Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 2

DE DIGNITATE CORPORIS HUMANI QUOAD RECTITUDINEM HABITUS.

Secundo quaeritur de dignitate hominis sive corporis humani quoad dispositionem sive rectitudinem habitus. Quaeritur ergo utrum competat corporis humani dignitati habere figuram erectam.

Quod sic, videtur: a. Summus Opifex omnia prudenter condidit, Psalm.: "Omnia in sapientia fecisti" etc.; unde secundum congruentiam statuum diversorum diversas dedit rebus dispositiones. Unde animalia, quorum forma et motor omnino ad terrena conversus est, quantum ad corporalem dispositionem in terram reflexit; quorum autem forma et motor ad caelestia conversus est, quantum ad dispositionem corporalem in caelum erexit, et hoc in indicium status dignioris et minus digni, et hoc est quod dicit poeta: "Pronaque cum spectentanimalia cetera terram, Os homini sublime dedit caelumque videre Iussit et erectos ad sidera tollere vultus." Ex hoc patet propositum.

b. Item, ut habetur a Philosopho, mirabilis est potentia loci, qua unumquodque appetit locum proprium; igitur, cum corporis primi hominis et similiter aliorum sit caelum locus naturalis — inditum enim fuit corpori Adae in sui conditione ut in caelo quasi in loco collocaretur, et ad hoc factum est: propter quod videtur esse locus eius naturalis — unumquodque autem locabile erigit se ad suum locum, quod maxime videmus in igne flamma ; relinquitur quod corpus huiusmodi debet habere vultum erectum ad caelum, quod dignitati eius convenit ratione qua est in caelo collocandus.

Contra: 1. Quaedam creaturae minimae dignitatis habent figuram rectitudinis et ad caelum eriguntur, sicut fere omnia genera plantarum et quaedam corpora nobilissima in genere corporum, ut supercaelestia et lapides pretiosi; nequaquam ergo huiusmodi rectitudini vel erectioni ulla dignitas adscribenda est; ergo ex huiusmodi rectitudine in corpore humano nulla erit dignitas in homine.

2. Item, quod est dignitatis in homine reddit hominem commendabilem, quia efficit illum dignum bono aliquo; sed quod a natura est non est laudabile vel vituperabile ; habitus autem rectitudinis sive erectionis in homine est naturale; ergo non est laudabile; ergo ex hoc nulla est dignitas homini.

3. Item, per peccatum cecidit anima a rectitudine sua; ergo huiusmodi deperditionis factae in anima debuit esse aliquod vestigium in corpore; sed nullum congruentius quam curvitas corporalis. — Si dicat quod corpus nihil demeruit — hoc nihil est, quia corpus fuit instrumentum demerendi.

4. Praeterea, homo propter peccatum "comparatus est iumentis Psalm.: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus estiumentis insipientibuset similis factus est illis" ; haec autem similitudo est quantum ad curvitatem animae, quae attenditur in concupiscentia noxiorum: ut enim habetur ab Augustino, duo sunt nobis inflicta propter peccatum, scilicet ignorantia agendorum et concupiscentia noxiorum. Quare non similiter quantum ad curvitatem corporis?

Respondeo: "Deus fecit hominem rectum", ut Eccle. 7, 30 habetur, et quoad dispositionem corporis et quoad habitum mentis. Unde concedo quod naturalis rectitudo dignitas est corporis humani et attestatur ista dignitas homini secundum triplicem statum, innocentiae, gratiae, gloriae.

Vestigium ergo innocentiae quoad tria repraesentatur in hac rectitudine: quoad potentiam in praesidendo, sapientiam in loquendo, bonitatem in diligendo. Haec tria, scilicet potentia, sapientia et bonitas, erant conditionis hominis quantum ad statum innocentiae, antequam cecidit in infirmitatem potentiae et tenebras ignorantiae et malitiam concupiscentiae. De primo manifestum est secundum illud Gregorii Nysseni, De imagine, cap. 8, quod "rectus est hominis habitus et ad caelum sese sustollens sursumque respiciens; principalia haec dona certissimum est esse approbantia regiam potestatem: quod enimsolus ita formatus est ceterorumque omnium prona sunt corpora et in deorsum proclivius inclinata, manifesta differentia eius honoris ostenditur, dum constet illa esse huius subiecta potentiae, huncautem supereminentis existere dignitatis". — De secundo manifestum est in hunc modum: Solus homo est animal rationale mortale; sed si corpus eius esset inclinatum et non erectum, non posset habere usum sermonis et ita non esset excellentissimum signum sapientiae divinae. Et quod ita sit, patet per Gregorium Nyssenum, cap. 9, ostendentem quod solus homo habet manus ad loquendum. Unde potest confici ratio secundum consequentias huiusmodi: si enim homo haberet corpus inclinatum, non haberet manus, quia in omnibus animantibus inclinatis anteriora membra corporis pedes sunt et, secundum Gregorium eumdem et secundum Philosophum, si non haberet manus, non haberet usum sermonis in communicatione ad alterum, et tunc non ita manifestaretur in ipso sapientia, et inde ut prius. Unde Gregorius Nyssenus, cap. 9: "Si homo sine manibus extitisset, percipiendorum ciborum necessitate membra vultus eius ad instar quadrupedum formarentur, ita quod oblonga facies tenuaretur simul et emineret in naribus, oris etiam labia callosa et grassiora essent atque firmissima et ad carpendas herbas competenter aptata, et linguagrandiori corpore durior esset et asperior, quae cooperaretur dentibus ad ea quae mandenda perciperet, liquidior existens. Si ergo manus non adessent corpori, quo modo ei vox articulata figuraretur? cum talis eius oris formatio ad usum sermonis minime conveniret; nunc autem sunt manus accomodatae corpori, ut os ad ministerium verbi liberum permaneret". — De tertio manifestum est, quoniam, cum illud sit amor in spiritibus quod est pondus in corporibus, ipsa autem corpora naturali suo pondere tendant deorsum, ipsum autem corpus humanum, quod est organum spiritus et ita quodam modo spirituale, quodam naturali affectu tendit sursum, secundum illud: ubi amor, ibi oculus; unde Cassiodorus, cap. 9 De anima ; "Procerum animal homo et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum ad res supernas intuendas".

Vestigium gratiae imitandae apparet in hac erectione, et hoc quoad duo: primum est quoad carnalem delectationem abiciendam, secundum quoad spiritualem sectandam. Primum patet sic: animantia cetera prona sunt et in ventrem suum reciprocatur eorum visus: in quo designatur voluptas carnalis quam appetunt; homo vero non. Unde Basilius, Hexaëmeron, libro IX: "Pecudes omnes terrenae sunt, obhoc inclinantur ad terram. Sed alia est plantatio caelestis, homo, qui quantum habitu figurae, tantum dignitate distat a pecoribus. Illorum facies deorsum fixa est uterumque prospectat, et quod eius libidini iucundum est, hoc sectatur; tuum vero caput ad caelum sempererigitur, oculi tui superna respiciunt. Sed si tu corporis te voluptate foedaveris obediendo luxui ventris etinferioribus eius partibus, "comparatus es iumentis insipientibuset similis factus es illis"". — Secundum patet per Bernardum, Super Cantica, sermone 24: "Corporis staturam dedit Deus homini rectam, forsan ut illa corporea exterioris viliorisque rectitudo figmenti hominem illum, qui ad imaginem Dei factus est spiritualis, suae servandae h rectitudinis admoneret et decor limi deformitatem argueret animi. Quid enim indecentius quam curvum rectocorpore gerere animum? Perversa res est et foeda luteum vas, quod est corpus de terra, oculos habere sursum, caelos libere suspicerecaelorumque luminaribusoblectare aspectus, spiritualem vero caelestemque creaturam suos econtrario oculos, id est internos sensus, atque affectus trahere in terram deorsum, et quae debuit nutriri "in croceis", haerere luto tamquam unum de suibusamplexarique "stercora"".

Similiter vestigium gloriae proponitur ei in hac rectitudine quoad contemplationem duplicem, scilicet terrestrium et caelestium. Inter terrestria, ut contempletur se ipsum pulcherrimum. Unde Ambrosius, in Hexaëmeron, homilia 6 et ultima: "Iam aliqua dicenda sunt de corpore hominis, quod praestantius ceteris decoris gratia esse quis abnuat? Nam si una atque eadem omnium terrenorum corporum videatur esse substantia, fortitudo quoque et proceritas quibusdam maior in bestiis, forma tamen humani corporis est venustior, status erectus et mediocris, ut neque enormis proceritas sit neque vilis et abiecta pusillitas". — Inter caelestia, ut ibi semper habeat animam. Unde Bernardus, 24 sermone Super Cantica: "Erubesce, anima, divinam pecorinacommutasse similitudinem: erubesce volutari in coeno, quae es de caelo" ; et sequitur: "Quaerere et sapere "quae sunt super terram", curvitas est animae, et de regione meditari et desiderare "quae sursum sunt", rectitudo". Huius autem rectitudinis vestigium est in erectione corporis: unde Poeta: "Os homini sublime dedit caelumque videre Iussitet erectos ad sidera tollere vultus." Et hoc dicit Augustinus, 83 [Quaestionum], 27 quaest.: "Corpus hominis solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in arvumprostratum est, cum sit visibile, et ad intuendum caelum erectum". Et infra: "Tale est ut ad contemplandum caelum sit aptius; magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei quam cetera corpora animalium merito videri potest".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum contra hoc obiectum dicendum quod non tantum attestatur dignitati corporis humani habitus rectitudinis, sed et erectionis; habitus enim rectitudinis erectae indicat ad quid conditum est corpus huiusmodi: signum enim est perfectionis eius forma nobili et caelesti et aliorum quae supra tacta sunt, et appetitus beatitudinis obtinendae in caelo. Non sic est de plantis, quae, licet rectae sint, non tamen sunt erectae, sed potius demissae per fixionem partis, a qua habent vitam et motum, in terra: homo enim et planta in contraria positione se habent, propter quod homo dicitur ἄνθρωπος, id est arbor eversa. Unde neque plantae neque corpora caelestia neque terrestria, cuiusmodi sunt lapides cuiuscumque generis, regulariter habent rectitudinem in illa positione quam habet corpus humanum, cuius habitus et partium dispositio magnorum indicia sunt sacramentorum. Dicit enim Cassiodorus, De anima, cap. 9: "Corporis hominis harmonica dispositio ingentia nobis sacramenta declarat". Et statim manifestat illa sacramenta, quae propter prolixitatem videntur hic subticenda.

2. Ad aliud dicendum quod, sicut habetur a Philosopho, honor est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, cui superaddit laus ad expressionem sermonis: unde laus est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis expressae per sermonem. Unde honor et laus referuntur ad aliquod bonum vel dignum in ipso qui honoratur vel laudatur. Illud autem bonum vel dignum potest sumi specialiter ad bonum vel dignum in genere morum; et sic intelligit Philosophus, loquens, in Philosophia Marali, dicens quod propter illud, quod a natura est, non est aliquid laudabile. Vel potest sumi bonum vel dignum communius, secundum extensionem ad ea quae sunt naturae, et sic laudabile est bonum quod est a natura, magis tamen Auctor naturae, qui, nulla creatura rationali cooperante, talia perducit ad esse. Unde dignitas corporis humani ex nobilitate habitus sui non est laudabilis, secundum quod laus refertur ad bonum vel dignum in genere moris; secundum autem quod ad bonum communiter sumptum, est utique.

3. Ad aliud dicendum quod bene manifestatur signum in corpore rectitudinis spiritualis deperditae. Cum enim rectitudo sit motus animae in Deum, sicut determinat B. Dionysius, anima, quae non potest libere exercere operationes spirituales, sed volvitur ad creaturas et delectatur in eis per condescensum ad corpus, bene praetendit in hoc signum rectitudinis deperditae, quia, cum constet animam creatam fuisse a Deo et ita ratione suae originis nullum habuisse vitium, constat ipsam a corpore sibi unito fuisse corruptam et rectitudinem, in qua condita fuit, amisisse. Et loquor de posteris primi hominis, qui contraxerunt corruptionem ab illo cuius corporis curvatio fuit obnoxietas incinerationi, iuxta sententiam Domini, Gen. 3, 19: "Pulvis es et in pulverem reverteris". — Et si dicatur quod rectitudo corporalis debuit amitti in corpore, sicut spiritualis amittebatur in anima: dicendum quod non est verum, immo eo magis confundi debet anima, quia amisit suam rectitudinem et corpus non suam, et per hoc etiam ulterius admonetur ad revertendum in Deum, sicut determinat B. Bernardus. Praeterea, cum primus homo post peccatum fuit reconciliatus Deo et anima eius purgata a culpa et imago Dei per gratiam reparata, nullo modo deceret corpus deorsum inclinatum illi uniri Cassiodorus, De anima, 8 cap.: "Convenit ut de animae templo, id est corpore, dicamus quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi coniuncta esse videatur". Propter quod non decrevit divina Sapientia, a qua omnia decenter fiunt, hominem propter peccatum debere puniri corporis inclinatione.

4. Ad illud quod obicitur quod peccator est similis iumentis, dicendum quod hoc non est verum quantum ad corporis inclinationem, sed quantum ad mortalitatis necessitatem, Eccle. 3, 19: "Unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque conditio : sicut moritur homo, sic et illa moriuntur" ; et antecedit: "Dixiin corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis". Haec autem est poena convenientissima corpori damnato propter peccatum: conveniens enim fuit quod corpus primi hominis, exequens opus inobedientiae contra praeceptum vitae et eius qui dederat ei vitam per unionem cum anima, eadem privaretur, iuxta divinum decretum, Gen. 2,17: "Quacumque die comederitis, morte moriemini". Praeterea, dicitur peccator esse similis iumentis propter impetum desiderii et inclinationem quasi brutalem ad illa turpia quae carni placent et in quibus delectatur. Et hoc est quod dicit Bernardus: "Erubesce, anima, divinam pecorina" etc. Et Basilius, in Hexaëmeron: "Si tu te corporis voluptate foedaveris" etc.

PrevBack to TopNext