Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2
DE LOCO HABITATIONIS PRIMORUM PARENTUM.
1. Ad cuius manifestationem praenotandum est quid sit paradisus et situs eius: situs, dico, duplex, scilicet respectu terrae, cuius est pars, et respectu caeli, a quo ambitur.
Quid autem sit tangit Damaschenus, dicens: "Quia vero ex visibili etinvisibili creatura conditurus erat Deus hominem secundum propriam imaginem et similitudinem sicut quemdam regem et principem omnis terrae et omnium quae sunt in ipsa, constituit ante eum velut quamdam regiam, in qua conversans beatam et omnium ditemhabeat vitam. Et hic iste divus paradisus, Dei manibus in Eden plantatus, gaudii et exultationis universae promptuarium: Eden enim voluptas interpretatur. In Oriente quidem omni terra excelsior positus, temperato vero et tenuissimo et purissimo aëre circumfulgens, plantis semper floridis comatus et bono odore plenus, lumine repletus, pulcritudinis universae etaurae sensibilis superexcedens intelligentiam, divina vereregio et digna eius, qui secundum imaginem erat Dei, conversatio, in quo nullum irrationalium habitabat, solus vero homo divinarum manuum plasma".
Item, Iosephus: "Deus ad Orientem plantavit paradisum omni germinatione florentem, et in hunc locum introduxit Adam et eius uxorem, praecipiens eis plantationum habere sollicitudinem".
Et Isidorus, Etymologiarum libro XIV, cap. 3 ait: "Paradisus est locus in Orientis partibus constitutus, cuius vocabulum a Graeco in Latinum vertitur hortus; porro hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciaeinterpretatur; quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum. Est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens et lignum vitae. Non frigus ibi, non aestus, sed perpetua aëris temperies; excuius medio fons prorumpens totum nemus irrigat, dividiturque in quatuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est: septus est enim undique romphaea flammea, id estmuro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungatur incendium". Ex iis patet quid est paradisus, quia locus maximae amoenitatis, et de situ eius respectu terrae.
Item, Strabus et Beda dicunt quod hic locus "in Oriente positus, interiecto Oceano et montibus oppositis" a regionibus, quas incolunt homines, secretus et remotissimus est pertingensque altitudine "usque ad lunarem circulum; unde aquae diluvii minime illuc pervenerunt".
b. Item, tria faciunt locum convenientissimum habitationi, scilicet abundantia bonorum, temperies et amoenitas. Abundantia bonorum fuit maxima in paradiso, ut patet per Augustinum, XIV De civitate Dei, cap 10, dicentem: "Quid timere aut dolere poterant in tantorum tanta affluentia bonorum, ubi nec aberat quidquam quod bona voluntas adipisceret nec inerat quod carnem animumve hominis feliciter viventis offenderet?" Temperies maxima fuit ibi, ut patet per Isidorum, Etymologiarum libro XIV, dicentem: "Non frigus ibi neque aestus, sed perpetuaaëris temperies". Similiter amoenitas, quod patet per Damascenum, qui dicit quod est "pulcritudinis universae".
Contra hoc potest obici ex positione expositorum Sacrae Scripturae, Bedae et Strabi et quorumdam aliorum. Una fuit de loci celsitudine, alia fuit de situ respectu circulorum caelestium.
Circa quod dubitatur: 1. Quia, cum luna sit frigidissima effective, videtur quod ibi sit maxima intemperies frigiditatis, cuius oppositum dicit Isidorus.
2. Item, sub circulo solis tria sunt interstitia, quorum primum est in intemperie caloris propter coniunctionem vel approximationem ad solem; secundum est in intemperie frigiditatis propter remotionem et distantiam a sole, ubi generantur nives et grandines et huiusmodi impressiones frigidae; tertium est infimum, ubi quandoque abundat calor ex reflexione radiorum, sicut quando sol approximat ad zenith nostrum, et quandoque frigus, ut quando sol elongatur. Sed constat quod locus paradisi, secundum eorum positionem, aut est in primo interstitio, et tunc est in intemperie caloris, aut in secundo, et tunc est in intemperie frigiditatis, et ita ut prius.
3. Item, ignis attingit orbem lunae, ut videtur, quia luna est corpus infimum inter caelestia et suus orbis infimus. Aut ergo ignis locatur in illo aut aliquod aliud corpus aut aliquid est vacuum inter ultimum corpus caeleste et supremum corpus elementi; sed constat quod non est ibi vacuum nec aliud a quinque corporibus, scilicet corpore caelesti et quatuor elementis; relinquitur ergo quod ignis sit ibi; igitur amoenitas et foecunditas non potest esse ibi nec locus ille habitabilis.
4. Item, in monte Olympo, qui multo est inferior sphaera lunae, non vivitur propter puritatem aëris: aëre enim crasso vivimus et nos et animalia; unde ascendentes illum montem spongias aquosas ferebant secum ad nares ; ergo multo magis in subtilissimo aëre paradisi non potuit vivere; erat autem Adam in, paradiso animalis, et ideo crasso aëre indigebat.
5. Item, supposito quod paradisus sit ita elevatus, non erit idem medium sive centrum terrae et caeli, quia punctus, qui aequaliter distaret a superficie paradisi et ab alia superficie terrae diametraliter opposita, non esset centrum caeli, quia non aequaliter distaret ab omni parte circumferentiae caeli, sicut facit punctus qui est centrum terrae, circumscripta illa altitudine, qua dicunt paradisum elevari. Item, si tota terra perforaretur diametraliter et lapis unius cubiti descenderet per foramen, descenderet quidem usquequo medium lapidis esset ex parte una centri caeli et alia pars eius ex parte altera. Eadem ratione, si paradisus, scilicet pars terrae, elevaretur ad globum lunae, necesse esset terram ex omni parte, ad minus in duabus partibus diametraliter oppositis, habere consimiles elevationes ad hoc ut centrum terrae esset centrum caeli, et tunc pateret manifeste quod terra respectu caeli non esset punctus sicut nec sphaera lunae; igitur aut paradisus non tantum elevatur aut centrum terrae non est centrum caeli. Ex hoc etiam videtur sequi quod nec paradisus nec locus alius superficiem terrae notabiliter excedat.
6. Item, si esset in tantum elevatus, ut dictum est, accideret quod tardius esset dies in parte orientali et locis vicinioribus quam in occidentali et locis remotioribus: amplior enim erit distantia inter supremum paradisi et superficiem reliquae terrae quam inter Oriens et Occidens. Cum ergo oritur sol in Oriente, umbra, quam proicit paradisus, extenderetur ultra terminum terrae occidentalem; unde, sole ascendente, curtabitur umbra ista paulatim in Occidente, et sic in parte occidentali prius erit sol apparens et sic prius dies.
[Solutio]: Ad hoc dicunt quidam quod attingere ad lunarem circulum potest intelligi duobus modis: vel secundum dimensionem localem, et sic non est verum verbum Bedae ; vel secundum proprietatem sive conformitatem, et sic verum est, sub hoc intellectu quod sicut circuli lunaris et ipsius lunae est status et natura incorruptionis, similiter et loci paradisi fuit proprietas immortalitatis et incorruptionis. Sed secundum hunc intellectum vere posset dici paradisum attingere ad circulum solis vel Saturni. Propter hoc aliter potest dici, sine praeiudicio, quod circulus lunaris dicitur uno modo orbis lunae, quae ultima est sphaerarum caelestium, alio modo terminus humidarum exhalationum, qui est post istum aerem turbulentum. Quia vero virtuti lunae attribuitur ducatus humorum et augmentum et progressus, potest dici lunaris circulus terminus vaporum humidorum ascendentium. Quod igitur dicitur quod pertingit usque ad lunarem circulum, hoc est usque ad aerem quietum. Vel, ut dicunt quidam, illud verbum Bedae non habet veritatem sermonis proprii, sed potius parabolici: unde dicitur paradisus-ascendere usque ad lunarem circulum, ut sic eius altitudo maxima et aliis terrae partibus quasi incomparabiliter excelsior insinuaretur.
2. Ad aliud dicendum quod, licet in supremo interstitio propter coniunctionem et approximationem ad solem sit calor intemperatus et in medio frigus, tamen in suprema parte medii interstitii propter coniunctionem cum infima parte supremi interstitii, in qua est intemperies caloris, et puritatem aeris — in illa enim parte non est ita crassus aer sicut in partibus inferioribus illius interstitii, quia exhalationes sive vapores aquei et terrestres non ascendunt ad illam partem sicut ad partes inferiores — non fiunt in illa parte ita sensibiles impressiones neque caloris neque frigiditatis sicut in aliis partibus; unde in illa parte est aer quietus et temperatus et sine excessu caloris vel frigoris.
3. Ad aliud patet responsio ex dictis, quia dicitur verbum Bedae debere intelligi eo intellectu quo circulus lunaris dicitur terminus vaporum humidorum ascendentium; vel verbo illo hyperbolico eius altitudinem maximam voluit intelligi.
4. Ad aliud dicendum quod homo ante peccatum subtiliori contentus erat aëre quam nunc, sicut homines modo contenti sunt subtiliori elemento quam pisces.
5. Ad ea quae sequuntur, dicendum quod locus ille non est ita elevatus ut ad lunarem circulum pertingat, sicut supra dictum est. Nec intelligendum est, ut quidam aestimant, paradisum elevari super aliquam partem terrae aequaliter distantem a centro terrae et conformiter aliis partibus, sed ex parte una terrae erigitur magnae profunditatis ita ut vallis undique relinquatur, propter quod multo apparet elevatior. Praeterea, quia huiusmodi elevatio sive moles respectu magnitudinis caeli est insensibilis, quod est centrum terrae est centrum caeli: licet enim tota terra sit alicuius quantitatis respectu circulorum inferiorum, nullius iudicatur esse respectu magnitudinis caeli.
6. Ad ultimum dicendum quod, licet magna sit illius loci erectio et extensio, tamen respectu totius orientalis partis et distantiae inter Orientem et Occidentem parva est et quasi insensibilis ; unde oriente sole, umbra, quam proiciebat paradisus, non extendebatur ultra terminum terrae occidentalem. Non enim est amplior distantia inter supremum paradisi et superficiem reliquae terrae quam inter Oriens et Occidens, quia, sicut dictum est, illa erectio secundum veritatem non fuit usque ad globum lunarem; ratio enim proposita, si quid habet efficaciae, habet ex illa suppositione.
Aestimant enim quod sit in sectione orientali duorum marium, scilicet Oceani et maris Mediterranei. Dicit enim Isidorus, libro Etymologiarum, XIII, quod "Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modo ambit orbem". Idem: "Mare magnum est, quod ab Occasu ex Oceano fluit et in Meridiem vergit, deinde ad Septentrionem tendit. Quod ideo magnum appellatur quod cetera maria in comparatione illius minora sunt. Illud est etiam Mediterraneum, quia per mediam terram usque ad Orientem perfunditur". Dicunt ergo quod paradisus sit in sectione illorum marium, scilicet in angulo orientali quartae habitabilis; ex quo situ ponunt quod paradisus est sub circulo aequinoctiali. Ad hoc autem potest sic persuaderi: circulus aequinoctialis dividit sphaeram in duo aequalia, qui secundum quamlibet sui partem aequaliter distat ab utroque polo; unde circulus iste dividit sphaeram in duo aequalia super eius centrum. Si ergo mare Mediterraneum transit in Orientem per mediam terram, transit sub circulo aequinoctiali in illa parte in qua transit in Orientem. Ut enim patet per Isidorum, licet mare magnum, quod dicitur Mediterraneum, fluens ab Oceano a parte Occasus, obliquando transit per Meridiem in Septentrionem, nihilominus secando terram per medium transit in Orientem, ut dicit Isidorus. Unde, in parte orientali secando terram, in medio terrae transit in Oceanum; medium autem terrae est sub circulo aequinoctiali; et ita patet quod angulus orientalis, iuxta sectionem praedictam, est sub circulo praedicto, et ita paradisus.
Iis autem suppositis, videtur quod locus ille non sit aptus habitationi humanae, scilicet quia locus ille est maxime intemperatus, sic: 1. Sol bis in anno transit per zenith eorum qui habitant sub aequinoctiali, scilicet quando est in principio Arietis et in principio Librae. Et tunc sunt illis duo alta solstitia, quia sol est in directo super capita eorum. Sunt iterum illis duo ima solstitia, quando sol est in primis punctis Cancri et Capricomii, et dicuntur ima solstitia, quia sol existens in praedictis primis punctis maxime removetur a zenith capitis eorum. Unde patet ex praedictis quod, cum semper habeant aequinoctium, in anno quatuor habent solstitia, duo alta et duo ima. Patet etiam quod duas habent aestates, scilicet sole existente in alterutro duorum punctorum aequinoctialium vel prope; habent et duas hiemes, scilicet sole existente in primis punctis Cancri et Capricornii vel prope. Et hoc est quod dicit Alphraganus, quod hiems et aestas sunt eiusdem complexionis, quia illa tempora, quae nobis sunt hiems et aestas, illis sunt duae hiemes et duae aestates. Sed regio illa, in qua solum semel in anno transit super zenith, utpote quae est sub capite Cancri, tam intemperata est ut fere prae calore solis accedente ad eos sit inhabitabilis, sicut sunt forte partes Indiae maioris. Quanti ergo fervoris erunt loca illa, in quibus sol bis in anno transit super zenith!
2. Item, habitantes sub circulo aequinoctiali habent quatuor umbras, quod non habent habitantes sub circulis aliis. Cum ergo umbra obscuritati attestetur, videtur quod in illa habitabili maxime abundat obscuritas et ita lucis carentia, et ita locus ille est minoris amoenitatis et etiam utilitatis quam alia loca, quia ex descensu radiorum corporum luminosorum est amoenitas Iocorum et fructuositas.
3. Item, videtur quod positio Bedae de elevatione et aliorum de situ sub circulo non possunt simul stare, sic: Si locus ille esset tantae altitudinis, apud manentes ibidem quaelibet nox esset maior die et plus de anno esset ibi nox quam dies. — Quod patet, si intelligamus lineam rectam transeuntem per superficiem paradisi usque ad punctos Orientis et Occidentis: maior enim erit pars caeli sub illa linea et minor supra; sed sole peragente cursum suum supra lineam, fit dies, peragente sub, fit nox; ergo etc. Hoc autem non potest stare cum illa positione quae est quod paradisus est sub circulo aequinoctiali, quia circulus aequinoctialis dicitur ratione qua est aequatio diei et noctis, quia adaequat diem artificialem nocti. Unde ex situ paradisi sub circulo aequinoctiali sequitur quod ibi omnes dies artificiales suis noctibus essent aequales et esset ibi semper aequinoctium: est enim eis semper aequinoctium quorum zenith est in aequinoctiali circulo, cuius causa est quod videre possunt utrumque polum, et ideo eorum horizon est horizon rectus, transiens scilicet per utrumque polum, circulus autem per utrumque polum transiens omnes parallelas b aequidistantes aequinoctiali secat in partes aequales, ita ut arcus super horizonta, qui est arcus diei, sit aequalis arcui sub horizonte, qui est arcus noctis.
4. Praeterea, si locus iste esset ita elevatus, ut ponit Beda vel ut ponunt alii exponendo verbum Bedae, esset magis sterilis locis aliis. — Quod sic patet: Montes maxime aduruntur a sole, Eccli. 43, 4: Tripliciter montes exurit sol, et hoc est quia celsitudo montium plus excipit radios solis orientis et radios meridianos incidentes excipit et propinquiori, et ita secundum virtutem calefactivam maiorem, quia pyramides radiosae, quarum omnium communis basis est in sole et coni diversi in punctis diversis celsitudinis montis habent conos obtusiores quam habeant pyramides, quarum coni a sole terminantur ad loca humiliora et remotiora ab ipso; angulus autem pyramidis radiosus quanto est obtusior, tanto est ad urendum efficacior, quia concursus oppositarum linearum in eadem pyramide directe oppositioni sive basi oppositae est vicinior. — Praeterea, omnis pyramis luminosa a singulis punctis solis faciens basim in celsitudine montis plus recipit de quantitate luminis ab unoquoque puncto solis quam eadem quantitas celsitudinis reciperet a singulis punctis, si esset eiusdem celsitudinis spatium maioris elongationis a sole. Adicit autem ad causam adustionis sol occidens, qui radiis suis post occasum diutius illustrat montium celsitudines, sicut scribit Philosophus, in libro Meteororum, quod cuiusdam montis verticem illustrant radii solis post occasum usque ad tertiam horam noctis. Sed adustio est causa sterilitatis et infoecunditatis; ergo, cum locus ille sit eminentior aliquo alio loco vel monte, videtur quod locus ille maxime uratur a sole; ergo etc. Et ex hoc etiam videtur quod locus ille fuit maxime inhabitabilis. — Si autem diceretur quod irrigatio fontis paradisi non sinit ibi esse aliquam adustionem: dicitur enim Gen. 2, 10, quod "fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum" — contra: cum aquae fontium ex mari scaturizent, cum aqua sit ponderosa, non videtur quod possit ad loca tantae celsitudinis ascendere.
5. Item, terra inter omnia elementa est foecundissima, et huius ratio est quia foecunditas et procreatio terrae nascentium et animalium causata est a luce corporis caeli cum suis luminaribus, nec aliquis alius locus extra terram et mundi medium posset esse tam conveniens generationi vegetabilium et sensibilium. — Quod sic probatur: Omne corpus luminosum a quolibet sui puncto undique circa se lumen dirigit et omnium linearum luminosarum ab eodem puncto luminosi corporis directarum illa maioris est virtutis et fortius agens operationem luminis, quae a corpore luminoso procedit ad angulos undique aequales super corporis obiecti superficiem; et quaelibet linea luminosa alia, quanto propinquior est lineae exeunti ad angulos aequales, tanto eidem in fortitudine actionis magis accedit, et quanto ab illa remotius est, tanto minoris est virtutis; omne quoque corpus luminosum sphaericum, concavum, a quolibet puncto sui dirigit unam lineam radiosam in centrum suum ad angulos aequales super superficiem evexam illius corporis sphaerici. Ad aliquod vero punctum praeter centrum signatum non possunt concurrere nisi quatuor lineae radiosae ad angulos aequales exeuntes a superficie evexa illius corporis, quarum videlicet duae lineae veniunt a punctis oppositis per diametrum sphaerae transeuntem per punctum extra centrum signatum, quae duae lineae non sunt nisi una diameter sphaerae secta in duas partes in puncto praeter centrum signato, et aliae duae transeuntes diametraliter a circumferentia ad eumdem punctum. — Item, ad quodlibet punctum intra corpus sphaericum luminosum pervenit unica linea luminosa a quolibet puncto superficiei sphaericae corporis luminosi. Unde in quolibet puncto intra concavum sphaerae luminosae aggregantur tot lineae luminosae quot in alio, hoc est quot sunt puncta in concava superficie corporis sphaerici luminosi. Quoad numerositatem igitur luminis quodlibet punctum intra sphaeram luminosam aequaliter habet de lumine, sed quoad fortitudinem virtutis luminis centrum recipit maxime de lumine et quodlibet punctum praeter centrum, quanto est centro propinquius, tanto recipit de virtute luminis maius, et quanto est a centro remotius, tanto recipit minus, quia in puncto propinquiori centro aggregantur plures radii minus oblique egredientes a superficie concava circumdantis luminosi, et in puncto remotiori a centro congregantur plures radii magis oblique egressi.
Ex iis patet quod, cum terra respectu caeli non obtineat nisi vicem puncti, quod in terra est aggregatio maxima virtutis luminis caeli et stellarum, et ideo ipsa maxime congruit generationi et provectui vegetabilium et sensibilium. Unde si haberet terra quantitatem respectu caeli, non caperet sufficienter de virtute luminis ad generationem et provectum illorum; quapropter oportuit et caelum esse quantitate magnum et terram parvam. Ex iis argui potest quod, cum centrum caeli maxime abundet virtute luminis, pars terrae centro propinquior erit fertilior; ideo fertiliores sunt valles naturaliter montibus; unde Psalm.: "Valles abundabuntfrumento" ; ergo, si paradisus est a centro terrae remotissimus, erit omnibus terris minime fertilis.
[Solutio]: Ad hoc dicendum quod locus ille, ut ex dictis patet, fuit convenientissimus ad inhabitandum.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur de vehementia intemperiei illius, dicendum quod causa multiplex est eius temperiei. Quarum una potest esse aequatio diei et noctis, quod accidit existentibus sub circulo aequinoctiali: noctes enim sunt naturaliter frigidae; unde ipsarum noctium succedentium diebus, quorum est naturaliter abundare calore respectu noctium earum, frigiditas non sinit calorem diei in intemperiem intendi. Hoc patet exemplariter, quia in aequinoctiis nostris est regulariter temperies. - Alia causa potest esse suppositio fontis humoris fonti caloris. Fons caloris est sol, fons humoris simpliciter est mare; sed in paradiso fuit fons qui irrigabat paradisum et dividebatur in quatuor flumina, Gen. 2, 10: aquae enim essentialis qualitas est frigiditas ; unde ex fonte supposito soli in paradiso, vaporibus humidis virtute solis elevatis, erat in illo repressio intemperiei caloris. — Alia potest esse puritas aeris sive subtilitas: propter enim loci erectionem est aer purior, sicut patet de Olympo monte, et sic minus retentivus caloris et minus incorporatur illi aeri calor solis. — Ad id igitur quod obicitur quod regio illa, in qua semel in anno transit sol super zenith, est maxime intemperata etc.: dicendum quod non est simile in proposito propter causas temperantiae praedictas. Praeterea, in inferioribus habitabilibus, inferioribus dico respectu paradisi, non est vehementia caloris tantum ex transitu solis super zenith capitis, in cuius transitu diriguntur radii ad angulos rectos, sed magis propter congregationem et refractionem radiorum. Hic autem interius est maior congregatio radiorum et refractio radiorum, tum propter spissitudinem aëris, tum propter inaequalitatem terrae, quae valde est valliculosa: ubi enim non est solis directio ad angulum rectum, sed est refractio radiorum et congregatio per aliquod oblique resistens, sicut patet quando aliquis in magno aestu est iuxta murum, ex illa parte qua sol dirigit radios, ibi est vehemens aestus sive intensus, sicut patet in speculis comburentibus. Hoc minime potuit esse in paradiso propter loci planitiem et evexitatem.
2. Ad aliud dicendum quod revera existentes sub circulo aequinoctiali habent quatuor umbras, sed non propter hoc sunt in maiori carentia lucis, quia ista multiplicatio umbrarum est in diversis temporibus secundum diversam peragrattionem solis. Quando enim sol est in alterutro aequinoctialium punctorum, in mane iacitur umbra linealiter versus Occidentem, in vespere e converso, in meridie est eis umbra perpendicularis super caput eorum. Cum autem est sol in signis septentrionalibus, tunc iacitur umbra ipsorum versus Austrum; et quando sol est in australibus, tunc iacitur versus Septentrionem.
3. Ad aliud dicendum quod, licet ille locus altus sit respectu aliarum partium terrae, tamen respectu caeli non est sensibilis quantitatis, ut dictum est, et ideo, etsi nox excedat diem, hoc est in quantitate insensibili.
4. Ad aliud dicendum quod locus ille non exuritur aliquo modo a sole, tum propter causas supra tactas, tum propter fluvii irrigationem. Si autem non esset aliquid temperans aestum solis, bene sequeretur quod rationibus illis concluditur, supposito quod in monte fuit congregatio radii in angulo pyramidali sicut in loco plano et non dispersio sive lubricatio radiorum propter nimiam eius evexitatem, quod multi probabiliter ponunt. Ad quod potest esse argumentum quod in montibus excelsis frigus plus abundat quam in terra plana: quod patet per hoc quod nives in montibus diutius permanent quam in terra plana. Sic probabiliter concluderetur illis rationibus propositum de paradiso, nisi essent causae speciales aestum solis temperantes. — Ad illud quod obicitur quod propter aquae ponderositatem etc.: dicendum quod multi montes spongiosi sunt: unde illorum spongiositate aquas sugendo attrahant, unde fontes et fluvii oriuntur.
5. Ad aliud dicendum quod, quia sua elevatio a centro terrae insensibilis est respectu caeli, non dicenda est fertilitas eius sensibiliter minor fertilitate locorum aliorum ex hac causa. Praeterea, secundum elongationem eius a centro terrae sortitur situm viciniorem soli et proiectioni radiorum solarium perpendicularium super locum illum, propter quae omnia loca excedit fertilitate, aliis concurrentibus, scilicet irrigatione fluvii qui oritur in ipso, perfecta temperie et ceteris conditionibus nobis ignotis, quas divina providentia illi loco inseruit.