Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 1

QUALES FILIOS GENUISSENT PRIMI PARENTES QUANTUM AD IUSTITIAM.

Circa primum, quaeruntur tria: Primum est si geniti in statu illo essent heredes paternae iustitiae quantum ad iustitiam originalem; secundum est si quantum ad iustitiam gratuitam; tertium est si quantum ad iustitiam confirmatam.

ARTICULUS I

Utrum geniti in illo statu essent heredes paternae iustitiae originalis.

Quaeritur ergo primo si essent heredes originalis iustitiae.

Quod sic, videtur a. per hoc quod ex culpa transgressionis primorum parentum generantur filii heredes culpae paternae; propter quod videtur quod ex merito obedientiae eorumdem, si stetissent, genuissent filios heredes iustitiae parentum, quia "si oppositum de opposito, et propositum de proposito".

b. Item, Anselmus, De conceptu virginali, 24 cap.: "Si Adam nequivisset ad eos, quos generaturus erat, iustitiam suam perducere, nequaquam posset eis iniustitiam suam transmittere".

c. Item, idem, De conceptu virginali, 10 cap.: "Dedit Deus Adam hanc gratiam ut sicut quando illum condidit nulla propagandioperante natura aut voluntate creaturae, simul fecit eum et rationalem et iustum, ita simul, cumrationalem haberent animam, iusti essent quos generaret, operante natura et voluntate, si non peccaret".

d. Item, nihil est medium inter iustum et iniustum in hominibus; sed Adam, si stetisset, non genuisset filios iniustus; ergo genuisset filios iustos, scilicet naturali iustitia.

e. Item, cum minimum bonum est maius bonum quam maximum malum est malum, videtur quod non minus debuit remunerari meritum obedientiae primorum parentum, sed magis, quam inobedientiae demeritum puniri; sed inobedientiae demeritum fuit punitum transfusione iniustitiae paternae; ergo etc.

Contra: 1. Hugo: "Sicprimus homo, tempore obedientiae suae, casto coniugio ad propagationem posteritatis institutioni divinae deserviens, filios generaret sine peccato quidem, quoniam ex natura ab omni vitio libera, sed non similiter paternae iustitiae heredes".

2. Item, impossibile est fieri transfusionem alicuius proprietatis nisi per transfusionem sive traductionem subiecti illius vel causae: causae, dico, propter transfusionem originalis peccati, quod transfunditur a parentibus in prolem per traductionem carnis corruptae, quae est causa ipsius peccati originalis ; ergo, cum in generatione prolis non sit traductio subiecti vel causae iustitiae originalis, nullo modo potest esse transfusio originalis iustitiae a parentibus in prolem; subiectum autem originalis iustitiae est ipsa anima, quae non est ex traduce.

3. Item, anima Adae nullo modo poterat efficere peccatum in anima pueri geniti ab eo; sed, quia persona Adae corrupit naturam in eo, quae natura non erat eius solummodo ut erat singularis persona, sed ut erat generalis, ex transfusione illius naturae corruptae corrupta erat natura pueri, et hoc ratione qua aliquid erat commune patri et proli. Si autem natura, quae erat in puero, non esset cum suo vitio traducta a patre, nulla fuisset corruptio in puero. Si ergo nihil quod erat commune patri et proli, erat subiectum gratiae vel causa, ergo etc.

Respondeo: Potest dici, secundum Anselmum, quod, si stetissent primi parentes, quod genuissent filios heredes paternae iustitiae quantum ad iustitiam originalem, sicut patet ex verbis eius supra tactis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicit Hugo quod "non genuissent paternae iustitiae heredes", dicendum quod hoc intelligitur sic: paterna iustitia non descenderet ad eos hereditarie. Illud autem dicitur hereditarie descendere ad filios, quod filii habent a patre, domino et possessore, iure filiationis; illi autem filii non hereditarent bona gratuita a patre ut a domino et possessore illorum, sed potius a gratia Conditoris. Ut enim haberi potest ex verbis Anselmi, in hoc ostendebatur magnitudo bonitatis Dei et plenitudo gratiae illius, quod qualis erat primus homo iustitia et felicitate, tales propagaret; nec hoc est quia ex sola propagatione essent tales, sed quia propagati dono Dei essent tales: omne enim donum gratuitum gratum faciens immediate est a Deo ut a per se efficiente.

2—3. Ex hoc patet responsio ad alia quae sequuntur, quod non intelligi debet transfusionem fuisse iustitiae sicut corruptionis neque animam infusam carni incorruptae contraxisse a carne iustitiam originalem, sicut anima infusa carni corruptae contrahit ab illa culpam originalem, sed quadam improprietate locutionis dicitur iustitia originalis transfusa fuisse, quia natura fuisset transfusa integra, ex qua anima, habens originalem iustitiam, ex sui conditione nihil contraxisset vitii quo defecisset a sua rectitudine nec a stabilitate confirmationis superadditae gratia Conditoris. Addendum est etiam quod iustitiae paternae dicitur fuisse transfusio, quia iustitia paterna quodam modo meruisset posteris gratiae huiusmodi collationem. Quia ergo ex parte naturae transfusae non fuisset aliquid quo declinassent posteri a rectitudine sua et quia paterna iustitia aliquo modo cooperata fuisset, scilicet merendo, illorum iustitiae, dicitur transfusio iustitiae a patre in prolem.

Sunt quidam tenentes contrarium, scilicet filios non fuisse heredes paternae iustitiae: quod videtur sentire Hugo. Dicit enim sic: "Sunt qui credunt veraciter asserendum quod primus homo, si non peccasset, nullos nisi bonos filios genuisset et nemo omnium, qui ex eius carne nascerentur, damnaretur. Tamen illud merito, quaeritur si sola primi hominis obedientia probata omnibus posteris ex eo nascituris ad meritum sufficere debuisset aut si singuli quique temporibus suis post eum, quemadmodum ipse primusprobatus est, sive eiusdem sive alterius cuiuslibet mandati observantia probandi fuissent? Et potest fortassis non absurde crediquod idem mandatum, quod primo parenti datum est, posteri quoque illius observare debuerunt, ut singuli propria obedientia probarentur et singulipro suis meritis digna remuneratione glorificarentur".

Tenentes hanc opinionem sic possunt respondere ad obiecta contra partem istam.

a. Ad illud quod primo obicitur, scilicet quod ex quo cum culpa transgressionis generantur filii culpae paternae etc.: dicendum quod non oportet; non enim ex carne incorrupta contrahit anima iustitiam sicut ex corrupta culpam. Praeterea, inobedientia unius praevaricationis perfecta est; obedientia, quae deficit ante finem sive finis consummationem, non est perfecta; unde adimpletio obedientiae particularis non debuit esse ita efficax in bono sicut inobedientia huius in malo. Unde Hugo, De sacramentis: "Temere asserendumnon est, quia non similiter videtur quod quemadmodum nunc", id est in statu naturae lapsae, "natura per inobedientiam ad corruptionem mutata cernitur, ita etiam tunc", id est in statu naturae conditae, "per obedientiam servatam, nisi usque ad tempus praedefinituma Deo servata fuisset, ad incorruptionem mutaretur. Semel enim transgredi plena inobedientia fuit; sed non similiter perfecta obedientia fuisset, si in ipsa obedientia homo usque infinem non perstitisset. Propterea, sicut inobedientia uno tempore consummata naturam ad corruptionem mutavit, ita etiam obedientia naturam ad incorruptionem non mutasset, donec tempore suo usque in finem servata perfecta fuisset". - Ad illud quod subiungitur si oppositum de opposito etc.: dicendum quod haec maxima tenet ubi fit comparatio oppositorum per se et propositorum, quae sunt proprie respondentia sive propria ipsis oppositis: verbi gratia, si albedo disgregat, nigredo congregat. Non est autem proprium peccati sive culpae transfundere suam inordinationem ad personam aliquam aliam a delinquente; quod autem primum peccatum transfunditur ad prolem peccantis, magis fuit ex congruentia divinae iustitiae quam ex efficacia peccati. Praeterea, ad inducendum inordinationem aliquam sive demeritum unicus sufficit defectus, non autem ad inducendum ordinationem sive meritum unicus sufficit actus ordinatus, immo requiruntur multae circumstantiae. Propter hoc non se habet oppositum ad oppositum sicut propositum ad propositum generaliter in moribus.

b. Ad aliud quod obicitur si nequivisset perducere iustitiam suam etc., dicendum quod perducere iustitiam sive transmittere dicitur dupliciter: vel influendo illam, et sic est solius Dei qui animam creat et perficit; vel transfundendo sive transmittendo carnem omnino consonantem spiritui infuso et iustitiae sive rectitudini eius, et hoc modo dici potest Adam transmisisse iustitiam in posteros, quia talem transmisisset carnem, si stetisset, quae nequaquam iustitiae obviasset, immo per omnia spiritui subiaceret. Unde, cum Adam generaret filium sine omni corruptela et rebellione ex parte carnis et Deus infunderet animam innocentem et rectam, omnes posteri eius recti et iusti essent. Et, licet illa iustitia principaliter quidem esset a Deo qui eam tribueret animae, nihilominus tamen dici posset quod Adam eam transmitteret, quia carnem propagaret innocentiae et iustitiae consonantem. Et secundum hanc viam intelligendae sunt omnes auctoritates quae inducuntur ad istam partem.

c. Et per hoc patet responsio ad sequens quo dicitur quod generasset filium iustum: hoc enim non esset iustitiam in animam filii infundendo, sed carnem mundam propagando, quae nata esset rectitudini iustitiae subiacere.

d. Ad illud quod obicitur quod nihil est medium inter iustum et iniustum: dicendum quod verum erat tunc de iustitia originali et iniustitia sibi opposita, sed de iustitia gratuita non habet veritatem: poterat enim homo esse in statu solius rectitudinis naturalis. Et ideo ex ratione illa hoc solum haberi potest quod Adam generasset filios innocentes, et hoc quidem verum est; sed tamen ex hoc non habetur quod transmitteret vel quod filii principaliter iustitiam ab ipso obtinerent.

e. Ad illud quod obicitur quod Adam debuit transmittere meritum sicut demeritum: dicendum, sicut factum est in praecedentibus, quod illud non sequitur, quia plura requiruntur ad constituendum bonum quam ad inducendum malum, sicut patet in Tractatu de originali peccato ; inordinatio autem poterat habere causam in carne, non sic autem radix meriti, quae est gratia "desursum descendens", et ideo non sequitur quod, si transmisit demeritum, quod propter hoc meritum transmisisset.

ARTICULUS II

Utrum geniti in illo statu essent heredes paternae iustitiae gratuitae.

Deinde quaeritur si essent heredes paternae iustitiae quantum ad iustitiam gratuitam.

Quod sic, videtur: 1. Adam peccans transmisit nobis demeritum damnationis; ergo, si stetisset sive profecisset in gratia, transmisisset posteris meritum salvationis, iuxta illud "si oppositum in opposito" etc.; sed salvari nullus unquam poterat sine gratia; ergo etc.

2. Item, Adam peccando, non solum sibi, sed nobis demeruit; ergo, si stetisset sive profecisset, aliquid posteris meruisset; sed non meruisset quod erat naturae; ergo meruisset aliquid ultra; ergo videtur quod non solum iustitiam originalem, sed gratuitam aliis meruisset.

Contra: a. Omne quod transfunditur et etiam quod tunc transfusum esset, fuisset naturale: transfusio enim illa naturalis fuisset sicut et illa quae nunc est; sed gratia sive gratuita iustitia non est naturalis neque eius transfusio; ergo etc.

b. Item, iustitia gratuita infunditur immediate a Deo; ergo etc.

[Solutio]: 1. Quod concedimus, respondentes ad primum, scilicet quod transmisisset posteris meritum salvationis sicut transmisit demeritum damnationis: dicendum quod revera aliquid meruisset illis. Unde Hugo: "Potest fortasse non absurde credi primam obedientiam observatam causam fore gratiae adiutricis in omnes sequentes et ipsam obedientiam obediendo imitantes" ; sed hoc esset potius meritum congrui quam condigni, sed tamen propter hoc non diceretur transfundere posteris iustitiam gratuitam, nisi aliquis valde vocabulo abutatur. Qualiter autem intelligenda est maxima illa si oppositum de opposito etc., dictum est supra.

2. Ex iis patet responsio ad aliud quod sequitur, quia bene potest concedi quod aliquid posteris meruisset superadditum naturae nec ex hoc sequitur quod transfudisset eis iustitiam gratuitam.

ARTICULUS III

Utrum geniti in illa stata essent heredes paternae iustitiae confirmatae.

Sequitur inquirere utrum essent heredes paternae iustitiae quantum ad iustitiam confirmatam.

Quod sic, videtur: a. Malum non est potentius in malum quam bonum in bonum; sed Adam peccando transmisit posteris necessitatem peccandi saltem venialiter; ergo videtur quod stans sive proficiens transmisisset illis necessitatem proficiendi sive merendi; hic autem status, scilicet necessitatis merendi, est confirmatorum in via ; ergo transmisisset illis iustitiam confirmatam.

b. Item, angeli stantes statim confirmati sunt; si ergo meritum Adae non fuisset minus quam meritum angeli — quod patet per hoc quod non erat tantae fortitudinis — videtur quod ipse, si stetisset, statim esset confirmatus; sed tales filios generasset qualis statim fuisset; ergo etc.

c. Hoc etiam videtur haberi ab Anselmo, De conceptu virginali, dicente: "Quid convenientius ad ostendendum magnitudinem bonitatis Dei et ad plenitudinem gratiae quam Adae concedebat, quam ut quorum esse in illius potestatesic erat ut quod ille naturaliter erat, hoc illi per illum essent, ita quoque in eius esset arbitrii libertate ut qualis erat ipse iustitia et felicitate, tales verepropagaret". Ex hoc verbo videtur quod filii fuissent heredes paternae iustitiae et quantum ad iustitiam gratuitam et quantum ad confirmatam: non enim generasset similes sibi iustitia et felicitate, nisi generasset habentes iustitiam confirmatam. Ut enim dicit Philosophus, I Ethicorum: "Nullus felicitatem laudat quemadmodum iustum, sed ut divinum quid et melius beatificat". Unde non diceretur felicitas quid divinum, si determinaret statum possibilem ad miseriam: neque enim videntur felices qui a statu iustitiae cadere possunt.

d. Item, status primus fuit inter necesse mori et impossibile mori, nihilominus magis ordinatus fuit ad impossibile mori quam ad necesse mori; ex quo videtur quod faciliter potuit illud assequi, cum illud facilius possit attingi ad quod est maior ordinatio. Sicut ergo primi parentes, cadentes a primo statu, incurrerunt necessitatem moriendi et eorum posteritas similiter, similiter videtur, et ratione fortiori, quod, si profecissent in primo statu, assurrexissent ad impossibilitatem moriendi et eorum posteritas similiter. Hoc autem non posset esse nisi essent confirmati, scilicet parentes et filii: dum enim haberent potestatem peccandi, et haberent similiter potestatem moriendi, et ita videtur quod parentes et filii in statu illo fuissent confirmati.

Contra: 1. Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 10: "Quam felices erant et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporis laedebantur incommodis; tam felix universa societas esset humana, si nec illi malum quod etiam in posteros traicerent, nec quisquam ex stirpe iniquitatem committeret quae damnationem reciperet". Ex hoc verbo Augustini videtur quod ad hoc quod posteri primorum parentum stetissent in prima felicitate, necesse fuisset quod nec parentes eorum nec illi peccarent. Ex quo videtur quod, etsi parentes stetissent, quod adhuc posteri peccare potuissent; ergo poterant esse alieni a paterna iustitia, et ita non esse heredes iustitiae confirmatae.

2. Item, homo de natura suae conditionis vertibilis est ad bonum a malo et e converso: fuit enim conditus mutabilis vertibiliter; unde neque aversus per culpam efficitur confirmatus in malo, neque conversus per gratiam efficitur confirmatus in bono. Ex quo videtur quod sicut primus homo non fuit confirmatus in malo peccando, similiter neque fuisset confirmatus in bono stando neque proficiendo nec posteros multo fortius genuisset tales.

Respondeo: Ad hoc dicendum, secundum Anselmum, quod, si stetissent primi parentes, quod genuissent filios heredes paternae iustitiae quantum ad iustitiam confirmatam, sed haec confirmatio esset quantum ad iustitiam originalem. Unde Anselmus, libro I Cur Deus homo, cap. 17: "Quamvis nondum proveherentur ad illam aequalitatem angelorum ad quam perventuri erant homines, cum perfectuserat numerus de illis assumendus, in illa tamen iustitia, in qua erant, videtur quia, si vicissent, ut tentati non peccassent, ita confirmarentur cumomni propagine sua, ut ultra peccare non possent, quemadmodum, quia victi peccaverunt, sic infirmati sunt, ut, quantum in ipsis est, sine peccato esse nonpossunt. Quis enim audeatdicere plus valere iniustitiam ad alligandumin servitute hominem, in prima suasione sibi consentientem, quam valeret iustitia ad confirmandum eum in libertate sibi in eadem tentatione prima adhaerentem? Nam quemadmodum, quoniam humana natura tota erat in primis parentibus, tota in illis victa est ut peccaret — excepto illo solo homine, quem Deus sicut [scivit] sine semine viri de Virgine facere, sic scivit a peccato Adae secernere — ita in eisdem tota vicisset, si non peccassent". Hoc idem videtur sentire Boethius, De fide christiana, dicens: "Quoniam angelorum numerum, id est supernae civitatis, cuius cives angeli sunt, imminutum voluit Conditor permanere, formavit ex terra hominem atque spiritu vitae animavit eumque praefixa lege inparadisi deliciis constituit, ut, si sine peccato manere vellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret". Ex hoc verbo videtur quod, si ipse stetisset, nullus de posteris eius periisset: quod non Videtur posse accidisse nisi confirmati essent. Et hoc videtur posse haberi ab Augustino, qui videtur dicere, XIV De civitate Dei, 1 cap., quod nulli de posteris primorum parentum fuissent morituri nisi primi parentes peccassent; et constat quod, si non fuissent morituri, non peccassent. Dicit enim sic: "Neque hoc genus fuisse in singulis quibusquemoriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, alter ex illo, id inobedientia meruissent, a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa".

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur per verbum Augustini, dicendum quod illud verbum videtur consonum esse sententiae Anselmi sub hoc sensu: felix esset tota societas humana, si primi parentes non traicerent malum in posteros, quia tunc nec aliquis de posteritate iniquitatem committeret. Quod autem subditur "quae damnationem reciperet", nota est expressionis, quia omnis iniquitas in statu illo damnationem induceret.

2. Ad illud quod obicitur quod homo conditus erat vertibilis a bono in malum et e converso etc.: dicendum quod, licet talis fuerit de natura, tamen superveniente gratia, poterat in bono indeclinabiliter stabiliri, sicut dictum est de primo homine quod mortalis erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris, et est evidens exemplum in B. Virgine.

Sunt autem quidam non acquiescentes sententiae Anselmi, dicentes quod semper fuissent filii geniti in statu illo in possibilitate peccandi: quod videtur sentire Magister Hugo de S. Victore. Qui possunt respondere rationibus contra hoc propositis sic:

a. Ad illud quod obicitur quod transmisisset necessitatem proficiendi sicut transmisit necessitatem peccandi, dicendum quod necessitatem peccandi dupliciter potest intelligi aliquis habere: aut quia necesse habet, secundum statum in quo est, in aliquod peccatum incidere aut quia necesse habet in peccato permanere. Primo quidem modo reperitur necessitas in statu naturae humanae post lapsum, sed secundo modo in statu ruinae angelicae. Si quis ergo recto intellectu velit arguere, ex hoc non habebit quod Adam, si obedivisset, necessitatem habuisset permanendi in iustitia, sicut habent angeli qui non possunt labi, sed quod, statu illo manente, necesse esset ipsum in aliquod opus bonum et laudabile exire. Et hoc utique verum est, quia sicut status naturae corruptae ponit defectus et deordinationes, sic status ille requireret rectas et ordinatas operationes et cogitationes: nunquam enim homo in statu innocentiae otiosus fuisset.

b. Ad illud quod obicitur de angelis, dicendum quod non est simile, et hoc diffusius habet explicari, cum agitur de irremediabilitate peccati angelici, sed nunc tantum sufficiat dixisse quod ratione nobilitatis et simplicitatis et incorporeitatis et deiformitatis naturae angelicae, quae nullum habebat retardans, et ratione status merendi sibi praefixi, sicut vult Damascenus et Augustinus, angelus statim in primo conflictu fuit confirmatus in bono vel obstinatus in malo; homo vero, quia erat alterius conditionis, sicut per demeritum non fuit in malo obstinatus, secundum quod patet, nec in se nec in posteris, sic non fuit in bono confirmatus, ideo non oportuit ipsum iustitiam confirmatam in posteros transfudisse.

c. Ad aliud de auctoritate Anselmi dici potest quod hic opinatus fuit, tamen ex illo verbo non potest haberi nisi secundum quamdam congruentiam et dispositionem, quae non ponit necessario ita esse. Praeterea, potest fieri vis in verbo, ut per iustitiam intelligamus naturalem rectitudinem, per felicitatem privationem omnis poenae, non confirmationem in statu iustitiae.

d. Ad illud quod obicitur quod facilius poterat assurgere ad impossibilitatem moriendi quam declinare ad necessitatem etc.: dicendum quod ordinatus fuit ad impossibilitatem moriendi, non ut ad illud quod assequi debuit in vita animali et terrena, sed potius in vita spirituali et caelesti. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei, cap. 10: "Felix universa societas esset humana, si nec illi" etc., ut supra, "atque ista permanente felicitate, donec per illam benedictionem, qua dictum est: "Crescite et multiplicamini", praedestinatorum sanctorum numerus compleretur, alia maiordaretur, quae beatissimis angelis data est, ubi iam esset certa securitas peccaturum neminem neminemque moriturum".

Contrarietas autem, quae videtur inter Hugonem et Anselmum, ita potest dissolvi. Dicit enim Hugo, in Sententiis suisk6: "Stultum videtur dicere quod in hac vita confirmatus sit ita aliquis, quod non possit fieri malus; quodin alia vita tantum promittitur". Anselmus dicit quod "si primi parentes vicissent in illaprima tentatione, quod ita confirmarentur cum omni propagine sua ut ultra peccare non possent". Quod autem dicit Hugo quod nullus debet dici ita confirmatus in hac vita quod non possit fieri malus, intelligitur "non possit" negative simpliciter, id est nullo modo possit. Quod patet per hoc quod subiungitur, scilicet "quod in alia vita tantum promittitur". Quod autem dicit Anselmus quod "ita confirmarentur quod ultrapeccare non possent", non intelligitur "non possent" negative, sed potius expressive; notatur enim per hoc expressio stabilitatis in bono, sub hoc sensu: ita essent stabiles in bono, quod quasi esset illis impossibile facere malum, sicut dicitur aliquando de aliquo viro excellenter bono quod nesciret facere malum vel quod non posset.

Opinio autem fuit fere omnium et etiam maiorum quod, si stetissent primi parentes, ita fuissent confirmati et illi et posteri quod nullo modo peccare potuissent.

PrevBack to TopNext