Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 5
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 2, S. 2, Q. 2, C. 5
DE FORTITUDINE CORPORIS EVAE.
Sequitur de fortitudine mulieris quantum ad corpus sive quantum ad sexum, sexus autem ad corpus refertur. Quaeritur ergo utrum aequalis erant fortitudinis sive virtutis vir primus et mulier prima quantum ad corpus sive ad sexum.
Quod non, videtur: a. Quia vir erat maioris virtutis quam mulier, ut habetur ab Hugone, dicente de diabolo: "Quasiparum de suis viribus praesumens, humanam naturam in eam partem, ubi debilior videbatur, aggressus est, ut, si forte illic aliquatenus praevalere potuisset, postmodum cum maiori fiducia ad alteram, quae robustior fuit, pulsandam aut potius subvertendam accederet". Idem habetur a Magistro Sententiarum, II, 21 distinctione.
b. Item, Isidorus, in libro Etymologiarum, 41 cap. De aetatibus hominis: "Vir nuncupatur, quia maior in eo vis est quam in femina; unde et nomen virtutis accepit".
Contra: 1. Isidorus, libro Etymologiarum, eodem quo supra: "Eva, statim facta de latere viri, appellata est a viro, dicente Scriptura: "Et formavit eam", id est costam, "inmulierem"; virgo a viridiori aetate dicta, sicut et virga et vitula; alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignorat femineam passionem, virago vocata, quia virum agit, id est virilia opera facit et masculinivigoris est".
3. Item, ut habetur ab Augustino, mulier data fuit viro in adiutorium quantum ad productionem prolis ; quod autem difficultatis et oneris erat in productione prolis, utpote portatio in utero, mulieri fuit addictum, non viro; ex quo ergo divina providentia "singulis providet ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit", ut dicit Hugo, convenit autem ut ille, cui maius onus imponitur sine culpa, plus habeat fortitudinis, plus fortitudinis debuit dari mulieri quam viro, et hoc, cum nihil erat viro imponendum quantum ad statum illum, propter quod requirebatur quod esset amplioris fortitudinis, quam mulier.
4. Item, illud quod facilitate maiori resistit actioni violentae, non immerito iudicatur maioris esse virtutis sive fortitudinis eo quod minori, et e converso, et quod aequali aequalis; sed, sicut dicit Isidorus, libro De Trinitate: "Dum homo in paradiso innocenter viveret, ignis eum non ureret, aqua non mergeret nec spinarum aculei vulnerarent nec omnia quae nocent mortalibus impedirent". Ex quo videtur quod nulla actio, quantumcumque violenta, corpori humano in statu innocentiae nocere poterat, et hoc neque corpori viri neque mulieris; et ita Videtur quod modo quodam indifferenti poterat utrumque corpus actioni violentae resistere; et ita videtur quod erant aequalis virtutis.
5. Item, sicut dicit Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Quamdiu homo volebat hoc quod Deus iusserat, summa in carne sanitas erat" ; et constat quod hoc intelligitur tam de carne mulieris quam de carne viri; ergo in corpore utriusque erat summa sanitas; ergo aequalis sanitas: quod enim per superabundantiam dicitur pluribus convenire, aequaliter convenit sive modo unico; sed indifferentia sanitatis est ex indifferentia miscibilium in mixto, aliis existentibus eisdem; per quamdam ergo indifferentiam erant in corporibus primorum parentum elementa activa et passiva et aequalis consertio et consolidatio in membris; ergo aequalis erant fortitudinis: ex maiori enim abundantia elementorum agentium in bene complexionatis est maior abundantia spirituum, et ita maior virtus sive fortitudo, et ex maiori abundantia elementorum passivorum minor, et ita virtus minor, et ex aequali aequalis.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum quod congruebat mulierem fieri minus fortem et virilem quantum ad corpus quam virum. Huius autem potest ratio quadruplex assignari: prima ex parte actionis et passionis; secunda, ex parte regiminis et subiectionis; tertia, ex parte nutriendae prolis; quarta, ex parte spiritualis significationis. Ex parte actionis et passionis sumitur ratio congruentiae. Quia enim sexus virilis ordinatur ad agendum, mulieris ad patiendum, non solum secundum statum naturae lapsae, sed etiam institutae — et hoc dico in officio generationis, secundum illud Philosophi: Materia est, sicut mulier, passiva — sicut agens patiente praestantius et virilius est, sic fortius et robustius debuit esse corpus viri quam mulieris. — Ex parte regiminis et subiectionis ratio sumitur, quia regens in virtute praevalere debet ei quod regitur; sed vir deputatus erat ad regimen mulieris, ut habetur XI Super Genesim ad litteram, non solum secundum animam, immo secundum totum coniunctum; unde I Cor. 11, 3: "Volo vos scire quod omnis viri caput Christus, caput autem mulieris vir" ; sensibus autem, qui vigent in capite, reguntur aliae partes corporis. Et quod hoc fuit in statu innocentiae, ostendit Apostolus consequenter in eodem dicens: "Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro". Propter quod decuit corpus viri fieri robustius. — Ex parte nutriendae prolis ratio sumitur, quia mulier ad hoc maxime deputatur ut prolem nutriat intra se ipsam, et ideo necesse fuit ipsam magis abundare in humiditate quam virum et ratione maioris humiditatis minor est consertio et consolidatio in membris feminae quam maris, et hinc est quod naturaliter sunt minoris roboris et vigoris. — Ex parte vero spiritualis significationis sumitur quarta ratio: quia enim in coniunctione maris et feminae significatur coniunctio Dei et animae, sicut anima, quae est per se imbecillis, recipit a Deo virtutem sive vigorem multiplicandi Deo prolem spiritualem, sic, ut signum signato responderet, debuit mulier, quae opere viri multiplicativa est prolis materialis, minus fortis fieri et vir magis. Minime enim deceret illum, quo Deus significatur, minoris esse virtutis illa qua significatur creatura. Unde Hugo: "Coniugium sacramentum fuit cuiusdam societatis spiritualis, quae per dilectionem erat inter Deum et animam, in qua societate anima sponsa [erat] et sponsus Deus; et qui sponsus erat, superior erat, quae sponsa, inferior. Propterea, natura humana duplici qualitate distincta est, ut in viro quidem robustior, in femina vero infirmior et aliena ope egens appareret". Ex hac autem debilitate ex parte corporis est sexus femineus imbecillior virili. Non enim ponitur quod Deus infuderit animas infirmiores corporibus mulierum quam virorum, sed quia dispositiones spiritus, existentes in corpore, concomitantur dispositiones corporis cui unitur, corpus autem muliebre ab initio fragilius et infirmius erat corpore virili, ideo spiritus sive anima, unita corpori muliebri, infirmior est illa quae unitur corpori virili: anima enim fortius et melius viget in corpore meliori. Quod tamen corpus Evae fuit infirmius et imbecillius corpore Adae, non fuit poena spiritui mulieris, qui utique plus viguisset in meliori corpore, sicut nec fragilitas corporis Adae respectiva, id est comparatione alterius corporis fortioris, fuit spiritui eius poena, qui spiritus plus viguisset, si unitus fuisset corpori fortiori. Rationes ergo quibus ostenditur mulierem fuisse infirmiorem quantum ad corpus concedimus.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, dicendum quod mulier non dicitur ab Isidoro esse virilis vigoris, quia quantum ad naturalia, quae corpus respiciunt, tantae virtutis fuerit prima mulier quantae fuerit vir primus vel quia mulier generaliter viro aequivaleat in viribus huiusmodi, sed potius intendit dicere illas, quae vel dono gratuito gratis dato vel gratum faciente ad opera virilia assurgunt, hoc nomine quod est virago quodam modo etymologizandi debere censeri, ut patet, si considerentur verba ipsius Isidori. Hoc modo loquendi dicitur II Machab. 7, 21 de matre septem filiorum interfectorum pro legibus paternis: "Femineae cogitationi masculinum animum inferens dixit" etc.
2. Ad illud quod dicit Basilius quod aequales virtutes sunt viri et mulieris: dicendum quod hoc intelligitur quantum ad virtutem spiritualem quae potestatem merendi respicit, quo modo dicitur ad Gal. 3, 28: "Non est masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu", id est differentia in sexu tali vel tali non ponit differentiam in fide Christi sive in merito fidei. Glossa ibi: "Propter nihil horum aliquis dignior est in fide Christi". Et quod haec sit intentio Basilii, patet ex verbis quae sequuntur verba proposita. Dicit enim sic: "Habet enim mulier fieri ad imaginem Dei sicut et vir; sunt enim aequales eorum virtutes, aequales pugnae, aequales retributiones. Nec dicat mulier infirma sum: infirmitas enim carnis est, potentia vero in anima est".
3. Ad illud quod sequitur, dicendum quod, etsi mulieri incumbebat portare prolem et nutrire et huiusmodi, quae in statu culpae non sine onere et labore fieri possunt, tamen in statu illo nihil inferrent oneris vel laboris. Sicut enim habetur ab Augustino, IX Super Genesim ad litteram, si perstitissent primi parentes in illo statu, "essent nuptiae honorabiles et "thorus immaculatus", sine ardore libidinis, sine labore pariendi": sic sine onere et labore proles portaretur et educaretur.
4. Ad illud quod sequitur, dicendum, sine praeiudicio, quod corpora humana, sive primorum parentum sive aliorum, non habebant de se virtutem resistendi cuilibet actioni sive agenti violento, sed quod in statu innocentiae nulli cessissent actioni, hoc fuisset ex virtute superiori, scilicet primae potentiae, conservante et protegente. Dum enim homo innocenter vixit, omnino Deo subditus et in nullo ab eius declinans voluntate, omnibus homine inferioribus dominabatur, iuxta illud divini decreti, Gen. 1, 26: "Praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis terrae universae" etc. Unde de omnibus quasi de sibi subditis facere potuit quod volebat. Unde Augustinus, De civitate Dei, XIV: "In paradiso si non omnia poterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, etideo poterat omnia quae volebat". Sed ut dicit Beda, "postquam Conditori subditus esse noluit, iure dominium perdidit": unde creaturae habent potestatem molestare hominem. Unde subiungit Augustinus: "Nunc vero "vanitati similis factus est"; ipso namque invito et animus plerumque turbatur et caro dolet et veterascit et moritur et quidquid aliud patimur".
5. Ad illud quod sequitur, dicendum quod non sequitur summa sanitas erat in carne utriusque primorum parentum, ergo erant aequalis fortitudinis corporalis. Fortitudo enim in corpore humano causatur ex duobus, scilicet magnitudine extremitatum sive membrorum convenienter dispositorum et multitudine spirituum. Unde, licetratione aequalitatis complexionis convenirent in aequalitate spirituum, membrorum magnitudini proportionaliter respondentium, poterant tamen differre in magnitudine membrorum, et ita differrent in magnitudine membrorum et multitudine spirituum. Praeterea, dictum per superabundantiam dupliciter intelligitur dici: vel quia omnibus superponitur, et sic uni soli convenit; vel quia valde approximat termino a quo imponitur, secundum quod albissimum dicitur valde album: et sic intelligitur quod summam sanitatem corporalem habebant primi parentes; quod autem sic pluribus convenit, non necessario convenit modo indifferenti: propter quod, licet summa sanitas erat in corporibus illorum, non propter hoc sequitur quod erant eiusdem fortitudinis.
On this page