Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 1, M. 3, C. 1

DE DIGNITATE CORPORIS HUMANI QUOAD COMPOSITIONEM.

Quoad primum proceditur sic: a. Dicit Phliosophus, De caelo et mundo, quod stellae multae sunt in caelo propter multitudinem operationum; ergo a simili inferiora corpora, et maxime corpus humanum, propter multitudinem operationum multiplicitatem habebit organorum; ergo maxime compositum erit corpus humanum: anima enim rationalis plures elicit operationes a corpore humano quam aliqua alia forma.

b. Item, ars imitatur naturam quantum potest ; sed ita est in arte quod secundum diversitatem operum requiritur diversitas instrumentorum; ergo et in natura, quam imitatur ars, ita est quod quanto plura elicit genera operationum, tanto pluribus utitur organis; anima autem humana est motor per naturam corporum in elicione generum operum diversorum; ergo etc.

c. Item, corpora, secundum quod aptiora sunt ad formas nobiliores, maiorem habent partium diversitatem, sicut patet — elementa non habent distinctionem partium secundum speciem: quaelibet enim pars ignis est ignis ; plantae habent, sed non tantam quantam sensibilia — igitur, cum anima rationalis sit forma nobilissima, corpus perfectibile illa maximam habet diversitatem partium; et ita est compositissimum.

Contra: 1. Tria sunt in rebus penes quae attenditur vestigium Creatoris, earum scilicet essentia sive substantia, virtus et operatio ; sed quanto aliquid est simplicius essentia, tanto est multiplicius virtute, et quanto multiplicius virtute, tanto multiplicius operatione: quod enim magis abundat virtute plures potest elicere operationes; ergo simplicitati rei attestatur multiplicitas operationum; ergo propter multiplicitatem operationum non requiritur compositio multiplex in eo quo fiunt operationes; et ita ut prius.

2. Item, simplicitas attestatur nobilitati: unde summe nobile est summe simplex et minus nobile minus simplex; cum ergo corpus primi hominis et aliorum hominum consequenter in genere corporum sint nobilissima, videtur quod sint simplicissima; ergo [neque] corpus primi hominis neque corpus humanum est compositissimum.

3. Item, genera animalium imperfectissima maxime abundant organis; ergo nobilissimum in genere animalium et perfectissimum minime debet abundare organis; ergo pauca debet habere organa ad eliciendum opera sua.

4. Item, nobilitati intelligentiarum adscribitur quod ipsae faciunt per unum, scilicet intelligunt et sentiunt virtute intellectiva, quod homo facit per plura; et ita ut prius.

5. Praeterea, si propter multiplicationem operationum requireretur multiplicitas in corpore humano, ergo, cum in sole sint multiplices operationes, sol esset corpus multiplex et eo compositius quo plures operationes ab ipso egrediuntur. Et haec ratio confirmatur per Dionysium, De divinis nominibus, cap. 5, dicentem: "Sol sensibilium essentias et qualitates et quidem multas et discretas existentes, tamen ipse unusens et uniformis illuminans lux, renovat et nutrit et custodit et perficit et discernitet refovet et foecunda facit et auget et mutat et collocat et plantat et removet et vivificat omnia".

6. Praeterea, in caelo sunt diversae partes et secundum illuminationem et secundum situm et diversae operationes secundum diversas influentias, nec tamen dicitur caelum esse corpus compositum, immo simplex ; ergo propter diversas operationes non requiritur compositio in corpore humano. Et haec ratio confirmatur per Basilium, I Hexaëmeron, 11, dicentem caelum esse quintam naturam simplicem corporis et esse aliquid praeter naturam elementorum.

[Solutio]: Ad hoc dicendum quod corpus primi hominis et generaliter corpus humanum est compositissimum inter omnia corpora: quod conveniebat propter multiplicem actionem ipsius animae, quae tum elicitur sive exercetur mediante motu qui est ab anima, tum qui est ad animam. Cum enim anima sit omnium similitudo, ut dicitur libro De spiritu et anima, et quamdam gerens Dei imaginem ex hoc quod in Deo est multitudo idearum, in anima multiplicitas virtualis quam exercet mediante corpore, necessario requiritur quod in illo sit multiplicitas partium consimilium et organizatarum, ut sit conformitas inter motorem et mobile, sicut ex altera parte est conformitas inter imaginem et illud cuius est imago. Hoc patet ex motu in rebus extra ad animam: habet enim recipere sensibilia diversorum sensuum, in quorum apprehensione opus erat multiplicitate organorum, quibus apprehensis anima movetur. Et est exemplum Gregorii Nysseni, in libro De imagine, cap. 10, dicentis: "Mens per oculos ea quae extra corpus suntapprehendit et in se similitudines apparentium pertrahit, figuras similium sibi ipsa describens et quemadmodum si qua civitas multitudinis capax, quae diversis aditibus ad se recipit confluentes, non tamen in unum civitatis locum universi conveniunt, sed alii ad forum, alii ad habitacula sua, alii ad ecclesias etplateas iuxta suam quisque sententiam properant, talem quodam modo mentis nostrae civitatem considero interius constitutam, quam licet sensus nostri diversis aditibus impleant, tamen singula introeuntium genera mens eadem diiudicans et discernens, locis intelligentiae congruis universa disponit". Unde patet quod, si tantum simplex esset natura corporis, non esset organum congruum animae neque quoad apprehensionem neque quoad motum sive operationem. — Praeterea, sicut ponunt noti in medicina, tres sunt cellulae deservientes viribus cognitivis, scilicet phantastica, logistica et memorialis. Phantastica cellula est in anteriori parte capitis, in qua sedem suam habet imaginatio; logistica cellula est in medio, in qua sedem suam habet ratio; memorialis cellula est in posteriori parte capitis, in qua sedem suam habet memoria. Et habetur a Damasceno quod organum imaginativae est ventriculus cerebri anterior, et excogitativae est "medius ventriculus cerebri instrumentum etanimalis spiritus qui est in ipso", et memorativae "est organum posterior ventriculus cerebri et spiritus animalis qui est in illo". Similiter ipsi intellectui operanti deservit aliquod organum corporale, quod patet ex Philosopho dicente quod corrumpitur intellectus, id est actus sive operatio intellectivae, interiori quodam corrupto. — Praeterea, hoc idem patet ex motu qui est ab anima, secundum quod determinatur in alia Philosophia, scilicet in Ethicis, I, quod est motiva rationalis imperans et non imperata, ut liberum arbitrium sive intellectus practicus, scilicet quae omnibus aliis motivis imperat et a nulla sibi imperatur; alia autem est motiva, quae subiecta est imperio rationis, cui etiam alia vis subicitur, sicut concupiscibilis et irascibilis, quibus subiecta est vis sensibilis sita in musculis et lacertis, sicut dicit Avicenna, quae exequitur imperata a motivis superioribus: unde executio imperii .motivarum organa requirit. Et ita quoad motus qui fiunt ab anima et ad animam, necessaria sunt organa corporalia, et hoc propter multitudinem actionum, quae mediantibus potentiis animae exercentur.

Multitudinis autem actionum huiusmodi duplex est causa, scilicet animae immaterialitas et virtutum diversarum substantialis identitas. De primo dicitur in libro Fontis vitae, ubi dicitur: "Quanto substantia aliqua magis est immunis a materia, tanto plurium operationum est effectiva". Immaterialitas autem huius patet sic: multiplex enim est forma ; quaedam enim formae perficiunt partes et totum similiter, ita quod partes denominantur a perfectione totius, cuiusmodi sunt formae elementorum; et denominantur partes a perfectione propter distensionem materiae et partium eius: unde, quia tota perfectio, quam dat forma, est in qualibet parte materiae, ideo dicitur quod quaelibet pars ignis calet et quaelibet pars ignis est ignis et ita de aliis elementis. Unde forma huiusmodi communicat actum et complementum in genere suo partibus suis sive operationem et denominationem, ut dictum est ; et huiusmodi forma, quia maxime est materialis et distensa secundum distensionem suae materiae, non requirit distinctionem partium sui perfectibilis. Aliae sunt formae minus materiales, ut quae non habent distensionem in materia neque distenduntur secundum distensionem suae materiae: cuiusmodi sunt anima vegetativa in plantis, sensitiva in brutis et anima rationalis sive intellectiva, quarum minime immaterialis est vegetativa, magis sensitiva, maxime intellectiva. — Quod sic patet: Anima vegetativa perficit totum et partes suae materiae, sed dissimiliter: perficit enim totum dando illi actum suum, influendo ei vitam et complementum generis sui; partibus autem communicat actum, sed non complementum in actu, sed solum in potentia: partes enim plantae vivunt, non tamen pars plantae est-planta actu, sed solum in potentia. Anima autem sensitiva perficit totam materiam suam et partes, sed dissimiliter: toti enim communicat actum et complementum, sed partibus communicat actum, non tamen omnibus: non enim omnes partes animalis sentiunt, sicut nec ossa nec ungulae et huiusmodi; nec partibus communicat complementum nec actu nec potentia: pars enim animalis non potest fieri animal, sicut pars plantae planta — et loquimur de partibus quae proprie dicuntur partes, ut membra quae, dividuntur per membra consimilia et officialia — pars enim plantae abscissa efficitur planta, pars autem animalis nunquam. Magis ergo materialis est vegetativa, quae communicat partibus plantae vitam et potentiam propinquam ad complementumyquam sensitiva, quae neque omnibus partibus communicat sensum et nulli sensibilis parti complementum neque actu neque potentia. Alia autem est rationalis sive intellectiva, quae nec communicat partibus actum neque complementum sive operationem et denominationem, quia nec pars eius materiae est homo nec pars intelligit; et sic patet quod haec forma est minime materialis. Anima ergo rationalis principatum tenet inter formas et plus elongatur a natura materiae sive materialitate ; unde ipsa est forma nobilis et multarum operationum principium, et propter hoc necesse est multas esse compositiones et distinctiones in partibus corporis, cui unita est, ut quibus mediantibus multiplices eius potentiae progrediantur in actus suos.

Item, alia causa est virtutum diversarum substantialis identitas. Multae enim Virtutes sunt in eadem substantia, scilicet animae rationalis. Hoc autem patet per hoc quod vegetativa, sensitiva et rationalis non differunt in substantia in homine: una enim est anima, scilicet rationalis, indifferens in substantia a vegetativa et sensitiva, a qua est vegetatio et sensificatio in homine. Unde distinctio, quae est in plantis ab anima vegetativa —licet enim ab anima vegetabili non sit distinctio in plantis per organa, est tamen distinctio quaedam partium gerentium officia quorumdam organorum, secundum quod dicit Philosophus quod radices sunt ori similes — et distinctio quae est in brutis per organa a sensitiva, sunt in homine ab anima rationali, quae unica est in homine, cuius partes vel potentiae sunt sensitiva et vegetativa. Et praeter has distinctiones addita est alia, quae attenditur penes. interiora organa et motiva, ut patet ex dictis.

Dicendum est ergo quod corpus primi hominis et generaliter corpus humanum compositissimum est, quia, cum anima sit plurium effectiva operationum, quas sine corpore ut instrumento illius exercere non possit, necesse est corpus esse multiplicium organorum, ut multiplicitati potentiarum et consequenter operationum ex parte motoris respondeat multiplex compositio sive organizatio ex parte mobilis sive organi. De hoc supra tactum est, ubi determinatum est si corpus primi hominis erat ex quatuor elementis.

[Ad obiecta]: 1. Ad id ergo quod primo obiectum est, dicendum quod, licet non requiratur multiplex compositio in eo quo fiunt operationes ut eliciente primo propter multitudinem operationum, nec aliud concludit ratio prima, tamen requiritur multiplex compositio in eo quo fiunt ut organo, id est ex parte animae non requiritur multiplex compositio, sed ex parte corporis.

2. Ad aliud dicendum quod, cum forma nobilitet materiam per eius informationem et completionem, materia censenda est magis et minus nobilis ex aptitudine eius ad formam nobiliorem et minus nobilem, corpus autem humanum ineptum esset perfici anima rationali nisi abundaret organis in convenienti harmonia et numero virtutibus sive potentiis animae respondentibus. Quod ergo dicitur quod simplicitas attestatur nobilitati eiusdem, intelligitur de illis quorum substantia separata est a materia corporali, cuiusmodi sunt angeli et animae et etiam primum principium.

3. Ad aliud dicendum quod non quaecumque multitudo organorum attestatur imperfectioni animalium, sed illa, quae est organorum eorumdem in specie, sicut vermium imperfectioni attestatur multitudo pedum.

4. Ad aliud dicendum quod secus est de anima et de angelo: anima enim de sua conditione nata est ut sit corporis talis actus sive perfectio et motor. Unde non requiritur solummodo convenientia proportionalis corporis ad animam, quae est perfectibilia ad suam perfectionem, sed quae est mobilis ad motorem. Quia ergo anima habet diversos motus exercere corpore mediante, et hoc secundum distinctionem suarum virium sive potentiarum, oportet ipsum corpus varietate partium organizatarum distingui, quae ipsis potentiis deserviant in elicione suarum operationum. Non sic est de angelo qui actus proprios, scilicet sentire, intelligere et huiusmodi, sine instrumento corporali natus est exercere. Unde sicut innatum est angelo, qui est omnino spiritus separatus a corpore, in ultima simplicitate, quae convenit creaturae, existens, unica potentia indistincta per essentiam sentire et intelligere, sic animae rationali, quae actus est et motor corporis huiusmodi, potentiis diversis ad diversa organa aptatis, operationes suas exercere. Unde sicut simplicitas attestatur nobilitati angelicae, sic multiplicitas organorum, quibus corpus humanum suo motori convenienter deserviat, illius nobilitati et dignitati.

5. Ad aliud dicendum quod sol habet unam essentialem operationem, scilicet lucere, tamen multae sunt eius accidentales operationes per relationem ad materiam, quas exercet in diversis materiis; et secundum hunc modum loquitur Dionysius, et hoc patet ex verbis Dionysii ibidem, cum dicit: "Sol sensibilium essentias et qualitates et quidem multas et discretas existentes, tamen ipse unus ens et uniformisilluminans lux, renovat et nutrit" etc. Ex hoc verbo videtur quod actus illius proprius est uniformiter lucere sive illuminare, et ex illo actu uniformi in se relinquuntur multae operationes consequentes, quae ibidem enumeratae sunt.

6. Ad ultimum dicendum quod caelum, prout unum est, unam habet essentialem operationem et unum motum, qui est aequalis; tamen, secundum quod in caelo sunt diversae partes secundum distinctionem sphaerarum aut stellarum diversarum, in sphaeris diversis possunt esse diversae operationes, sicut probat Avicenna ostendens aequalitatem motus in caelo quoad se, et tamen sunt diversi motus in caelo propter diversas rationes, sicut probat Avicenna, 11 et 12 cap. De caelo et mundo.

PrevBack to TopNext