Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 2
A QUO ERAT PRIMO HOMINI IMMORTALITAS.
Sequitur determinare a quo erat illa immortalitas. Quaeritur ergo utrum haec immortalitas fuit illi a natura vel a gratia.
Quod a gratia, ostenditur: a. Luc. 10, 30: "Homo quidam descendebat deIerusalem in Iericho" etc. Ibi habetur in Glossa "quod fuit spoliatus gratuitis, vulneratus in naturalibus" ; sed fuit spoliatus immortalitate; igitur fuit de gratuitis.
b. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram VI, "dicit quod mortalis erat conditione corporis, immortalis beneficio Conditoris". Ergo conditioni naturae corporis fuit aliquid additum beneficio Dei, quo erat immortale; hoc nihil nisi gratia.
c. Item, cum naturale est compositum ex contrariis ut contrariis dissolvi, dissolveretur homo nisi aliquid esset superadditum naturae, inhibens huiusmodi dissolutionem naturae — quod videtur dicere Augustinus, XIV De civitate Dei, dicens: "Lignum vitae aderat, ne illum ulla senectus dissolveret" — igitur non videtur quod a natura infuerit ei immortalitas.
d. Item, Magister Hugo distinguit triplicem statum: in primo potuit mori et non mori; in secundo potuit mori et non potuit non mori; in tertio poterit non mori et non poterit mori. Primus status est innocentiae, secundus culpae, tertius gloriae.: Dicit ergo de tertio statu: "Ad hunc statum pertinet et moriendi et peccandi impossibilitas, utraque tamen ex gratia, non ex natura, quia, si gratia non adesset, in altero moriendi, in altero peccandi naturae possibilitas non deesset. Si ergo ultima immortalitas ex gratia erit, ubi moriendi possibilitasnon erit, quanto magis prima immortalitas ex natura non fuit, ubi moriendi possibilitas fuit!" Ex hoc patet quod immortalitas fuit a gratia. Idem habetur a Magistro Sententiarum.
e. Item, homo per naturam poterat mori; ergo non erat immortalis per naturam, cum impossibile sit duo opposita inesse eidem secundum eadem principia.
Contra: 1. A natura habuit corpus in perfecta aequalitate et optima libratione qualitatum, ut ex dictis patet: illud enim dicitur esse a natura quod est alicui inditum in sua conditione.
2. Praeterea, a natura habuit ex parte animae potentiam nutritivam, qua appositione nutrimenti conservatur individuum. Praeterea, alimenta naturalia erant sibi data in usum, scilicet fructus lignorum paradisi. Cum igitur haec omnia a natura fuerunt sive naturalia, iis autem poterat vita in ipso perpetuari, relinquitur quod immortalitas fuit illi a natura.
3. Item, in statu innocentiae habuit unde posset stare, licet non unde posset proficere: et hoc a natura, quia nihil erat corruptionis in illo quod esset motivum ad malum; sed stando non peccavit, et non peccando non moreretur; quare, si sine gratia poterat stare, sine gratia poterat vitam perpetuare; igitur immortalis fuit a natura.
4. Item, immortalitas est a potentia continuandi vitam; sed constat quod potentia vivendi est naturalis, cum trahatur ex coniunctione animae cum corpore, quae naturalis est; sed eadem est potentia continuandi vitam quae est vivendi, ut videtur, sicut eadem est gratia quae vivificat et consummat per perseverantiam; igitur potentia continuandi vitam est naturalis.
5. Item, eadem potentia est principium vitae et principium continuationis vitae; naturaliter habuit in se principium vitae ; ergo etc.
6. Item, natura est ad hoc ut salvetur divinum esse quantum potest ; divinum autem esse est similiter se habere; igitur natura est ad hoc ut illud, in quo est, similiter se habeat; quod autem non potest natura in hoc ut salvetur esse divinum in eodem, hoc est propter corruptionem peccati; igitur et natura non corrupta, scilicet bene instituta, in hoc potest; ergo, est causa immortalitatis.
7. Item, in primo statu nihil erat in primo homine impellens ad corruptionem ; igitur de natura propria erat immortalis et nihil extra illum laedere poterat.
8. Item, eo quod erat innocens, erat immortalis; ergo a quo erat illi innocentia, erat immortalitas; sed innocentia erat a natura; ergo et immortalitas erat a natura.
9. Item, Augustinus, De civitate Dei: "Deus est vita animae, anima est vita corporis". Unde anima sicut medium inter Deum et corpus, recipiens vitam a Deo, tribuit vitam corpori. Igitur, si anima semper esset coniuncta suae vitae, semper esset corpus coniunctum, suae; sed statu durante innocentiae semper esset anima coniuncta suae vitae; ergo etc.; igitur semper dedisset vitam corpori, et ita immortalitatem. — Si diceretur quod hoc non sequitur, quia hac ratione homo in gratia non moreretur — hoc tamen non est simile, quia modo est corpus necessario morti addictum.
11. Item, ut dicit Augustinus, XIII De civitate Dei: "Nihil erat corruptionis in corporevel ex corpore, nullas molestias ullis eius sensibus ingerebat, nullus intrinsecus morbus, nullus extrinsecus ictusmetuebatur". Et ita sine gratia fuit remota ab homine omnis causa mortis; quare fuit immortalis sine gratia.
12. Item, immortalitas fuit illi ex ligno vitae. Dicit enim Augustinus, Super Genesim: "Quodam modo creatus est homo immortalis, quod erat ei ex ligno vitae, non conditione naturae: mortalis erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris". Et Hugo dicit: "Quod primus ille homo non secundum qualitatem corporis terreni, sed exbeneficio vitalis edulii non mori potuit, manifeste Scriptura ostendit, ubi eumab eodem ligno eiectum, ne vitam ipsam perpetuam conservare posset, testatur, dicens: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est". Et ita videtur quod neque ex natura sua neque ex gratia erat immortalis, sed ex ligno vitae.
II. Item, incidenter quaeritur, si bruta essent usa ligno vitae, utrum continuarent vitam suam huiusmodi usu.
Respondeo: Quidam ponebant quod immortalitas in primo homine esset a natura, quia a natura sua haberet aptitudinem ad immortalitatem; quidam quod a gratia, quia a dono gratuito habebat completionem. Et potest esse exemplum ad hoc: cum dicitur homo est beatificabilis, notatur ibi aptitudo et dispositio superaddita, similiter cum dicitur homo est immortalis. Unde sicut homo quodam modo potest dici beatificabilis per naturam, quodam modo per gratiam, similiter primus homo immortalis; prout enim hoc quod dico beatificabile importat aptitudinem, convenit homini per naturam: a natura enim sua habet aptitudinem ad beatitudinem; secundum autem quod importat dispositionem, per quam quis sufficienter disponitur ad susceptionem actus beatitudinis, inest illi per gratiam, non per naturam. Sicut ergo, licet homo a natura habeat aptitudinem ad beatitudinem, non propter hoc dicendus est beatificabilis a natura nisi valde per accidens, sed potius a gratia, quae est disponens et ordinans immediate ad susceptionem beatitudinis, sic in proposito. Propter hoc dicendum est quod immortalitas primi hominis non fuit a natura, sed a gratia, ut habetur a Magistro, II libro Sententiarum, dicente: "Alterum habebat in natura corporis, scilicet posse mori, alterum vero ex dono gratiae". Hoc idem habetur ab Hugone, ut patet ex dictis.
Nota ergo quod sicut est triplex status — scilicet innocentiae, in quo poterat primus homo peccare et non peccare, similiter mori et non mori; secundus, in quo poterat peccare et non poterat non peccare, similiter poterat mori et non poterat non mori; tertius, in quo poterit non peccare et non poterit peccare, similiter poterit non mori et non poterit mori — similiter est triplex gratia, scilicet perfecta et imperfecta in duplici differentia, quia imperfecta est gratia gratis data respectu gratiae gratum facientis, similiter gratia gratum faciens secundum quod est viatoris, in quantum huiusmodi, qua solum tollitur miseria culpae, respectu gratiae gratum facientis, secundum quod est comprehensoris, qua tollitur non solum miseria culpae, sed poenae. Fuit igitur immortalitas primi status, id est possibilitas non moriendi, a gratia gratis data, non gratum faciente. In secundo statu est immortalitas, id est possibilitas non moriendi spiritualiter, a gratia gratum faciente. Dicit enim Hugo, quod in secundo "statu est moriendi et peccandi necessitas, sed moriendi necessitasquamdiuadest vita, peccandi necessitas quamdiu abest gratia". Ex quo patet quod ex praesentia gratiae est possibilitas non peccandi. In tertio statu erit immortalitas, id est impossibilitas moriendi, ex gratia perfecta. Possunt igitur rationes concedi quibus ostenditur quod haec immortalitas non erat a natura, sed a gratia naturae superaddita.
[Ad obiecta]: 1. Ad illa quae obiciuntur in contrarium respondendum. Ad id ergo quod obicitur quod aeque librata erant elementa a natura, similiter virtus nutritiva et alimentum similiter: dicendum quod huius immortalitatis erat causa multiplex sive una ex multis unita. Una illarum erat proportio mixtorum in convenienti aequalitate virtutum elementarium et harmonia, quae magis esset causa pacis quam pugnae, iuxta quod exigebat optima complexio et sanitas perfectissima, qualis erat ipsius Adae. Unde Augustinus, De civitate Dei, dicit quod in carne eius summa sanitas erat. Huiusmodi autem mixtio et harmonia defectibilis erat nisi conservaretur, et mortis introductio possibilis. Et hoc triplici de causa intrinseca: ut si humidum intrinsecum consumeretur, si mixtorum esset pugna et consequenter abiectio a substantia et si illorum contraria esset inclinatio. Secundum enim quod vult Philosophus, propter humidi consumptionem, propter mixtorum pugnam et consequentem abiectionem a substantia eorumdem et contrariam eorum inclinationem solet esse dissolutio in mixto. Prima causa removebatur ab Adam per esum lignorum: nam duplex est consumptio humidi, scilicet radicalis et nutrimentalis. Consumptio humidi radicalis impediebatur propter esum ligni vitae, quod ideo lignum vitae dicebatur, quia per illud vegetabatur illud humidum in quo radicatur vita; consumptio vero humidi nutrimentalis impediebatur per esum aliorum lignorum paradisi, quae optimum ipsi Adae stanti praestabant alimentum. Sic igitur prima causa tollebatur per esum lignorum paradisi. Secunda vero causa dissolutionis, quae est pugna in agendo et patiendo, tollebatur tribus concurrentibus, scilicet aequalitate mixtionis in optima proportione, et virtute lucis conciliante contraria et ad quamdam amicitiam reducente, et virtute animae continente, quae quidem virtus consequebatur ipsam animam in statu innocentiae et inerat ei per donum gratiae gratis datae. Tertia causa dissolutionis, quae quidem erat ex inclinatione elementorum ad loca sua, tollebatur propter nobilitatem formae secundum statum innocentiae, quia anima rationalis, omnino pura a peccato, adeo nobilis erat quod ita terminabat appetitum naturae, ut illa, quae perficiebantur ab ea, nequaquam sub alia forma vel situ appeterent esse. Nec mirum, cum secundum ordinem naturae, ut dicit Philosophus, ceterae formae naturales ordinem habent ad animam rationalem sicut ad complementum et finem. Ex hac igitur causa triplici erat in Adam proprietas immortalitatis.
2. Ad illud quod obicitur quod a natura habuit corpus in perfecta aequalitate etc.: dicendum quod, etsi quaedam naturaliter cooperabantur illi immortalitati, ut complexio et alia quaedam, forte tamen, quia a continentia animae et a ligno vitae principaliter erat immortalitas illa, anima vero, in statu illo unita vitae suae mediante gratia gratis data, habuit ex illa unione potestatem perpetuandi vitam et participandi suo coniuncto, scilicet corpori, dicitur fuisse a gratia. Anima autem habebat a gratia, quam habuit unita vitae suae, quae erat summa immortalitas, potestatem participandi quamdam immortalitatem corpori sibi unito, quae fuit subtracta sibi in prima separatione, iuxta sententiam Domini, Gen. 2, 17: Quacumque die comederis etc. Similiter concessio ligni vitae ad usum fuit gratuita, quod habuit potestatem firmandi corpus stabili sanitate. Unde Augustinus, De civitate Dei, XIII libro, 20 cap.: "Alebantur aliis quae sumebant, ne animaliacorpora molestiae aliquid esuriendo ac sitiendo sentirent; de ligno autem vitae propterea gustabatur, ne mors eis undecumque subreperet vel senectute coniecta decursistemporum spatiis interirent: tamquam cetera essent alimento, illud sacramento". Istud sacramentum fuit quantum ad hoc quod praestitit vitam corporalem, sicut Christus vitam spiritualem, qui dicitur "lignum vitae". Unde subiungitur ab Augustino: "Ut sic fuisse accipiatur lignum vitae in paradiso corporali sicut in spirituali, hoc est intelligibili paradiso, Sapientia Dei, de qua scriptum est: "Lignum vitae est amplectentibus eam", Prov.3, 18".
3. Ad aliud quod sequitur, scilicet quod potuit stare a natura et sine gratia etc.: dicendum quod hoc non est verum. Quod autem potuit stare fuit a gratia, non a gratum faciente, sed a gratis data: sicut enim ad hoc quod proficeret, requirebatur gratia gratum faciens, sic ad hoc quod staret, requirebatur gratia gratis data.
4. Ad illud quod sequitur, scilicet quod eadem est potentia continuandi vitam quae est vivendi etc.: dicendum quod sumendo potentiam passivam, verum est, non autem sumendo potentiam activam, hoc est illa potentia, qua fuit in illo possibilitas ad vivendum, ipsa eadem fuit possibilitas ad continuandum vitam; non tamen effective potuit illa potentia perpetuare vitam qua potuit vivere. Nec est simile de gratia, qua est vivificatio spiritualis, et potentia, qua est vivificatio naturalis: gratia enim est forma quaedam quae non solum salvatur in suo subiecto, sed perpetuatur ab influentia, quae continua est, a primo bono, nisi fiat aversio ab ipso, et ex illa influentia illa eadem gratia, quae vivificat, consummat per perseverantiam. Potentia autem in corporibus huiusmodi determinata est et limitata usque ad tempus et tunc defectiva, quantum est de natura sua. Praeterea, hoc supposito quod eadem est potentia vivendi et continuandi, non sequitur ex hoc quod illa potentia, quae est vivendi sive quae est principium vivendi et etiam continuandi, quod illa potest esse perpetuatio vitae: quia, ut dictum est, limitata est et defectibilis secundum determinationem suae periodi.
6. Ad illud quod sequitur, scilicet quod natura est ad hoc ut salvetur divinum esse etc.: dicendum quod ex hoc non sequitur quod natura potest perpetuare se simpliciter in hoc subiecto, quia si hoc, omnia essent natura perpetua. Intendit enim natura salvare divinum esse in subiecto proprio, si potest, sin autem, in consimili.
7. Ad illud quod sequitur quod nihil fuit impellens etc.: dicendum quod nihilominus ipsa natura creaturae talis declinabilis fuit et defectibilis. Licet enim nihil fuit in illo impellens per violentiam sicut in natura corrupta, nihilominus fuit ibi quaedam inclinatio ad defectum, ratione qua erat creatura talis, et defecisset, nisi beneficio Conditoris fulciretur.
8. Ad hoc quod obicitur quod innocentia erat a natura etc., dicendum quod innocentia dupliciter dicitur: uno modo, ut dicit privationem, scilicet a culpa, et sic erat a natura et non erat causa immortalitatis; alio modo, ut dicit positionem, scilicet iustitiae originalis, et sic est causa immortalitatis, et sic non erat omnino a natura.
9. Ad id quod obicitur quod Deus est vita animae etc.: dicendum quod hoc verum est, et quod, nisi anima Adae esset separata a sua vita, nunquam fuisset damnatus ad separationem a sua neque esset separatus, sed nihilominus a se non habuisset hanc inseparabilitatem, sed a causis supra dictis. — Ad illud quod sequitur, scilicet quod durante statu innocentiae anima semper esset coniuncta suae vitae etc.: dicendum quod hoc verum est, nec tamen esset illa coniunctio, scilicet corporis cum sua vita, a natura, sed a beneficio Conditoris naturae, similiter et immortalitas eiusdem.
10. Ad illud quod sequitur, quod illa influentia fuit naturalis: dicendum quod est quaedam influentia in creaturam rationalem, qua salvatur in esse, et haec est naturalis, secundum quod illud dicitur naturale quod est idem apud omnes, ut dicit Boethius ; est et alia qua perpetuatur in esse immortali, et haec est gratuita. Et dico esse immortale illud quod perpetuatur ex coniunctione corporis cum sua vita, et hoc ex continentia animae coniunctae cum sua vita.
11. Ad illud Augustini "nihil erat corruptionis" etc.: dicendum quod nec verum est, sumendo corruptionem proprie, secundum quod est motus a contrario agente per violentiam; fuit tamen quaedam possibilitas ad declinationem ad non-esse ratione defectus creaturae talis, id est complexionatae.
12. Ad illud quod sequitur, dicendum quod eo ipso quod immortalis fuit beneficio fructus ligni vitae, fuit immortalis ex gratia, quia ex dono gratuito illi praestito a Conditore ipsius.
II. Ad illud quod quaeritur si bruta animalia ex usu ligni vitae possent continuare vitam suam, dicendum quod non, et haec est ratio: immortalitas huiusmodi fuit conditio corporis ex coniunctione sui cum suo actu sive perfectione apta nata coniungi cum summa vita, a qua fuit apta recipere influentiam qua potuit continere corpus et idem sibi unitum vivificare et in vita perpetuare. Unde haec immortalitas, praestita beneficio ligni vitae, fuit imperfecta et quasi dispositio respectu illius quae fuit perfecta et subsequenda in patria: perfecta enim immortalitas est non posse mori. Quia ergo bruta non habent aptitudinem aliquam ad immortalitatem perfectam, quae est non posse mori, et haec est mediante influentia gratuita existente a prima vita, non esset perpetuata vita in illis, licet fuissent potita fructu ligni vitae.