Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 1
UTRUM CORPUS ADAE FUERIT CONDITUM IN PARADISO.
Et videtur quod non: a. Dicitur enim Gen. 2, 8: "Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat". Ex hoc patet quod formatus fuit et post formationem positus in paradiso, ut ibi dicit Glossa: "Datur intelligi non ibi fuisse hominem conditum, quia Deus praesciebat illum peccaturum et inde pellendum ad hanc terram, ubi condiderateum". Ex hac Glossa patet quod conditus fuit in terra hac interiori, non in paradiso.
Sed videtur quod debuit creari in paradiso, sic: 1. Conditioni nobilioris creaturae congruit locus nobilior, sicut patet per hoc quod creaturae spirituales, scilicet angeli, creati sunt in caelo empyreo, corporales in terra; ergo, cum primus homo fuerit nobilior creatura brutis animalibus, debuit loco condi nobiliori; non ergo in terra hac interiori.
2. Hoc etiam videtur per hoc quod mulier prima, quae non pervenit ad nobilitatem viri primi, condita fuit in paradiso.
3. Item, in animalibus irrationabilibus et plantis idem est locus conditionis et educationis; similiter videtur quod animalium rationalium idem debuit esse, saltem ante peccatum.
4. Nec videntur rationes, quae assignantur quare conditus iuit extra paradisum, valere, quarum una est quod Deus sciebat illum peccaturum et inde pellendum ad hanc terram, quia hac ratione nec angelos apostatas creasset Deus in caelo nec mulierem primam in paradiso, quia Dominus scivit illos peccaturos et de illis locis expellendos.
5. Praeterea, nec primus homo esset conditus in terra, quia in illa non fuit permansurus, sed in caelo.
6. Item, alia assignatur ratio: "ut non naturae, sed gratiae hocassignaretur". Hanc ponit Magister, II Sententiarum, dist. 17, cap. Hominem autem ita formatum ; sed hac ratione mulier non debuit ibi creari, "ut non naturae" etc.
7. Praeterea, non Videtur quod vir, spirituali mente praeditus, tanta ducendus erat ignorantia, quod aliquid sola gratia sibi factum, et maxime tam evidens beneficium gratuitum, naturae adscriberet et non gratiae.
Respondeo quod, sicut dictum est, Adam plasmatus fuit extra paradisum in agro Damasci, ubi terra est rubra et crescit quando terra subtrahitur; ad quam translatus est post peccatum, Gen. 3, 23: "Emisit eum Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram, de qua sumptus est". Sunt autem plures rationes quare conditus erat extra paradisum. Una est praevisio eiectionis, ut habetur in Glossa praedicta, quae est: "Datur intelligi" etc. — Alia est excitatio gratitudinis: nam quia volebat Dominus quod non naturae, sed gratiae adscriberetur permanentia sua in paradiso, condidit eum extra. Unde Magister, II Sententiarum, dist. 17: "Aperte Moyses insinuat quod homo, extra paradisum creatus, postmodum in paradiso sit positus. Quod ideo tactum dicitur, quia non erat in eo permansurus vel ut non naturae, sed gratiae hoc assignaretur". — Alia ratio est incitatio humiliationis: ne enim homo ex hoc quod universae creaturae erat praepositus, ut patet Gen. 1, 26, superbiret, voluit Dominus ut ipse, considerans se de humili parte terrae factum, humilis esset in oculis propriis. — Alia est praemonstratio revocationis: quia enim Deus sic eiecit eum ut aliquando revocaret, non taliter debuit homo fieri ut omnino eiceretur extra locum suum, sicut Lucifer in signum eiectionis irrevocabilis, in nullum locum sibi proprium fuit eiectus, id est in nullam partem caeli. Et ideo alius fuit locus habitationis et alius conditionis, ut eiectus de loco habitationis in signum revocationis inveniret locum conditionis suae. — Alia est congruentia resolutionis, scilicet corporalis: quia enim res debet resolvi in id unde facta est, et Adam merito peccati moriturus erat et in pulverem sive terram resolvendus in hac parte terrae, ideo ex hac debuit fieri. — Alia est mi noratio afflictionis: novit enim Deus insitam homini attectionem ad originem suam, scilicet ad locum et terram, de qua est. Unde Poeta: "Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit et immemores non sinit esse sui". Unde si hominem primum fecisset Deus in paradiso et de limo paradisi, semper haberet naturalem inclinationem ad illum locum, et ita magis affligeretur ex elongatione ab illo et illa esset ei augmentum miseriarum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur, dicendum quod conditioni nobilioris creaturae congruit locus nobilior, salva dispositione divinae providentiae. Unde bene congrueret nobilior locus conditioni hominis loco conditionis animalium, nisi Deus aliter faciendo melius homini providisset et suam magis sapientiam condeceret; melius autem providit Deus homini casuro sic faciendo quam aliter, et plus suam decuit sapientiam, ut ex dictis patet. Praeterea, divina providentia, omnia convenientissime faciens, operatur quandoque quae eius decent nobilitatem circa quod operatur, sicut Dominus creavit angelos in caelo empyreo, quod fuit locus maxime nobilitati angelicae conveniens ; quandoque quae magis congruunt perfectioni nobilitatis, sicut Dominus condidit primum hominem in loco longe minus nobili paradiso, et hoc, quia ille locus magis congruebat et quasi cooperabatur perfectioni nobilitatis humanae, quae erit in patria, quia quodam modo excitabat hominem conditum ad humilitatem et ita retinebat a casu, scilicet ne moveretur ad elationem ex collato sibi dominio, ut tactum est. — Si quaereretur quare non hac ratione creavit angelum extra caelum, ut sic incitaretur ad humilitatem et retineretur a casu per elationem: dicendum quod angelus praeditus fuit in creatione bonis longe melioribus bonis quibus praeditus fuit homo in conditione, et propter hoc plus decebat divinam bonitatem providere homini per aliqua quae erant extra hominem quam angelo, per aliqua quae erant extra angelum.
2. Ad illud quod obicitur de muliere quod condita fuit in paradiso etc.: dicendum quod ratio huius non fuit nobilitas mulieris, sed hoc factum est dispensatione divinae providentiae. Licet enim condita esset in paradiso, non tamen de aliquo quod erat de paradiso, quia formata fuit de costa viri; unde nihil contraxit de loco illo, sicut nec vir: unde ratione originis suae nulla accrevit praerogativa mulieri ex loco conditionis; unde causam habuit ex sua origine humiliationis sicut vir. — Praeterea, licet ex conditione in loco tali nulla sibi accrevit praerogativa ratione originis suae, accrevit tamen ratione loci: propter quod magis debuit excitari ad gratitudinem. Unde sicut vir ex collocatione in loco illo ad inhabitandum excitatus fuit ad hoc quod gratus esset Deo, similiter et mulier, et etiam ad maiorem gratitudinem ratione conditionis suae in loco eodem. Propter hoc ergo Deus condidit eam in paradiso, tamen non de paradiso, sed de viro, ut ratione eius de quo condita erat, humiliaretur, sicut et vir, et ratione collocationis in paradiso excitaretur ad gratitudinem similiter sicut et vir, ratione conditionis in eodem plus quam vir; ut illa, quae non fuit praedita tantis bonis quantis fuit vir et ita minus habilis ad bonum, ex aliquibus praerogativis extrinsecus praestitis magis habilitaretur ad bonum, ut defectus ex parte naturae ex donis superadditis suppleretur.
3. Ad illud quod obicitur consequenter quod idem est locus conditionis et educationis aliorum etc.: dicendum quod in hoc quod aliter fiebat homini et aliis creaturis, maxime animalibus et plantis, ostenditur differenter cura providentiae divinae de homine et de illis, scilicet quia de salute humana est sibi cura, quam non habet de aliis, iuxta illud: "Non estDeo cum de bobus", I Cor. 9, 9. — Quod patet, quia per hoc quod hominem condidit extra paradisum, excitavit illum ad humiliationem; per hoc quod hominem conditum in paradiso collocavit, incitavit ad gratitudinem, et sic duobus modis humanae providit saluti.
4. Ad ea quae obiciuntur contra rationes assignatas, quare ita fieri congruit: dicendum quod revera, quia primus homo eiciendus erat de paradiso, conveniens fuit ut ibi collocaretur tamquam advena, et non ibi plasmaretur tamquam indigena; si enim esset plasmatus ibi, conveniens esset quod ex terra loci illius plasmaretur. Nec est simile de Eva, quae ex costa Adae composita fuit; unde, licet plasmata fuit in paradiso, quia non erat plasmata ex aliquo ipsius, istud non fecit eam indigenam. Nec similiter est simile de angelo, qui ex nihilo creatus, erat nec ex aliquo conditus quod erat caeli empyrei. Quando autem aliquis in alieno regno vel loco delinquit, evidentiori ratione meretur eiectionem quam si in proprio, et similiter quando extraneus sive advena iustius quam indigena.
5. Ad illud quod obicitur consequenter quod nec ratione praedicta esset primus homo condendus in terra, quia in illa non fuit permansurus etc.: dicendum quod non est simile, quia Glossa supra dicta et Magister, in Sententiis, intelliguntur de permanentia in vita mortali, non de permanentia post mortem, sub hoc sensu: non fecit Dominus primum hominem in paradiso, quia expellendos erat, non permansurus ibi in vita ista, quia, etsi non peccasset, transferendus erat ad locum alium finito cursu vitae istius, et non semper permansurus ibi.
6. Ad illud quod obicitur de alia ratione quia illa non debuit Eva formari in paradiso, quia adscriberet naturae etc.: dicendum quod non est simile, quia, ut dictum est, non de aliquo paradisi, sed de costa viri formata fuit; unde nihil de natura sua fuit de paradiso: propter quod nihil poterat adscribere naturae ex illa conditione.
7. Ad ultimum dicendum quod, si primus homo conditus fuisset in paradiso, quia tunc fuisset conditus de terra paradisi, locus ille esset illi naturalis et ratione participationis in substantia et forte in qualitate, quia, sicut dicit Isidorus, libro Etymologiarum, perpetua erat in eo temperies et homo ille, qui erat temperatae et optimae complexionis, forte aliquid temperamenti ex loci temperie contraxisset. Unde, licet non sit dubium naturalia ex gratia divina dari, non tamen solent ita movere ad gratitudinem sicut illa quae illis addita sunt, et hoc quia haec attribuuntur naturae, illa gratiae. Unde, licet fuisset mente spirituali praeditus, minus esset excitatus ad gratitudinem ex beneficio praestito in conditione quam ex post addito, quia prima iudicantur naturalia, alia gratuita.