Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 6
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 6
DE DIGNITATE CORPORIS EVAE.
Sequitur de corporis praedicti dignitate. Quaeritur ergo utrum fuerit tantae dignitatis sive nobilitatis quantae corpus virile vel maioris vel minoris.
Quod tantae, videtur: 1. Basilius dicit: "Mulier et vir sunt eiusdem dignitatis" · - Si responderetur quod hoc est secundum animam - tunc opponitur quia hoc non potest esse nisi corpora eorum sint eiusdem dignitatis, quia dispositiones spirituum existentium in corporibus concomitantur dispositiones corporum quibus uniuntur. Unde secundum dispositiones corporum sunt dispositiones animarum perficientium ipsa corpora. Ergo secundum quod corpora digniora sunt et nobiliorum dispositionum, et animae similiter; ergo, si corpora sunt bene disposita sive bonarum dispositionum, et animae, eorum perfectivae, erunt similiter; si corpora meliorum dispositionum vel etiam optimarum, et animae similiter; ergo etc.
2. Item, nobilitas materiae distinguitur secundum nobilitatem formae: non enim cuilibet materiae convenit quaelibet forma, sed nobilis nobili et nobilior nobiliori; ergo, cum aequalis nobilitatis sit forma sive perfectio corporis mulieris primae et perfectio corporis viri primi, ergo etc. Non enim ponitur quod animae virorum sint nobilioris conditionis et melioris, mulierum ignobilioris et deterioris.
Quod autem corpus primae mulieris maioris fuerit dignitatis, videtur sic: 3. Nobilitas rei de qua fit aliquid sive materia, attestatur nobilitati eiusdem: unde quanto nobilior est materia de qua fit aliquid sive dignior, tanto illud nobilius est quod fit ex illa, ut quando fit aliquid ex auro, nobilius est illud vel consimile ilio quod fieret ex argento, et maxime ubi nullus est defectus ex parte efficientis. Similiter videtur de corpore humano quod illud dignius est et nobilius quod fit ex nobiliori materia. Ex quo ergo corpus mulieris primae factum erat de materia nobiliori et digniori quam corpus viri, quia de osse et carne viri, Gen. 2, 23: "Hoc nane os ex ossibus meis et caro decarne mea est", corpus autem viri "de limo terrae", Gen. 2, 7; ergo etc.
4. Item, locus conditionis rerum primarum attestatur earum nobilitati: creaturae enim nobilissimae, scilicet spiritus angelici, conditae erant in loco nobilissimo, scilicet caelo empyreo, minus nobiles et minus dignae in loco minus nobili; sed corpus mulieris conditum fuit in loco nobiliori, quia in paradiso, corpus viri in loco minus nobili, quia in agro Damasci ; ergo etc.
Contra, videtur quod corpus Adae nobilius erat et dignius corpore Evae, sic: a. Illud, quod est propter aliud, minus est dignum illo propter quod est, secundum illud Philosophi: Unumquodque propter quod, illud magis; sed sexus femineus sive corpus femineum fuit propter virilem, I Cor. 11, 9: "Non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum" ; Glossa: "Non est creatus Adam in auxilium Evae, sed Eva in adiutorium viri, ut ostendatur mulier subiecta viro".
b. Item, in VI Musicae, Augustinus: "Omnino agens praestantius est patiente". Et Philosophus: "Omne agens nobilius est patiente" ; sed sexus virilis est agere, mulieris pati, maxime in illo opere propter quod est distinctio sexuum, quae penes corpus attenditur; ergo corpus virile nobilius est corpore muliebri.
c. Huic nobilitati maiori sive maioritati nobilitatis maxime attestatur quod Salvator noster naturam humanam assumpsit in sexu tali.
Respondeo quod, simpliciter loquendo, maioris dignitatis fuit corpus primi viri quam primae mulieris et generaliter sexus virilis muliebri, et hoc multiplici ratione: Quia ratione continentiae generalis; tota enim humana natura propaganda et etiam natura humana assumpta a Filio Dei erat in illo secundum corpulentam substantiam, secundum Augustinum. — Item, ratione productionis principalis: Quia, etsi corpus mulieris cooperabatur productioni humani generis, ab illo tamen fuit principalior productio, quia in productione vir erat agens, mulier autem patiens. — Item, ratione vigoris sive roboris amplioris. Corpus enim viri erat maioris vigoris et roboris corpore mulieris, ut ex dictis patet. — Item, ratione conditionis nobilioris, quae attenditur penes sexum. Nobilior enim est sexus virilis sexu muliebri: sexus enim penes corpora distinguitur. — Item, ratione spiritualis significationis, quae ex coniunctione maris et feminae intelligitur, ut ex dictis patet.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc per verbum Basilii dicentis quod vir et mulier sunt eiusdem dignitatis: dicendum quod ipse intelligit hanc aequalitatem esse secundum animam, secundum quam sunt ad imaginem Dei ; unde subiungit explanando verbum propositum: "Quia igitur eiusdem est in eis dignitatis secundum Deum imago, aequalis sit virtus et bonorum operum adiectio. Inomnibus enim quae ad veras pertinent virtutes, aequiparari potest, si vult, mulier viro". Intelligit ergo eam aequalis dignitatis quantum ad potestatem merendi. — Ex hoc patet responsio ad hoc quod obicitur contra hoc, quod, licet dispositiones spiritus concomitentur dispositiones corporis cui coniungitur sive quod perficit, non tamen ita enervatur virtus ipsius ex huiusmodi concomitantia quin posset, si vellet, opera virtutum exercere et ad statum perfectionis, coassistente gratia divina, quae nulli, quantum de se est, subtrahitur, pervenire. Unde imbecillitas mulieris ratione corporis vel sexus non impedit quin mulier viro aequiparari possit in meriti dignitate, cuiusmodi manifestatio satis evidens est in vita et passione sacrarum virginum.
2. Ad illud quod sequitur, dicendum quod, etsi nobilitas materiae quandoque distinguatur secundum nobilitatem formae, hoc non est generaliter verum: in multis enim est instantia. Corpora enim caelestia nobilioris materiae sunt quam multa genera brutorum; nullum tamen est animal quod non perficiatur forma nobiliore quam aliquod corpus caeleste, cum haec a suis perfectionibus vita vigeant et sensu discernant, illa autem nequaquam. Praeterea, in iis quae exeunt in esse secundum electionem et arbitrium agentis, huiusmodi genus argumentandi nullam habet necessitatem. Artifex enim secundum arbitrii sui electionem operans, in materia nobiliori quandoque formam imprimit minus nobilem et in materia minus nobili nobiliorem. Quia ergo conditio animarum et earumdem intusio fit secundum arbitrium et electionem Conditoris, hoc genus argumentandi nullum habet locum in proposito.
3. Ad illud quod sequitur quod materia, de qua fit aliquid, attestatur nobilitati etc.: dicendum quod hoc verum est in iis quae fiunt a virtute incompleta sive creata, cui confert materia in qua agitur; in iis autem quae fiunt sive producuntur in esse a virtute sive potentia prima, quia materia nihil confert ipsi agenti, ita nobilis effectus producitur in esse ex nihilo sicut ex aliquo vel nobilior, et ita nobilis effectus producitur in esse de materia minus nobili sicut de materia nobiliori, omnino iuxta nutum voluntatis ipsius agentis.
4. Ad aliud quod obicitur de loco conditionis corporis mulieris, patet responsio in Quaestione de loco conditionis corporis Adae, ubi determinatum est quod ratio conditionis mulieris in paradiso non fuit nobilitas illius, sed potius hoc factum fuit dispensatione divinae providentiae, ut ibidem tactum est.
On this page