Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 2, M. 2, C. 2

QUALES FILIOS GENUISSENT PRIMI PARENTES QUANTUM AD SCIENTIAM.

Sequitur inquirere quales filios genuissent quantum ad scientiam. Et quaeritur utrum genuissent filios perfectos scientia.

Quod sic, videtur: 1. Omnis ignorantia in rationali creatura est poena peccati: ut enim dicit Beda, quatuor sunt nobis inflicta propter peccatum primorum parentum, scilicet ignorantia, infirmitas, malitia et ex iis conflata mali concupiscentia; in statu primo nullum fuisset peccatum nec poena peccati, et ita nec ignorantia; ergo filii procreati in illo statu fuissent perfecti scientia sine omni ignorantia.

2. Item, secundum Philosophum, si senex haberet oculum iuvenis, videret utique ita bene sicut et iuvenis. Ex hoc patet quod si defectus aliquis sit in anima ex parte illa quae spectat ad cognitivam, hoc est propter defectum aliquem ex parte organi aliquo modo ipsi cognitivae deservientis vel ex parte corporis cuius anima est perfectio; sed corpora genitorum in statu illo fuissent optimae harmoniae et sanitatis perfectissimae, sicut habetur ab Augustino de corpore primi hominis ; ergo ex parte corporum illorum non fuisset aliquod impedimentum, propter quod animae incurrissent aliquem defectum quantum ad cognitionem vel scientiam.

3. Item, "corpus, quod corrumpitur, aggravat animam", Sap. 9, 15; sed in illis nulla fuisset corruptio in corpore; ergo nulla aggravatio in anima; ergo in omni libertate, qua gaudet ipsa substantia animae, posset uti scientia sibi indita et aliis bonis similiter, nullo existente impedimento in corporibus illorum; et ita videtur quod statim habuissent illam perfectionem scientiae quae competit animae secundum se, nullo occurrente impedimento, et ita ut prius.

4. Item, duplex erat perfectio hominis in statu primo: una iustitiae originalis, quae spectabat ad ipsam affectivam, alia scientiae rationalis, quae spectabat ad ipsam cognitivam; sed statim habuissent perfecte iustitiam originalem; ergo pari ratione statim habuissent perfecte scientiam rationalem.

5. Item, quod habuissent statim usum rationis, videtur per hoc quod quaedam, quorum perfectio est anima sensibilis, statim abundant cognitione agendorum et notitia expedientium et nocivorum: unde statim habent usum suae cognitivae; sed constat quod non fuisset homini subtractum quod est animalibus concessum, nisi hoc esset de merito peccati; igitur, si non praecessisset peccatum, homo statim in ortu sive post ortum suum haberet usum rationis et sciret quae agenda et quae fugienda, et ita ut prius.

6. Item, duo creavit Deus ad imaginem suam, scilicet angelum et animam, quae sunt creaturae rationales et perfectissimae in genere creaturarum; sed angelus conditus statim habuit perfectionem cognitionis et hoc requirebat eius perfectio ; similiter videtur quod anima creata statim sit perfecta scientia sive quod debeat esse, nisi culpa interveniente impediatur, vel quare non, cum hoc sit perfectionis.

7. Si dicatur quod anima non est statim perfecta scientia propter coniunctionem cum corpore tali — hoc videtur inconveniens. Ut enim dicit Avicenna, anima unitur corpori ut perficiatur; ergo sortitur perfectionem ex coniunctione cum corpore et non imperfectionem, et maxime ex coniunctione cum corpore existente sine corruptione.

8. Item, in primo statu geniti essent perfecti cognitione sensitiva: non enim fuissent in aliquo defectu quantum ad sensitivam cognitionem; multo fortius videtur quod perfecti fuissent cognitione intellectiva, et ita essent in statu illo scientia perfecti. Dicit enim Philosophus quod "intelligere est in anima, cum velit, sentire autem non est in ipsa", supple cum velit. Ex quo videtur quod actus intellectivae magis subsit libertati voluntatis quam actus sensitivae; ex quo videtur sequi propositum.

Contra hoc a. arguit Hugo sic: "Primaomnia perfecta factasunt, cetera autem omnia, quae ex ipsis oriuntur et post ipsa sequuntur, nisi per intervalla temporum crescendo ad perfectionem venire non possunt". Et hoc ostendit per inductionem in plantis et animalibus, ex hoc intendens concludere hoc idem contigisse de cognitione sensus et intelligentia mentis.

b. Item, ut habetur ab Avicenna, anima rationalis coniungitur corpori ut in eo perficiatur scientiis et virtutibus et sic perfecta coniungatur saeculo altiori; sed hoc est verbum catholicum et est generale ad omnem statum; ergo in statu innocentiae anima pervenisset ad habitum scientiae mediante adminiculo corporis; ergo non habuisset habitus scientiarum sibi innatos, sed eos tempore acquisivisset; igitur in statu illo geniti non orirentur perfecti scientia.

c. Item, si Adam stetisset, filii eius per successionem temporis pervenissent ad perfectionem staturae ex parte corporis; ergo a simili videtur quod successione temporis pervenissent ad perfectionem scientiae ex parte mentis, aut si non, quare non?

Respondeo: Dicendum quod parvuli geniti ab Adam in suae nativitatis primordio illuminationem aliquam cognitionis et scientiae absque dubio habuissent. Si autem natura, secundum quod vult Philosophus, generaliter de ipsa loquens, non deficit in necessariis, multo fortius colligi potest de illa natura tam nobili et tam bene instituta quod non defuisset illuminatio necessaria intellectui ad iudicandum, sicut non defuit rectitudo iustitiae ipsi affectui in appetendis et respuendis: rectum enim appetitum voluntatis antecedit rectum iudicium rationis, et ideo rectitudinem iustitiae praeit illuminatio scientiae in iis quae sunt capacia utriusque. Sicut ergo indubitanter dici oportet quod filii Adae rectitudinem affectus haberent tam respectu appetibilium quae sunt de genere commodi quam respectu eorum quae sunt de genere honesti, sic etiam ponendum est quod respectu utrorumque haberet parvulus illuminationem scientiae statim cum nasceretur, per quam esset habilis et idoneus et expeditus ad illa discernenda, ne per ignorantiam vel errorem cogeretur affectus in aliquo deviare. Et hoc quidem dicere possumus sine calumnia, cum non sit dissonum rationi nec auctoritas aliqua contradicat.

Verum, si ulterius procedatur ad illius illuminationis et scientiae usum et statum, difficile est determinare, tum quia auctoritates super hoc non reperiuntur expressae, tum etiam quia ad hoc vix haberi possunt nisi rationes congruentiae, quae frequenter sunt ad utramque partem, tum etiam quia in statu sumus caliginis et miseriae, adeo ut vix possimus cogitare quae in statu illo fuissent, propter hoc quod sumus in aspectu multiplicium defectuum assueti. Unde quibusdam videtur dicendum quod statim parvuli habuissent rationis usum, cum corpus non aggravaret spiritum; profecissent tamen in scientia per experientiam, sicut etiam datum erat eis proficere in iustitia et bona vita per obedientiam. — Aliis videtur quod parvuli non statim habuissent usum rationis sicut nec in matrum uteris, et hoc propter humiditatem, quae per naturam erat in organis deservientibus usui potentiae cognitivae. Unde per naturam fuissent aliquantulum retardati, et hoc quidem non fuisset poena nec ignorantia eorum, sed potius ordo naturae esset, quae ab imperfecto inchoat et tendit ad complementum. Non tamen fuissent ita diu retardati sicut et nunc, quia poenalis corruptio, superadiecta imperfectioni corporis, multum retardat et impedit usum rationis.

Quid autem verius sit, difficile est videre. Possumus tamen sine praeiudicio mediam viam tenere, ut dicamus quod parvuli illi statim noscerent quod pro illo tempore esset naturae suae consonum vel nocivum, et hoc per industriam naturalem. Si autem natura hoc concessit agniculis ut per instinctum naturae lupum refugiant quem nunquam viderunt, et mamillas matris requirant, nequaquam credendum est hoc filiis Adae fuisse negatum. Quantum vero ad quaedam quae spectant ad bonum honesti, sicut distinctio praeceptorum et cultuum quibus Deus est venerandus et similia, videtur probabile quod cognitionis usus fuisset dilatus, quamvis non absurde concedi possit quod eis habitus ad hoc esset datus. Iis visis patet in parte responsio ad quaestionem propositam.

[Ad obiecta]: a—b. Patet etiam pro magna parte responsio ad obiecta. Nam rationes, quae probant quod non generaret filios habentes perfectionem scientiae, ostendunt quod filii Adae non statim a principio habuissent cognitionem in tanta plenitudine et perfectione in quanta erant per successionem temporis habituri, et hoc quidem verum est, et ideo concedi possunt.

c. Attamen ad illam rationem quam ultimo inducit de similitudine staturae: dici potest quod non est simile, quia parvitas corporis et staturae est propter exigentiam matricis, et corpus natum est paulative proficere, sed anima aeque magnae virtutis est in parvo corpore ut in magno, quantum est de se, sicut vult Augustinus, in libro De quantitate animae.

1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium quod ignorantia est poena peccati, iam patet responsio, quia ignorantia, prout est poena, nominat privationem scientiae quae nata est inesse et eo tempore quo nata est inesse, sicut caecitas privationem visus; unde catulus non dicitur caecus ante nonum diem. Unde Hugo, De sacramentis: "Non omnis qui aliquid nescit aut aliquid minus perfecte scit, statim ignorantiam habere sive in ignorantia esse dicendus est, quia ignorantia non dicitur nisi tunc solum cum id quod ignorari non debuisset, nescitur. Talis itaque ignorantia nonnisi ex poena peccati inesse cognoscitur, cum mens a lumine veritatis excaecata, ne ea, quae scire deberet, cognoscere valeat, proprio vitio obscuratur. Illam vero, quae in nascentibus cunctis et nunca principio inesse videtur et tunc quoque inesse debuisse creditur, sensus sive cognitionis imperfectionem naturae esse, non culpae". Concessum est autem quod in primordio suae nativitatis habebant habitum convenientem illi tempori et usum, secundum quod competebat illi statui, correspondentem; et ideo, quamvis aliqua esset in eis imperfectio scientiae, non propter hoc sequitur quod in eis fuerit privatio et poena ignorantiae; nec sequitur, si non habuerunt ignorantiae poenam, quod propter hoc habuerunt pertectam scientiam.

2. Ad illud quod obicitur quod imperfectio cognitionis sensitivae venit a parte organi, sicut patet in visu senis, dicendum quod ratio ista deficit dupliciter. Primum quidem, quia hoc verum est in cognitione sensitiva, quae non habet ad perfectionem deduci per aliquem habitum acquisitum; nos autem quaerimus hic de cognitione intellectiva quae ab experientia temporum recipit incrementum. Alius etiam detectus est ibi, quia, quamvis in corpore parvuli non esset pro statu illo corruptio aggravans, erat tamen imperfectio retardans. Licet enim habuissent corpora optimae harmoniae secundum congruentiam status illius, non tamen optimae simpliciter: status enim infantilis semper haberet aliqua symptomata impedientia actum cognitivae et usum rationis aliquo modo. Ut enim dicit Cassiodorus, De anima: "Datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates". Symptomata autem huiusmodi in statu illo essent ex naturae conditione, non ex vitio culpae, sicut sunt illa quae modo istum statum circumstant.

3. Ad illud quod obicitur quod in statu illo in nullo fuisset anima aggravata, cum in corpore nulla fuisset corruptio, iam patet responsio in parte, quia, licet non fuisset corruptio aggravans, esset tamen imperfectio retardans. Praeterea, verbum illud Sap.: "Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam", intelligitur de aggravatione quae rectitudinem tollit originalis iustitiae, quae in statu illo esse non posset. Unde nihil deperiisset animabus parvulorum in statu illo de libertate sua quantum ad rectitudinem naturalis iustitiae: habuissent enim parvuli in statu illo naturalem iustitiam nec in aliquo declinassent ab illa, nihilominus non haberent perfectionem scientiae.

4. Ad illud quod obicitur quod statim essent perfecti quantum ad originalem iustitiam etc.: dicendum quod non est simile de perfectione originalis iustitiae et perfectione scientiae, quia, sicut tactum est, symptomata illius aetatis impedivissent actum cognitivae et usum rationis quodam modo, non autem sic rectitudinem iustitiae originalis. Ratio autem huius est, quia originalis iustitia est ipsius voluntatis proprie sive libertatis arbitrii, perfectio scientiae est ipsius cognitivae sive intellectivae; actus autem voluntatis sive liberi arbitrii non potest impediri nisi forte ex defectu aliquo ex parte cognitivae, sicut nec eius potestas vel libertas. Propter quod rectitudo, quae erat originaliter illius, nonnisi per se ipsam poterat amitti sive inclinari. Virtus autem intellectiva non gaudet tanta libertate, tum quia indiget adminiculo aliarum potentiarum et organorum earumdem ad hoc quod exeat in actum suum, tum quia necessaria est multorum cognitio et multiplex ordinatio et collatio ad hoc quod perveniat ad perfectionem scientiae. Propter quod multis modis et de causis potest tardari actus sciendi sive perfectio scientiae et impediri; non sic potest iustitia originalis, quae solummodo aversione voluntatis amittitur. Praeterea, perfectio originalis iustitiae haberetur ex gratia sive ex dono Dei, perfectio scientiae ex acquisitione; quia ergo omnino a dono Dei est et nullum habet impedimentum ex parte recipientis, non autem sic est de perfectione scientiae, aliter est de perfectione huius et illius.

5. Ad aliud quod obicitur quod statim habuissent usum rationis, quia habuissent usum cognitivae, sicut animalia habent usum suae cognitivae etc.: dicendum quod non oportet, sed, sicut tactum est, cognoscerent quod pro illo tempore esset naturae eorum consonum, et hoc per instinctum sive industriam naturalem, et in hoc perfectius et excellentius quam animalia, quia instinctus ille sive industria quodam modo dirigeretur ratione ne posset errare. Hoc tamen dico opinando, non asserendo. Valde enim videtur mihi absurdum ponere hominem completum habere rectitudinem iustitiae originalis et omnino carere usu rationis: hominem completum dico, ad differentiam illorum qui in uteris maternis nutriuntur et ibi sunt in productione ad esse completum.

6. Ad aliud quod obicitur quod angelus statim habuit perfectionem cognitionis etc.: dicendum quod non est simile de angelo et anima rationali. Anima enim rationalis, ratione qua est perfectio corporis, et sensibus corporalibus et organis indiget ad hoc quod perveniat ad sui perfectionem in cognoscendo sive sciendo, quibus non indiget angelus, non est ita expedita ad assequendum perfectionem suam quantum ad scientiam sicut est angelus. Quando enim est defectus aliquis ex parte organi, propter quem non est expeditum ad cooperandum illis quae requiruntur. ad habendum scientiam sive perfectionem scientiae, oportet ipsam animam deficere ab illa perfectione. — Praeterea, "intelligentia est plena formis" ; unde, quia illa lux intima, per quam est visio sive cognitio actualis, semper illi praesens est, post conversionem ad primam lucem semper est in cognitione et scientia perfecta. Non sic est de anima humana, quae, secundum Philosopum, creata est quasi tabula rasa et perfectibilis virtutibus et scientiis. — Praeterea, intelligentia, secundum Dionysium, est deiformis ratione comprehensionis instantaneae et collationis; anima autem non sic, immo intelligit et confert cum continuo et tempore. Unde intellectus humanus per naturam magis est cum collatione et inquisitione et cum continuo et tempore quam angelicus, ut vult Dionysius.

7. Ad hoc quod subiungitur quod anima unitur corpori ut perficiatur etc., propter quod ex coniunctione cum corpore non debet aliquo modo impediri a sua perfectione: dicendum quod perfectio animae dependet a corpore quodam modo, quantum ad satisfactionem appetitus ipsius. Nullo enim modo potest omnino satisfieri appetitui animae nisi in coniunctione cum corpore, ut habetur ab Augustino, Super Genesim ad litteram, et quantum ad hoc statim perficitur in coniunctione. Dependet etiam quantum ad virtutem et scientiam, et quantum ad hoc non statim perficitur in coniunctione, sed per processum temporis assequitur huiusmodi perfectionem adminiculo et cooperatione corporis.

8. Ad hoc quod postea obicitur quod geniti in primo statu essent perfecti quantum ad cognitionem sensitivae etc.: dicendum quod non est simile de perfectione sensitivae et intellectivae. Perfectio enim sensitivae a natura est, non sic autem est de perfectione intellectus: dicit enim Philosophus quod sensus est at natura aliqua, intellectus non. Propter quod natura sensitivae existente in completione sua, et actus eiusdem existit perfectus; perfectio autem intellectivae habetur per electionem et acquisitionem et acquireretur in statu primo, licet maiori facilitate et minori tempore. — Ad id quod subditur, scilicet quod intelligimus, cum volumus etc.: dicendum quod hoc intelligitur secundum quod hoc quod dico intelligimus copulat actum intellectus in habitu. Loquitur enim Philosophus de actu intelligendi qui est ex conversione virtutis supra speciem habitam sive receptam in anima; actus autem sentiendi impeditur ex hoc quod defectus est ex parte organi vel ex parte medii vel ex absentia obiecti.

PrevBack to TopNext