte animae est primus exercitium bonarum operationum ordinatarum ministerio eiusdem, non operationum voluptatis, quae nullo modo cadunt sub fine conditionis illius neque unionis cum anima: non enim condidit Deus corpus illud neque animae univit hoc fine ut converteretur ad explenda opera voluptatis. Secundus est augmentum meriti in exercendo debite et ordinate huiusmodi opera; propter hoc autem voluit Deus quod corpus animae uniretur ut anima illo mediante ordinate operaretur et operando mereretur. Gregorius Nazianenus: "Una causa quare colligavit Deus animam corpori, quantumego opinor, est ut per agones certaminum, quae sunt adversus terrena, caelestis gloriae hereditatem petat, et, sicut aurum igni, praesentis vitae aerumnarum probetur examine, quo virtutis praemia, non ex Dei dono tantum speret, sed ut vere virtus summum ei bonum sit, sic eam opere et labore conquirat, ut a Creatore nobis naturaliter insitum videatur bonum, a nobis autem voluntate nostra ac proposito excultum et liberi arbitriì motibusexterius propagatum". Ex parte autem corporis est primus obedientia et cooperatio animae moventi, secundus dignitas ad beatificationem. Propter hoc enim univit Deus corpus Adae animae, ut illi imperanti obediret et operanti cooperaretur, ut sic obediendo et cooperando efficeretur dignum beatificatione. Ad haec sequitur finis obtinendus in statu remunerationis, qui est beatitudo utriusque: beatitudo enim unius, scilicet corporis, dependet ex beatitudine animae. Gregorius Nazianzenus: "Alia causa quare Deus colligavit animam corpori est ut hanc deteriorem substantiam corporis secum traheret et sursum in supernis sedibus collocaret, et complementum gloriae ipsius animae quodam modo dependeret ex gloria corporis". Augustinus, ultimo Super Genesim ad litteram: "Inest animae quidam naturalis appetitus corpus administrandi, quo appetituretardatur quodam modo ne tota intentione pergat in illud summum caelum, quamdiu non subest corpus, cuius administratione appetitus ille conquiescat". Ex iis patet ordinatio finium formationis corporis Adae et eorum distinctio, quia proprie loquendo aliquis finis respondet conditioni simpliciter, aliquis conditioni addita unione cum anima, ad quos sequitur ille qui est ultimus et optimus, scilicet beatificatio. Patet etiam quod anima non est finis corporis nisi per accidens, eo modo quo dicitur homo esse finis domus, cum potius finis eius sit utilitas contingenda homini, ut protectio ab imbribus et caumatibus vel tuitio a laesione.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud Augustini anima est optimum corporis etc.: dicendum quod hoc intelligitur habita comparatione ad illa quae circumstant corpus in via, ut patet ex exemplis suppositis et etiam ex verbo Augustini, ibidem, quod est: "Nihil autem omnium, quae vegetant corpus, anima melius atque praestantius", quasi dicat eorum quae circumstant corpus, dum est in vegetatione, anima est optimum eius, quia est illud quo optime se habet, ut qua proficit ad beatitudinem. — Vel potest dici quod, sicut bonum non solum dicitur finis, sed quandoque quod promovet et expedit ad finem, sic optimum non solum dicitur finis summus, sed quod ad illud optime perducit sive quo mediante ad illud optime pervenitur, et sic hic.

2. Ad aliud dicendum quod similitudo illa, de qua loquitur Gregorius Nazianzenus, attenditur quantum ad effectum vivificationis. Deus enim vivificat animam infundendo ei gratiam et virtutes vivificativas praecipue, ut fidem, Rom. 1, 17: "Iustus ex sua fide vivit", et caritatem, I Ioan. 3, 14: "Qui non diligit manet in morte", et eodem: "Scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres".

3. Ad aliud dicendum quod finis dicitur a quo fit motus metaphorice dictus, quia finis movet efficientem, non quia sit proprie movens, sicut anima movet corpus.

4. Ad ultimum dicendum quod revera omnium corporum aliorum a corpore humano finis est homo, quia condita sunt ut homini deserviant, et praecipue ratione corporis. Unde Hugo, De arrha sponsae: "Respice universum mundum istum et considera si aliquid in eosit quod tibi non serviat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit ut obsequiis tuis famuletur et utilitati deserviat tuisque oblectamentis pariter etnecessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurra; hoc caelum, hocterra, hoc aer, hoc maria cum iis quae in eis sunt universis, explere non cessant". Corpus autem humanum servit animae, et non solum in iis quae simpliciter et absolute sunt ipsius animae, cuiusmodi sunt scientialia tantum, sed in illis quae spectant ad cultum Dei; et non servit illi ut instrumentum, sed ut organum, propter quod assequetur praemium cum ipsa anima, quod est finis eius: propter hoc enim conditum est ut huiusmodi ministerio hunc finem consequatur. Unde secus est de hoc corpore et de aliis quae homini serviunt, quorum licet homo sit finis, non ex hoc sequitur quod anima sit finis corporis, cuius est perfectio et motor. Praeterea, philosophi posuerunt materiales dispositiones et corpora ordinari ad animam, non quia anima sit finis eorum sive causa finalis, sed quia inter formas completivas et perfectiones corporum, ultimum gradum et terminum tenet nobilitatis et dignitatis, et fini simpliciter, scilicet Deo, est propinquissima.

c. Ad illud quod obicitur pro alia parte quod anima facta est causa corporis et ita anima non est finis corporis, sed e converso: dicendum quod hoc non dicitur quia corpus sit causa principalis quare creata sit anima, sed quia anima est causa completiva et perfectiva corporis. Unde sensus est: "anima facta est causa corporis", scilicet ut sit perfectio sive causa perfectiva corporis.

PrevBack to TopNext