Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 4

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 4

UTRUM MORTALITAS ET IMMORTALITAS EIUSDEM ERANT POTENTIAE IN ADAM.

Sequitur inquirere utrum mortalitas et immortalitas eiusdem erant potentiae in Adam.

Quod sic, videtur 1. per simile in aliis de naturali potentia, ut in aëre, condensandi et rarefiendi sive condensationis et rarefactionis sive rarefiendi et non rarefiendi; similiter in aqua, calefactionis et non calefactionis, passive dico, similiter de aliis; similiter videtur de potentia activa, ut istius currendi et non currendi, extendendi se et retrahendi; ergo videtur quod et de activis et passivis verum sit quod una est potentia contrariorum; igitur ita erit in proposito.

2. Item, vita et mors corporalis proportionaliter se habent ad vitam et mortem animae; sed in anima est eadem potentia vitae et mortis, quoniam bene faciendi et male faciendi.

3. Praeterea, eadem est potentia ad vitam gratiae et privationem vitae; quare videtur quod una erit potentia in corpore aut coniuncto mortalitatis et immortalitatis sive moriendi et non moriendi.

4. Item, mortalitas et immortalitas privative opponuntur sicut mors et vita; sed privative oppositorum eadem est potentia, quia privatio provenit ex defectu alicuius potentiae agentis usque ad tempus et tunc deficientis.

5. Item, per peccatum facta fuit necessitas moriendi in Adam; sed constat quod illa necessitas advenit alicui potentiae, non autem ante adventum illum intuit illi potentiae necessitas moriendi; igitur illa potentia fuit oppositorum.

6. Item, potentia moriendi in Adam aut erat ad opposita, et si hoc, habeo propositum, scilicet quod eadem est potentia oppositorum, scilicet moriendi et non moriendi; aut ad unum tantum, et si hoc, necesse fuit illum mori sicut necesse est caelum moveri.

Contra: a. Potentia moriendi erat naturalis potentia, potentia non moriendi naturalis impotentia ; igitur, si haec eiusdem potentiae sunt, eadem potentia est naturaliter potens et naturaliter impotens.

b. Item, non est eadem potentia sanativitatis et aegrotativitatis, et ita de aliis huiusmodi; igitur nec mortalitatis et immortalitatis.

c. Item, mortalitatis et immortalitatis causae sunt contrariae. Mortalitatis enim causa est compositio ex contrariis ut contrariis, id est ad invicem repugnantibus: propter enim huiusmodi repugnantiam consequitur compositi dissolutio naturaliter et ad hoc separatio animae immortalis a corpore; causa autem immortalitatis erat ex gratia, ut dicamus causam extrinsecam, vel ex coniunctione corporis cum anima non separata a summa vita; sed potentia moriendi est illius proprie quae est receptibilis dissolutionis, potentia non moriendi illius quae est susceptibilis inseparabilitatis animae coniunctae cum sua vita et corporis, scilicet coniuncti. Unde potentia moriendi est ipsius corporis, non moriendi, coniuncti; igitur est alia et alia, proprie et per se loquendo: immortalitas enim determinat sibi et corpus et animam ut cuius est, mortalitas corpus tantum, ut videtur.

Respondeo: Est considerare potentiam in triplici differentia. Est enim potentia nuda sive prima, est et potentia disposita, est et potentia quae est necessitas. Hanc triplicem differentiam est considerare circa potentiam immortalitatis et mortalitatis. Potentia autem materialis sive prima, qua aliquis dicitur immortalis, est potentia vivendi vita rationali. Potentia disposita est potentia vivendi vita rationali, concurrentibus aequalitate mixtionis in optima harmonia et virtute caelesti reconciliante contraria et conservante in quadam amicitia, sufficientia ex parte alimenti stabilientis et conservantis ipsum alendum ne patiatur dissolutionem, et virtute ex parte spiritus rationalis contentiva corporis sibi uniti. Potentia autem quae est necessitas est potentia vivendi habens aequalitatem indissolubilem ex parte corporis et virtutem contentivam immutabiliter stabilitam ex parte spiritus rationalis. Per hunc etiam modum intelligatur ex parte mortalitatis, quia potentia prima est potentia vivendi; secunda, quae est disposita, est facilitas dissolutionis ex parte corporis et facilitas separationis ex parte formae vivificantis; potentia vero quae est necessitas est facilitas dissolutionis cum intrinseca pugna ex parte corporis et defectu virtutis regentis sive continentis ex parte formae perficientis. Si igitur has potentias comparemus, inveniemus potentiam primam, quae dicit potentiam nudam, esse unam, potentiam vero dispositam et quae est effecta necessitas differre sicut differt potentia et defectus sibi oppositus: nam immortalitas dicit potentiam vivendi cum virtute in perpetuum continuandi vitam, sed mortalitas dicit potentiam vivendi cum privatione illius. Et sic quodam modo potentia mortalitatis et immortalitatis in Adam erant una potentia, quodam etiam modo diversae. Potentia ergo mortalitatis et immortalitatis, scilicet in qua, sic sumpta, est eadem, sic sumpta, nequaquam. Potentia enim vivendi est potentia mortalitatis ut in qua, quia potest deficere, et immortalitas similiter, quia potest perpetuari. Potentia autem a qua non est eadem, quia potentia a qua est immortalitas, est virtus animae continentis recipientis influentiam a sua vita, id est Deo, a qua est illi virtus ista, et virtus cibi lignorum paradisi et principaliter ligni vitae, a quo poterat stabiliri contra defectum senectae et dissolutionis cum aliis supra tactis. Potentia autem a qua est mortalitas — si potentia debeat dici et non magis defectus potentiae — fuit defectibilitas et dissolubilitas naturae illius in quantum huiusmodi, propter quae indiguit alimoniis fructuum paradisi. Unde Augustinus, De Baptismo parvulorum: "Habebat Adamde lignorum fructibus refectionem contra defectionem, de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem". Ex quo patet quod alia fuit potentia a qua mortalitatis et immortalitatis; potentia autem in qua una consideratione eadem, alia consideratione diversa, ut dictum est.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur per simile de naturali potentia, quia in aëre est eadem potentia condensationis et rarefactionis etc.: dicendum quod hoc verum est de potentia passiva remota, quia propinqua quodam modo est diversa. Aer enim, existens in eadem dispositione, non rarefit et condensatur, sed differentes recipit dispositiones secundum quod recipit diversas immutationes a calido agente et frigido, hoc quidem dissolvente et subtiliante, illo vero congregante et partes magis consertas efficiente. — Ad simile quod inducit in activis, ut in potentia currendi et noni currendi etc.: dicendum quod non est simile in effectivis voluntariis et in aliis. Utraque enim potentia, scilicet currendi et non currendi, est potentia voluntaria; unde sunt ab uno eodemque principio: principium enim voluntarium indifferenter est in opposita. Unde non est simile in voluntariis potentiis et operibus quae ex eis sunt et in aliis, cuiusmodi sunt posse mori, non posse mori vel posse non mori.

2. Ad illud quod sequitur, scilicet quod vitae et mortis spiritualis sive animae est eadem potentia etc.: dicendum quod, licet in anima sit eadem potentia bene operandi et male — eadem enim potentia, scilicet voluntate sive libero arbitrio, fuit bona et mala — non tamen est eadem potentia effectiva vitae spiritualis et mortis: nam vita est a Deo, mors a nobis. Licet ergo eadem sit potentia bene operandi et male, non tamen est eadem potentia effectiva vitae et mortis. Praeterea, si daretur quod eadem esset potentia vitae spiritualis et mortis, quia eadem est potentia bene operandi et male, non tamen sequeretur ex hoc quod eadem esset potentia mortalitatis et immortalitatis ipsius corporis, quia ex parte corporis non est principium effectivum neque coeffectivum sive cooperativum vitae corporalis, sicut est ex parte animae vitae spiritualis. Quantum autem ad aliquid est simile: nam sicut nec mortalitas et immortalitas ab eadem potentia, licet in eadem, similiter nec mors et vita ab eadem — nam haec a libero arbitrio, illa autem a Deo — idem tamen est principium sive potentia susceptibilis utriusque, scilicet vitae et mortis spiritualis, ut voluntas aut liberum arbitrium.

3. Ad illud quod sequitur, scilicet quod eadem est potentia ad vitam gratiae et privationem etc.: dicendum quod hoc verum est de potentia susceptiva sive in qua, non autem de effectiva sive a qua.

4. Ad illud quod sequitur, scilicet quod eadem est potentia oppositorum privative etc., patet responsio, quia eadem est susceptiva sive in qua, non a qua sive effectiva, nisi forte dicatur quod ipsa, ut est defectiva, est effectiva.

5. Ad aliud quod sequitur, similiter patet responsio, quia necessitas moriendi advenit potentiae in qua sive susceptivae immortalitatis, non autem effectivae sive potentiae a qua.

6. Similiter patet responsio ad aliud quod sequitur, quia potentia susceptiva sive in qua fuit ad opposita sive respectu oppositorum, non illa quae fuit effectiva.

Ad illa quae obiciuntur pro alia parte, quibus videtur ostendi quod nullo modo est eadem potentia mortalitatis et immortalitatis, respondendum est.

a. Et primo ad illud quod obicitur quod potentia moriendi est naturalis potentia etc.: dicendum quod potentia naturalis, sumpta nomine extenso, se habet in triplici differentia. Quaedam enim se habet in quadam aequalitate et indifferentia ad opposita, et hoc tam in activis quam passivis: in activis, ut est potentia extendendi se vel non extendendi, ambulandi vel non ambulandi ; in passivis, ut est potentia rarefiendi vel condensandi. Quaedam autem magis se habet ad unum quam ad alterum: et hoc potest esse dupliciter, quia aut forma vincit supra materiam, et tunc magis se habet ad agendum quam ad patiendum, et tunc est facilis ad agendum et difficilis ad patiendum, et dicitur potentia naturalis; aut materia vincit supra formam, et tunc est facilis ad patiendum et difficilis ad agendum et dicitur naturalis impotentia. Quaedam autem quae est tantum ad unum, ut in homine rationalitas, quae est tantum ad ratiocinari. Potentia naturalis, prout sumitur primo modo et tertio, non sumitur eo modo quo dicitur naturalis potentia in praedicamentis, sed prout sumitur medio modo. Unde potentia moriendi et non moriendi, id est potentia susceptiva vitae perpetuae vel non perpetuae, non dicitur potentia naturalis secundum modum secundum, sed, si debeat ad aliquem modum reduci, debet reduci ad primum, quia sicut potentia, quae est extendendi se et non extendendi, quadam facilitate et quasi indifferenti potest exire in utrumque actum, et sicut potentia, quae erat rarefiendi et condensandi, in quadam facilitate est respectu utriusque, similiter potentia, quae erat vivendi et moriendi sive vivendi perpetuo et vivendi non perpetuo, fuit in quadam facilitate ad susceptionem utriusque. Potentia ergo mortalitatis et immortalitatis reducitur ad primum modum, non ad secundum, ut patet ex dictis ; neque ad tertium; in quo enim subiecto est potentia ultimo modo sumpta, non potest esse oppositum illius: ut in quo est rationalitas, non potest esse irrationalitas; sed in quo est potentia medio modo sumpta, potest esse eius oppositum, sed non simul cum illa; sed in quo est potentia primo modo sumpta, huius est et simul potentia oppositi, quia una est huius et eius oppositi.

b. Ad aliud patet responsio ex dictis, quia, licet sanativitatis et aegrotativitatis non sit eadem potentia — sanativum enim et aegrotativum comprehenduntur sub illo genere qualitatis quod est naturalis potentia et impotentia — non propter hoc sequitur quod mortalitatis et immortalitatis non sit eadem. Ut enim tactum est, potentia susceptiva vitae perpetuae in primo homine non fuit potentia naturalis neque potentia susceptiva vitae non perpetuae fuit potentia innaturalis, eo modo quo potentia naturalis et innaturalis determinata sunt in genere praedicamenti qualitatis.

c. Ad ultimum similiter patet responsio, quia, sicut tactum est, potentia qua est immortalitas est alia ab illa a qua est mortalitas, et hoc concludit argumentum praedictum; potentia autem in qua est tamen eadem, ut est prima sive indisposita.

Ad maiorem evidentiam aliquorum praedictorum notandum quod immortalitas non est nomen passionis, quia passiones vicissitudinariae sunt, neque potentiae simpliciter — potentiae enim non tolluntur — sed est nomen habitus sive potentiae habitualis et est preprie ipsius coniuncti, quia, cum vita sit coniuncti, et immortalitas, quae dicit vitae continuationem sive perpetuitatem, erit coniuncti ; similiter et mortalitas, quia mortalitas et immortalitas non solum nominant potentias, sed, cum potentiis habitus concernunt, non tenent regulam consequentiae potentiarum. Unde, etsi concedi possit aliquo modo quod erat in Adam potentia moriendi et non moriendi eadem, ut tactum est, non tamen sequitur quod mortalitas et immortalitas idem. Similiter non sequitur idem fuit potens mori et potens non mori vel non potens mori, ergo eadem iuit potentia moriendi et non moriendi, simpliciter dico, id est sine distinctione, quia alia est ratio potentiae et essentiae et alia potentiae habitualis et potentiae simpliciter.

PrevBack to TopNext