Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 1
UTRUM PRIMUS HOMO IN STATU INNOCENTIAE ERAT MORTALIS.
Quaeritur primo utrum primus homo in statu innocentiae erat passibilis per separationem animae a corpore, et hoc est utrum erat mortalis quantum ad corpus. Hanc quaestionem determinat Magister, in Sententiis, II libro, dicens sic: "Primushomo, secundum naturam corporis terreni, et immortalis fuit quodam modo secundum aliquid, quia potuit non mori, et mortalis quodam modo, quia potuit mori".
Sed ostenditur quod fuit immortalis tunc, id. est non potens mori, sic: 1. Dicit Apostolus, Rom. 6, 23: "Stipendia peccati mors", igitur nullo modo infligenda est mors nisi post peccatum; igitur ante peccatum nulla est possibilitas ad mortem, quia peccatum est medium sine quo nullo modo potest suscipi ex parte susceptibilis poena neque intligi ex parte infligentis; igitur videtur quod in statu innocentiae nullo modo fuit corpus susceptibile mortis.
2. Item, mortem corporis concomitatur passio animae, scilicet poenalis; sed impossibile fuit animam passibilem esse passione poenali in statu innocentiae; igitur et corpus esse mortale.
3. Item, nulla creatura poterat inferre passionem animae Adae in statu innocentiae ; igitur nec corpori eius mortem; igitur corpus fuit immortale; possibilitas autem passiva dicitur respectu potestatis activae. - Maior patet per Isidorum, in libro De Trinitate, dicentem: "Dum homo in paradiso innocenter viveret, ignis eum non ureret, aqua non mergeret, non spinarum aculei vulnerarent, non absentia aëris suffocaret nec omnia, quae nocent mortalibus, impedirent".
4. Item, potentia obedientiae in creatura est respectu totius potestatis divinae ; igitur, si Deus non potuit infligere mortem in illo statu, quia minimum inconveniens est impossibile in Deo, nec homo secundum corpus fuit possibilis ad hoc: possibilitas enim obedientiae amplissima est omnium quae sunt ipsius creaturae.
Contra: a. Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Cibus aderat ne esuriret, potus, ne sitiret, lignum vitae, ne illum senecta dissolveret". Ex hoc verbo videtur quod dissolubilis fuit senecta quantum fuit de sua natura; sed si erat dissolubilis senecta, erat mortalis.
b. Item, Augustinus, De Baptismo parvulorum: "Habebat Adam de lignorum fructibus refectionem contra deiectionem, de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem". Et ita videtur quod de natura sua fuit defectibilis et possibilis ad vetustatem; et si hoc, fuit potens mori.
c. Item, in primo statu habebat potestatem peccandi; ergo et moriendi. Unde Hugo: "Primus homo, quantum adnaturam corporis terreni, et immortalis tactus est secundum aliquid, quia potuit non mori, et mortalis secundum aliquid, quia potuit mori. Sicut enim in illo primo statu habuit posse peccare et posse non peccare, quoniam haec fuit prima arbitrii libertas, ita etiam in eodem statu habuit posse mori et posse non mori, quoniam ista fuit prima corporis humani immortalitas".
Respondeo quod Adam in primo statu fuit immortalis secundum aliquid et mortalis secundum aliquid. Sed intelligendum est quod, praeter illam potentiam quae est obedientiae, est potentia quae est solum materialis, ut illa quae est tantum passiva, nullam habens inclinationem ad actum illius potentiae; est et alia, quae est possibilis, ut illa, quae habet aliquam inclinationem ad actum; est et alia, quae habet dispositionem superadditam inclinationi ; est et alia, quae est necessitas. Quaelibet autem istarum trium potentiarum ultimo dictarum est aliquo modo disposita respectu primae, quae est materialis solum, sed quaedam remotiore dispositione, quaedam propinquiore. De hoc supra, ubi quaesitum est de passibilitate primi hominis. Cum ergo quaeritur utrum erat mortalis etc.: dicendum quod, secundum quod mortale dicit possibilitatem ad actum moriendi primo modo, id est solum materialem et in nulla inclinatione ad actum huiusmodi, sic fuit mortalis. Praeterea, secundum quod immortalis dicit privationem possibilitatis sive potentiae tribus ultimis modis dictae, id est privationem necessitatis et dispositionis propinquioris et remotioris, sic fuit immortalis, quia neque fuit in necessitate moriendi neque in dispositione propinqua neque in remota. Concedendae ergo sunt rationes secundae partis quibus ostenditur quod poterat mori.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod inducitur pro alia parte, scilicet peccatum est medium, sine quo primus homo non erat susceptibilis poenae neque poterat ab aliquo infligi etc.: dicendum quod ex hoc non sequitur quod non poterat mori, quia illud medium, scilicet peccatum, poterat induci. Unde ad hoce quod argumentum esset necessarium, esset addendum et in statu illo non erat potens peccare: si enim non fuit susceptibilis poenae in statu primo, non interveniente peccato, et non poterat peccare, ex iis sequeretur quod non poterat mori.
2. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod impossibile fuit animam eius esse passibilem in statu innocentiae: dicendum quod secundum, quod hoc quod dico passibile dicit potentiam ad actum patiendi dispositam aliquo modo et haec determinatio in statu innocentiae referatur ad illud, vera est; si autem referatur ad hoc quod dico impossibile, non est verum.
3. Ad illud quod sequitur, scilicet quod nulla creatura poterat inferre passionem Adae in statu primo, per auctoritatem Isidori etc.: dicendum quod, licet, dum staret in statu innocentiae, nihil poterat inferre illi laesionem, non ex hoc sequitur quod omnino iuit impassibilis, quia habebat potentiam deficiendi ab innocentia, quae fuit causa quare nihil poenale poterat sibi inferri. Unde, sicut non sequitur non poterat laedi in statu illo, id est dum erat in statu illo, ergo ille, qui erat in statu illo, non poterat laedi sive iuit illaesibilis, sic nec sequitur in proposito.
4. Ad ultimum potest dici quod haec est duplex homo in statu innocentiae secundum corpus non fuit possibilis mori sive ad moriendum, ex hoc quod haec determinatio in statu innocentiae potest determinare hoc quod dico possibilis, et sic falsa; vel hoc quod dico mori, et sic vera. Et hoc ultimo modo sequitur ex prima, scilicet hac Deus non poterat infligere illi mortem in statu innocentiae ; quae similiter est duplex: in statu enim illo poterat Deus infligere mortem, sed non poterat infligere mortem in statu illo.