Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 2, D. 2, C. 3

UTRUM LMMORTALITAS INNOCENTIAE EADEM ERAT CUM IMMORTALITATE GLORIAE.

Sequitur inquirere I. utrum immortalitas innocentiae sit eadem cum immortalitate gloriae.

Quod sic, videtur: 1. Potentia disposita et potentia quae est necessitas non differunt in substantia sicut nec differunt secundum essentiam dispositio et habitus; sed immortalitas innocentiae et patriae non differunt nisi sicut potentia disposita et potentia quae est necessitas; igitur non essentialiter differunt.

2. Item, potentia determinata et indeterminata non differunt secundum essentiam, sicut patet de angelis, quorum erat potentia indeterminata ante confirmationem, determinata post, qua non poterant nisi bonum, eadem tamen erat, sicut caritas viae et patriae est eadem numero, quia in patria manet caritas viae, licet eius imperfectio tollatur. Cum igitur immortalitas in statu innocentiae et immortalitas in statu gloriae non differant nisi secundum determinationem et indeterminationem sive mutabilitatem et immutabilitatem, non differunt secundum substantiam.

3. Item, si immortalitas patriae non est eadem cum immortalitate innocentiae, ergo est aliqua potentia nova creata a Deo post opera sex dierum; ergo non cessavit "Deus die septimo ab omni opere, quod patrarat" ; cuius contrarium dicitur Gen. 2, 2.

4. Item, mortalitas ante lapsum et mortalitas post lapsum non differunt in substantia; sed ante lapsum erat mortalitas solum potentia ad moriendum, post potentia quae est necessitas; quare simpliciter potentia ad non moriendum et potentia quae est necessitas ad non moriendum similiter erunt indifferentes secundum substantiam.

5. Item, idem est liberum arbitrium viae et patriae, licet homo primo possit peccare, non secundo; similiter videtur de immortalitate.

6. Item, immortalitas in via est potentia quaedam vivendi, in patria est potentia semper vivendi; haec autem est eadem.

7. Item, Augustinus, De vera religione: "Per Christum recuperabimus quod perdidimus in Adam" ; in Adam autem perdidimus immortalitatem viae, in Christo autem recuperabimus immortalitatem patriae; ergo eadem est immortalitas viae et patriae.

8. Item, si homo stetisset, transferretur ad immortalitatem gloriae, ita quod nullius proprietatis nobilis in eo fieret deperditio; ergo, cum immortalitas in homine primo erat nobilis conditionis, non fuisset in illo illius conditionis deperditio in illa translatione; ergo duae immortalitates simul essent in eo, si alia est immortalitas viae et alia patriae.

9. Item, si stetisset primus homo, eadem fuisset vita illius, scilicet in via et in gloria, quia una et continua: unum enim continuum dicit modum unius simpliciter; cum ergo immortalitas innocentiae et immortalitas gloriae sint propriae conditiones sive proprietates vitae talis et talis, immortalitas haec et illa erunt eadem.

Contra: a. Immortalitas viae est vel a natura vel a gratia gratis data, illa quae est gloriae a gratia gratum faciente; igitur sunt a diversis causis; quare et ipsa diversa.

b. Item, non est idem corruptibile et incorruptibile; sed illa quae est viae potest non esse, quae est gloriae non potest non esse; ergo non sunt eadem.

c. Item, non est horum solum differentia quae est inter potentiam simpliciter et illam quae est necessitas, cum illa quae est viae corrupta sit et annihilata per peccatum: quando enim potentia simpliciter fit potentia quae est necessitas, necesse est ut maneat et stabiliatur in esse necessario.

d. Item, immortalitas gloriae est dos, viae autem donum.

e. Item, immortalitas gloriae privat omnem potentiam moriendi, alia non.

f. Item, Augustinus: "Alia est immortalitas carnis quam in Adam accepimus, alia est quamper Christum in resurrectione speramus; ille enim tactus est immortalis, ut posset non mori, si non peccaret; filii resurrectionis nec ultra poterunt peccare nec mori".

g. Item, non est transitus ab eodem ad idem ; sed transitus erit ab immortalitate viae ad immortalitatem patriae; ergo etc.

h. Item, II Sententiarum, dist. 19: "Aliud est non posse mori et aliud posse non mori" ; sed non posse mori idem est quod immortalitas patriae, posse non mori immortalitas viae; ergo etc.

i. Item, immortalitas viae et immortalitas patriae status vitae distinguunt et diversificant; sed constat quod status isti sunt diversi; igitur et immortalitas haec et illa diversae sunt.

II. Item, ratione huius quaeritur si potentia non moriendi ex toto sublata sit, ita quod non remaneat potentia, aut remaneat, sed non ad hunc actum, scilicet non moriendi.

Quod autem non auferatur, videtur a. per hoc quod potentiae naturales non auferuntur.

b. Item, non creantur novae potentiae in specie: quievit enim Dominus post opera sex dierum a creatione quantum ad species et genera ; igitur mansit potentia, sed non ad hoc.

Quaeritur igitur si secundum illam contingit dici in via: iste poterit non mori necessario in patria.

Et hoc videtur, cum non sit nova potentia superinducta, qua homo dicitur immortalis immortalitate patriae.

Contra: 1. Non videtur posse dici in patria: iste habet potentiam qua necesse habuit mori in via, quia omnis potentia quam habebat, in patria erit sub necessitate contrarii; igitur nec in via poterit dici: iste habet potentiam qua nunquam poterit mori in patria.

2. Praeterea, nonne spoliatus fuit homo prima immortalitate?

Respondeo: 1. Quidam dicunt quod eadem est potentia secundum substantiam, differens secundum maiorem appropinquationem ad suum actum sive ad finem. Unde potentia, quae primo fuit moriendi et non moriendi indeterminate, post erat per peccatum determinata ad unum, ut scilicet ad moriendum, et haec eadem per meritum gratiae et praemium supervenientis gloriae erit in patria determinata ad vivendum. Et ita immortalitas in statu innocentiae et immortalitas in statu gloriae eadem potentia sunt secundum substantiam. Et loquor de iis prout nomine potentiae censentur, sicut rationalitas, non per modum habitus.

[Ad obiecta]: a. Ad id quod obicitur quod haec est a gratia etc., dicendum: per hoc quod dicitur quod haec est a gratia gratis data, illa etc., non dicitur aliqua diversitas quantum ad essentiam potentiae, sed dispositionis. Quod enim additur ipsi potentiae esse a gratia tali vel tali, essentiam non dicit, sed dispositionem; immortalitas autem dicit ipsam potentiam praeter concretionem ad necessitatem vel non necessitatem; unde non nominat ipsam dispositionem, sed ipsam potentiam.

b. Ad id quod obicitur quod non est idem corruptibile etc.: dicendum quod non est verum, habito respectu ad subiectum corruptibilitatis et incorruptibilitatis, quia idem in essentia secundum status diversos potest esse corruptibile et incorruptibile, sicut idem in essentia facile mobile et difficile mobile; quod enim est facile mobile in prima conceptione in anima, post efficitur difficile mobile per continuationem.

c. Ad illud quod obicitur quod illa, quae est viae, corrupta est per peccatum; unde non est differentia ibi solum quae est potentiae simpliciter ad illam quae est ut necessitas: dicendum quod per peccatum non fuit corrupta potentia immortalitatis, nisi ut erat ad actum ; unde manebat ipsa potentia, sed non cum inclinatione ad actum: unde corruptio erat habitus, non potentiae. e. Ad aliud quod obicitur quod immortalitas gloriae privat etc.: dicendum quod haec privatio sive potentia privandi vel non privandi non causatur ex diversitate ipsius primae potentiae, sed ex diversis dispositionibus superadditis, quae sunt gratia et gloria.

f. Quod autem dicit Augustinus: "Alia est immortalitas carnis" etc., hoc retorquendum est ad alietatem status diversificati per dispositiones additas ipsi potentiae mediante gratia perfecta et gratia imperfecta, non autem ad alietatem ipsius primae possibilitatis. Unde ibi est discontinuatio statuum, quia quod erat potentia in statu innocentiae, scilicet mortalitas sive potentia moriendi, factum est necessitas in statu peccati. Similiter est ex parte immortalitatis.

d. Ad aliud dicendum quod idem potest esse donum et dos, quia donum dicitur respectu dantis, dos respectu sponsi dantis, secundum quod sponsus est.

g. Ad id quod obicitur quod non est transitus ab eodem in idem: dicendum quod transitus iste, qui est ab immortalitate innocentiae ad illam quae est gloriae, est per diversitatem statuum, quia est transitus a statu in statum. Unde, sicut quod proficit in moribus proficiendo vita imperfecta ad vitam perfectam, non dicitur habuisse aliam et aliam vitam, sed eamdem, propter vitae unitatem et continuitatem, licet alium et alium statum vitae, sic est in proposito.

h. Ad illud quod obicitur quod "aliud est posse non mori" etc.: dicendum quod, cum dicitur posse non mori et non posse mori, licet habilitas potentiae sit alia et alia respectu actus qui est terminus potentiae, quia in una notatur habilitas quae est facilitas sive possibilitas, in alia quae est impossibilitas ad moriendum, non tamen est potentia alia et alia.

i. Ad aliud quod obicitur quod immortalitas viae et patriae status vitae distinguunt etc.: dicendum quod hoc est verum, sed hoc est propter ipsam dispositionem additam potentiae, non quia ipsa potentia prima variatur.

II. Ex iis patet quo modo respondendum est ad illud quod quaeritur postea, utrum sublata fuit ex toto potentia non moriendi, quia dicendum quod non, sed solum in quantum erat habitus sive actus huiusmodi.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicitur quod non poterit vere dici in patria: iste habet potentiam qua necesse habuit mori in via etc.: dicendum quod hoc est falsum, quia hoc quod dico necessitas, non necessitas modos dicunt potentiae sive dispositiones, non substantiam potentiae. Sic videtur posse dici ad illa quae tacta sunt.

Quia tamen alia est ratio essentiae et alia potentiae et alia potentiae habitualis, quia essentia absolute dicta est, potentia addit supra essentiam relationem sive inclinationem ad finem vel actum, similiter potentia habitualis super utrumque, aliter videtur dicendum. Licet enim omnis potentia sit essentia quaedam, tamen alia est ratio potentiae et alia essentiae. Unde sic ponere quod eadem est potentia primo moriendi et non moriendi, post eadem in substantia necessario moriendi, post eadem necessario non moriendi, nihil aliud est quam ponere hoc subiectum primo receptibile mortis et vitae indifferenter et post receptibile mortis necessario secundum eamdem possibilitatem recipiendi, quae in substantia non mutatur, et tandem necessario non receptibile mortis, sed vitae continuae. Ecce quod ad haec omnia erat possibilitas in subiecto hoc eodem in substantia, modus tamen sive habitus inclinans ad hoc vel ad illud variatur, quia primo erat potentia ad mori et non mori, secundo per peccatum facta est necessaria ad mori, deinde per gratiam ad non mori: unde de indeterminata facta est determinata per additam necessitatem. Praeterea, eodem modo potentia non moriendi, prius indeterminata, facta est determinata ad necessario non mori. Unde qui considerat horum diversas inclinationes ad actus diversos, mediantibus modorum mutationibus sive habitibus, proprie loquendo, dicere potest quod altera est potentia haec et illa. Considerando igitur essentiam potentiae sive subiectum, dicetur eadem; considerando potentiam in ratione potentiae, alia est et alia, et non solum ratione, sed natura, secundum quod alia est natura bene instituta et alia corrupta et alia glorificata. Distinguantur ergo tres potentiae, ut prima dicatur immortalitas incompleta - et patet quod incompleta, ex hoc quod compatiebatur secum potentiam moriendi — secunda dicatur mortalitas, tertia dicatur immortalitas completa, quae est necessaria ad actum sive quae habet secum actum suum necessario. Distinguendum autem quod immortalitas dicitur duobus modis, scilicet positive: et sic idem est quod potentia vivendi et sic comprehendit illam quae est viae et patriae; et privative, et sic dupliciter, quia aut privatur necessitas moriendi: et haec privatio fuit in Adam in primo statu; aut privatur potentia moriendi: et haec est modo in Adam. Et haec ultima continetur sub priore sicut species sub genere: sicut enim potentia genus est ad potentiam quae est necessitas, sic negatio potentiae quae est necessitas, superius est negatione potentiae simpliciter.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod obicitur quod immortalitas innocentiae et patriae differunt sicut dispositio et habitus, similiter sicut potentia disposita et potentia quae est necessitas, similiter per determinatum et indeterminatum: dicendum quod non est verum quoniam tantum sic differunt, immo est ibi differentia essentialis, sicut essentialiter vita animalis differt a spirituali. Cum enim immortalitas positive dicatur potentia vivendi, vita autem est duplex, scilicet animalis et spiritualis, et potentia relata diversimode ad hanc vitam duplicem duplicabitur, et loquor de ipsa in quantum est in ratione potentiae, ut tactum est. Similiter secundum quod privative dicitur, alia erit essentialiter haec ab illa sicut completum ab incompleto, secundum quod dici solet quod essentia generis est incompleta, speciei completa. Unde, sicut est alia albedo intensa et remissa secundum essentiam, et hoc propter maiorem et minorem lucis participationem, similiter sicut aliud est concretum ex hac essentia et hoc habitu naturali vel acquisito et aliud concretum ex eadem essentia et habitu contrario naturali vel acquisito, dico per se loquendo, sicut aliud dicitur hoc album ab hoc nigro, eodem demonstrato in subiecto, vel hoc sciens ab hoc ignorante vel virtuosum ab hoc malitioso, eodem semper in subiecto demonstrato, secundum illud: "Verte impium et non erit": sic dico aliud esse immortalitatem innocentiae et patriae. Hoc etiam patet per hoc quod immortalitas non est potentia simpliciter, sed vel habitus vel potentia habitualis. Per quod patet quod alia et alia est, secundum quod alio habitu et alio informatur. Unde, cum alius sit habitus qui est necessitas et alius qui est possibilitas, et alia erit immortalitas concernens necessitatem et alia concernens possibilitatem. Patet igitur quod non est etiam simile de illis quae solum habent rationem potentiae, ut de potentia angeli ante confirmationem et post, et de immortalitate innocentiae et patriae. Hoc autem patet ex auctoritate dicente: "Alia est immortalitas carnis quam in Adam accepimus, alia est quam per Christum in resurrectione speramus; ille enim est factus immortalis, ut posset non mori, si non peccaret, moreretur autem, si peccaret; filii vero resurrectionis nec ultra poterunt peccare nec mori".

3. Ad illud quod obicitur quod non creavit Dominus aliquam potentiam novam post opera sex dierum: dicendum quod verum est, cuius antea non erat similitudo.

4. Ad aliud quod obicitur quod mortalitas ante peccatum et post peccatum non differunt: dicendum quod, proprie loquendo, prout mortalitas cum essentia potentiae habitum concernit, quia haec dicit possibilitatem ad moriendum, illa necessitatem, haec non est illa.

5. Similiter dicendum ad aliud quod sequitur, quod, licet liberum arbitrium, in quantum dicit essentiam quamdam, sit eadem in via et in patria, tamen, in quantum nominat potentiam cum concretione habitus sive aptitudinis, non est eadem, ratione praetacta.

6. Ad illud quod obicitur quod immortalitas in via est potentia quaedam vivendi etc.: dicendum quod immortalitas innocentiae non dicit solummodo potentiam, sed concernit habitum, et hoc cum possibilitate ad contrarium. Immortalitas enim innocentiae cum hoc quod dicit habitum sive aptitudinem facilitatis ad actum perpetuum vivendi, dicit possibilitatem ad moriendum, immortalitas in patria dicit habitum sive aptitudinem necessitatis ad actum perpetuum vivendi cum impossibilitate ad moriendum. Unde, ut dictum est, prout immortalitas dicit potentiam habitualem, haec non est illa.

7. Ad illud Augustini "per Christum recuperabimus quod" etc.: dicendum quod per hoc nomen "quod" notatur simplex relatio. Nec argumentum valet quod perdidimus in Adam, recuperabimus per Christum, in Adam perdidimus immortalitatem innocentiae, ergo etc.: est enim ibi commutatio praedicamenti. Praeterea, cum dicitur recuperabimus per Christum, hoc non dicitur quia illud idem recuperabimus, sed quia damnum, quod incurrimus ex peccato Adae, recompensabitur maiori bono et meliori per Christum.

8. Ad aliud dicendum quod in translatione ad gloriam non fuisset deperditio alicuius nobilis proprietatis, ratione qua est proprietas nobilis, sed ratione deiectus coimportati ; immortalitas autem in statu innocentiae, in quantum concernebat possibilitatem ad moriendum, connotabat defectum. Unde, sicut in translatione animae a statu viatoris ad statum comprehensoris nulla fit deperditio nobilis conditionis, nihilominus fides evacuatur, sic est in proposito.

9. Ad aliud dicendum quod, licet vita naturae sive ut est naturalis una fuisset quodam modo, quia in gloria non esset omnino sublata vita naturae, sed perfecta et completa, non tamen ut esset mortalis, proprie loquendo, immo fuisset mutatio vitae secundum mutationem status, iuxta modum proprium loquendi, secundum quem aliquis dicitur mutare vitam, quia transfert se ad frugem vitae melioris.

PrevBack to TopNext