Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 3

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 1, C. 3

UTRUM PRIMUS HOMO EX ACCEPTO IN PRIMA CONDITIONE PROFICERE POTUIT IN BONUM.

Sequitur inquirere utrum ex acceptis in conditione poterat in bonum proficere. Et quia in bonum proficere non potest quis nisi sit gratus Deo sive acceptus, Primo quaeretur utrum in statu illo fuerit gratus sive acceptus Deo; secundo, utrum in illo statu poterat proficere.

Utrum primus homo in primo statu fuerit acceptus Deo.

Quaeritur ergo utrum fuerit in statu illo acceptus Deo.

Quod sic, videtur: 1. Solummodo culpa sive peccatum est quod facit creaturam displicere Deo et creaturam inimicam Deo. Unde hoc est quod Deus sive corpus Christi mysticum intendit ulcisci in creatura rationali; unde Psalm.: "Ultus sum in eos". Unde Augustinus, in Sermone quodam: "Quid est "ultus sum ineos"? Vindicavi me de ipsis inimicis meis. Quo modo me vindicavi? Occidendo in eis errorem" etc. Igitur omnis illa creatura rationalis grata et accepta est Deo et semper fuit antequam aversa fuit a Deo per peccatum; cum ergo in primo statu primus homo non habuerit peccatum, etc.

2. Item, Gen. 1, 31: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona" ; sed summo bono non potest non complacere illud quod est valde bonum; si ergo homo inter ceteras creaturas inferiores principatum obtinebat, videtur quod ipse valde bonus erat; et si hoc, ergo Deus illum acceptabat.

3. Item, Sap. 11, 25: " "Diligis omnia", Domine, "et nihil odisti eorum quae fecisti"" ; sed homo in statu innocentiae nihil habebat quod esset dignum odio, et totum quod habebat, a Deo factum erat; ergo Deus ipsum totaliter diligebat; sed quod sic a Deo diligitur, ab eo acceptatur; ergo etc.

4. Item, Prov. 8, 17: "Ego diligentes me diligo" ; sed homo secundum statum naturae institutae diligebat Deum propter se et super omnia, quia rectus erat ; ergo videtur quod etiam praeter omnem gratiam Deus eum amabat; et si hoc, ergo Deo acceptus erat.

5. Item, artifex creatus complacet sibi in opere suo et illud acceptat, quoniam ipsum fabricat ad voluntatem suam; sed Deus, qui est summus artifex, hominem formaverat "ad imaginem suam" et optima ratione eum condiderat; ergo videtur quod ex naturalibus sibi datis homo Deo placebat.

6. Item, nihil est quod plus faciat animam coram Deo acceptam quam quod sit "tota pulcra" et nulla sit in ea "macala" ; sed anima Adae in statu innocentiae tota erat pulcra et nulla erat in ea macula quantum erat ex naturali conditione; ergo absque omni gratia superaddita Deo erat accepta.

7. Item, aut Deus poterat facere aliquam creaturam ita bonam quod ex puris naturalibus sibi placeret aut non. Si non: videtur quod non esset omnipotens. Si sic: igitur non videtur quod ad hoc quod natura placeat Deo necessarium sit superaddi donum gratiae. Si ergo homo perfecte conditus fuit secundum exigentiam status naturae, videtur quod Deo placebat absque omni dono gratiae superaddito.

Sed contra: a. Hebr. 11, 6: "Sine fide impossibile est placere Deo" ; sed fides est donum superadditum naturae, secundum quod dicitur I Cor. 12, 9; ergo sine dono gratiae naturae superadditae nullus potest placere Deo.

b. Item, Sap. 7, 28: "Neminem diligit Deus nisi illam qui cum sapientia inhabitat" ; sed sapientia est donum Dei naturae superadditum, secundum quod infra subiungitur, cap. 9, 10: "Mitte illam de caelis sanctis tuis" etc.; ergo absque dono gratiae naturae superadditae impossibile est Dei amicum esse.

c. Item, nihil est excellentius secundum naturam in homine ipsa imagine; non tamen ex esse ad imaginem placet creatura Deo nec est ei accepta; ad hoc ergo quod persona aliqua Deo placeat et acceptetur ab illo, requiritur aliquod donum ipsi naturae superadditum.

d. Item, si naturalia redderent personam Deo acceptam, daemones essent accepti Deo, cum habeant naturalia optima. Dicit enim Dionysius, De divinis hominibus, de daemonibus: "Datas eis angelicas donationes nunquam ipsas commotas fuisse dicimus, sed sunt integri etclarissimi". Alia translatio dicit: "Data ipsis angelica dona nequaquamipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima".

Respondeo quod complacentia, acceptatio, amor Dei respectu creaturarum non dicit aliquam affectionem incidentem vel accidentem in ipso. Unde Bernardus, De amore Dei: "Nos te diligimus affectu amoris a te nobis indito; tu vero, Conditor omnium et affectuum bonorum et animarum afficiendarum, numquid accidenti vel incidenti amoris affectu amas quos amas vel aliquo [modo] in aliquo afficeris, qui et omnes faciset omnia? Absit! Absurdum est, procul est a fide, alienum ab omniumCreatore!". Acceptatio autem et amor eius respectu creaturarum est effectus in creatura, non affectus in Creatore. — Quod patet per Bernardum, in libro De amore Dei, dicentem: "Hoc est amare tuum, quo tu amas te amantes, dulcedine bonitatis tuae, quam habes ad creaturam tuam, Creator bone, inspirare eis hoc desiderium amandi te et amorem quo te amant et amare te; non enim afficeris ad nos vel a nobis, cum nos amas". Solummodo ergo Deus complacendo et amando afficitur ad se sive de se. Sed hoc potest esse et amando se et complacendo sibi in se et amando se et complacendo sibi in nobis. Unde Bernardus, in libro praedicto: "Amas te, amabilis Domine, in te ipso, cuma Patre et Fi1io procedit Spiritus Sanctus, amor Patris ad Filium et Filii ad Patrem; et tantus est amor ut sit unitas, tanta unitas ut sit homoousion, id est Patris et Filii substantia. Amas et te ipsum in nobis, mittendo "Spiritum Filii"tui "in corda"nostra, a dulcedine amoris, a vehementia inspiratae a te nobis voluntatis, clamantem: "Abba, pater", sic nos efficiens tui amatores". Complacere ergo sibi in nobis est complacere sibi efficiendo aliquid in nobis vel alicui effectui eius in nobis. Notandum ergo quod acceptatio et complacentia sive amor Dei, ut intelliguntur respectu sui, quodam genere loquendi affectiones dici possunt, quia summe delectatur in se et perfectissime fruitur se; ut autem intelliguntur respectu creaturae, dicunt effectus in ipsa creatura, non affectiones, ut ex dictis patet, nisi interpretando complacentiam vel acceptationem Deum efficientem aliquid in creatura. Quodam ergo modo loquendi iuxta modum humanum, secundum quem meliora dicuntur magis accepta, possunt dici, quodam modo generali sumendo acceptationem, omnia facta a Deo illi esse accepta; specialiori modo et propriori creatura rationalis, in quantum est creatura huiusmodi; specialissime sive propriissime creatura rationalis, in quantum consecratur Deo ut sit eius templum, adoptatur in filium, assumitur in sponsam. Haec autem sublimatio creaturae rationalis est supra naturale complementum, et ideo nec consecratio nec adoptatio nec assumptio huiusmodi fit per aliquam proprietatem naturae, sed per donum superadditum naturae, consecrans animam ut sit templum, assimilans Deo ut sit filius vel filia, confoederans Deo sive uniens per conformitatem voluntatis ut sit sponsa: haec autem fiunt a Deo mediante gratia gratum faciente. — Quod autem creatura rationalis efficitur templum per gratiam, habetur I Cor. 3, 16: "Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei in vobis habitat" ? Glossa ibi: "Spiritus Sanctus habitat in templo suo, id est sanctis qui sunttemplum Dei, modo secundum fidem ambulantes" ; et ad Eph. 3, 16-17 dicitur: "Per Spiritum eius in interiori hominehabitare Christum in cordibus nostris per fidem". — Quod autem efficitur filius per gratiam, habetur Ioan. 1, 12: "Dedit eis potestatem filios Dei fieri" etc. — Quod autem sponsa, similiter Osee 2, 20: "Sponsabo te mihi in fide".

Concedi ergo possunt rationes quibus ostenditur primum hominem non fuisse acceptum Deo modo isto ultimo: nulla enim naturalia efficiunt hominem isto modo acceptum. Haec autem acceptatio reddit creaturam rationalem dignam beatitudine aeterna; talis autem non fit puris naturalibus. Primo autem modo et secundo sumendo acceptationem fuit acceptus.

[Ad-obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur quod solummodo culpa iacit creaturam displicere Deo etc.: dicendum quod inter displicentiam et acceptationem, eo modo quo peccatores displicent Deo et habentes gratiam gratum facientem placent, est media acceptatio secundo modo sumpta. Unde non sequitur primus homo non displicuit Deo per peccatum in illo statu, ergo fuit acceptus, eo modo quo gratia et virtus efficiunt hominem acceptum.

2-3. Ad duas auctoritates quae sequuntur, patet responsio: nam intelliguntur de acceptatione et dilectione primo vel secundo modo sumptis.

4. Ad illud quod obicitur de verbo illo Ego diligentes me diligo etc: dicendum quod non intelligitur de dilectione naturali, qua primus homo dilexit Deum in primo statu, ut supra tactum est, sed de dilectione caritatis, quae non potest esse sine gratia, sub hoc sensu: qui diligunt me dilectione caritatis sunt mihi uniti et conformes, et hoc habent a me; amor enim est copula amantis et amati et amantem transformat in amatum, secundum Augustinum et Hugonem. Unde diligere Dei est copulare sibi et efficere consimilem sibi diligentem illum. Praeterea, illo verbo nihil aliud dicitur quam dilectionem, qua diligitur Deus a creatura rationali, esse a Deo sive donum Dei. Unde per hoc quod dicitur diligo notatur effectus dilectionis, qua Deus diligitur, esse a Deo. Et hoc patet per Bernardum dicentem: "Hoc est amare tuum, quo tu amas te amantes, dulcedine bonitatis tuae" etc., ut supra.

5. Ad aliud quod obicitur quod artifex creatus complacet sibi in opere suo etc.: dicendum quod non est simile de artifice creato et increato. Complacentia enim artificis creati in opere suo importat quemdam motum affectionis respectu operati; non enim solummodo complacet sibi qui est causa operis, sed afficitur circa opus ipsum; quod non convenit artifici increato, ut ex dictis patet.

6. Ad illud quod obicitur quod natura instituta absque omni gratia erat tota pulcra et sine macula: dicendum quod, etsi esset sine macula, non tamen tota pulcra ; quae quidem pulcritudo est ex gratia — quae est nitor quidam, ut dicit Glossa super illud Psalmi: "Ut exhilaret faciem in oleo" — et ex virtutibus et maxime ex caritate. Unde Augustinus, super illud I Ioan. 4, 19: "Quoniam ipse prior dilexit nos": "Anima amando Deum pulcra efficitur. Pulcri eramus amando eumqui semper est pulcher; quantum in te crescit amor, tantum in te crescitpulcritudo, quia ipsa caritas estanimae pulcritudo".

7. Ad hoc quod quaeritur utrum Deus posset talem naturam facere quae esset ei accepta sine dono gratiae: dicendum quod posset de potentia absoluta, non autem de ordinata; et sumatur potentia absoluta eo modo quo dictum est supra, similiter et ordinata. Praeterea, supposito quod omnipotentia eius hoc posset, natura tamen, ut est condita, esset impossibilis ad hoc; unde impossibilitas ista provenit ex parte creaturae: si enim hoc faceret, nihil aliud faceret quam donum gratiae esse donum naturae et gratiam esse naturam. Hoc autem impossibile est quantum est ex parte creaturae, cum donum gratiae sit ultra terminos naturae: unde sicut impossibile est quod homo fiat beatus a Deo per naturam, quamvis possit creari beatus, quia beatitudo consistit in bono quod est supra omnem naturam, sic intelligendum est de gratia et natura primi hominis. Praeterea, etsi hoc facere posset, minus congrueret et deceret, cuius ratio multiplex haberi potest ex praedictis.

ARTICULUS II.

Utrum primus homo ex accepta in primo statu proficere potuit in bonum.

Sequitur inquirere utrum primus homo poterat ex acceptis in conditione sua proficere in bono.

Quod sic, videtur: 1. Primo per auctoritatem Damasceni, II libro, 13 cap. ; dicit enim sic: "Fecit Deus hominem innocentem, rectum, virtuosum" etc. Qui autem talis est potest proficere.

2. Item, in eodem: "Fecit eum natura impeccabilem et voluntate per se potestativum, in electione vero sua potestatem habentem manere et proficere in bono".

3. Item, Damascenus: "Manentes in eo quod est secundum naturam, in virtute sumus". Qui autem est in virtute, potest facere opera meritoria et proficere; cum ergo primus homo conditus fuerit in integritate naturae et in illa poterat manere, poterat et proficere.

4. Item, Augustinus, in libro De natura et gratia: "Quis nesciat ita factum hominem, ut in eo liberum arbitrium ad iuste vivendum pro possibilitate et capacitate sua constitueretur?" Ex hoc videtur quod ex naturali libertate arbitrii posset iuste vivere, et ita mereri et proficere.

5. Item, Cantico Deuter.: "Dei perfecta sunt opera", et "perfectum est aliquid", ut vult Philosophus, "cum attingit propriae virtuti" ; ergo, si homo perfectus conditus est, poterat exire in operationem propter quam factus est; haec autem est operatio per quam pervenitur ad gloriam; ergo etc.

6. Item, in omnibus creaturis si distant a suo termino ad quem ordinantur, data est virtus per quam possint ad illum finem pervenire, sicut patet in igne, qui, cum deorsum est, sua levitate potest sursum ferri; igitur aut liberum arbitrium miserabilius fuit inter ceteras creaturas aut, si aliae creaturae per naturam habent potentiam perveniendi ad suum finem, videtur multo fortius quod et hoc homo posset per virtutem naturae ante statum miseriae.

7. Item, "natura nihil facit frustra nec deficit in necessariis" ; sed nihil est magis necessarium homini quam illud sine quo non potest beatificari; ergo, cum potestas merendi huiusmodi sit, videtur quod hoc inesset ei per naturam, Dei gratia circumscripta.

8. Item, circumscripta gratia intelligamus hominem in statu naturae conditae servare divina mandata; aut igitur meretur aliquid aut nihil. Si nihil, ergo frustra operatur; sed frustra operari non potest esse sine poena aliqua; hoc autem non poterat esse in natura instituta. Si aliquid meretur, cum opus rectum sit ad beatitudinem ordinatum, videtur quod ex puris naturalibus mereri possit praemium aeternum.

9. Si autem diceretur quod opus illud non fuisset meritorium beatitudinis, sed alicuius boni temporalis — sed constat: cum opus huiusmodi in statu illo non esset perversum, esset ordinatum ad bonum alterius, quod esset ordinatum ad finem; sed prius est comparatio ipsius boni ad finem quam ad ea quae sunt ad finem, quia finis primo movet ; ergo, cum posteriori posito supponatur prius et poterat mereri aliquid ordinatum ad gloriam, poterat mereri gloriam.

10. Item, liberum arbitrium essentialius comparatur ad bonum quam ad malum, quia secundum naturam ad bonum factum est; ergo potentius est ad bonum quam ad malum ; ergo, si de se potest ad malum, multo fortius de se potest ad bonum; ergo etc.

11. Item, si de se poterat ad malum, non ad bonum, ergo videtur quod affectus illius non erat rectus, immo quod conditus fuisset in quadam inclinatione ad malum.

12. Item, si lapis esset creatus sursum, virtus illa, quae sine difficultate sufficeret ad tenendum illum ibi, sufficeret ad sublevandum eum de loco deorsum ad locum sursum sive ad locum eminentiorem quam esset locus in quo crearetur. Ratione consimili videtur quod ad hoc quod primus homo staret in statu innocentiae, in quo conditus fuit, requirebatur vis eadem vel tanta qua vel quanta posset proficere in melius; ergo, si stare poterat tunc ex bonis acceptis in conditione, ut dicit Magister, in Sententiis, et alii Doctores Sacrae Scripturae, videtur quod ex eisdem poterat proficere.

13. Item, constat quod primus homo poterat in statu primo facere opera de genere bonorum; sed, secundum Pelagium, potest argui sic: cum maiori difficultate Deo servit qui solis naturalibus quam naturalibus et gratuitis; ergo meretur maius praemium; sed qui Deo servit naturalibus et gratuitis meretur vitam aeternam; ergo multo fortius qui Deo servit solis naturalibus meretur vitam aeternam.

14. Item, Augustinus: "Servitia quanto magis indebita, tanto gratiora" ; sed servitium servientis ex solis naturalibus magis est indebitum quam servientis ex naturalibus et gratuitis, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur; ergo magis gratum; ergo magis remunerabile.

15. Item, regis terreni meretur quis benevolentiam ex solis naturalibus; sed Rex caelestis in infinitum est benevolentior rege terreno et ad miserendum pronior; ergo apud eum potest mereri quis benevolentiam ex solis naturalibus.

16. Item, vis intellectiva nobilior et potentior et perfectior est quam sensitiva vel vegetativa; sed hae possunt in suas operationes sine aliquo superaddito suae naturae; ergo multo fortius vis intellectiva.

Ex iis similiter argui potest, primum hominem in statu primo posse proficere.

Contra: a. Deus est summa veritas, creatura autem est vanitas; ergo nullo modo potest uniri illi nisi per medium quod sit partim sicut veritas, partim sicut vanitas; hoc autem est gratia quae veritas est in quantum est a Deo, in quantum creatura, vanitas; ergo impossibile fuit hominem mereri absque gratia.

b. Item, hoc videtur auctoritate: Iac. 4, 7: "Exaeqaabit gratiam gratiae" ; item, Ioan. 1, 16: "Dabit gratiam pro gratia" ; item, Rom. 6, 23: "Gratia Dei vita aeterna" ; et Glossa: "Nihil aliud Deus in nobis coronat quam munera sua". Tam ex textu quam ex Glossa colligitur quod vitam aeternam non contingit mereri absque gratia.

c. Item, meritum et praemium debent esse proportionalia; sed natura, quantumcumque est eminens, improportionabilis est et alterius generis est quam sit beatitudo gloriae; ergo impossibile est mereri gloriam per pura naturalia.

d. Item, nobilior est substantia quam operatio ; sed Deus nunquam acceptat hominem absque munere gratiae; ergo nec operationem hominis reputat meritoriam nisi procedat a libero arbitrio et gratia.

Respondeo: Dicendum quod non solummodo gratia necessaria est ad merendum secundum statum naturae lapsae, sed etiam secundum statum naturae institutae, licet secundum statum naturae lapsae magis indigeat liberum arbitrium dono gratiae.

In statu namque naturae conditae necessaria erat gratia, tum propter conditionem retribuentis, tum propter conditionem retributionis. Propter condition em retribuentis, quoniam ipse Deus bonorum nostrorum non indiget, ideo nec acceptat hominem propter opera nec aliquod meritum obligare potest ipsum secundum rationem dati et accepti. Ideo ad hoc quod, aliquod bonum opus creaturae suae ad remunerandum Deo complaceat, necesse est quod ipsius gratuitae bonitatis influentia in operante praecedat, per quam creatura ipsi Creatori grata existat. — Similiter, propter conditionem retributionis. Impossibile enim erat libero arbitrio mereri: sine auxilio gratiae gratum facientis, pro eo quod illud praemium, quod meremur, est beatitudo aeterna; beatitudo autem aeterna consistit in habendo eum qui est omne et summum bonum et qui est super omnem naturam exaltatus "et lucem habitat inaccessibilem", I Tim. 6, 15; et ideo impossibile est quod homo merendo ad illud summum bonum ascendat et perveniat nisi per aliquod adiutorium quod sit ultra naturam. Sic igitur homo in statu naturae institutae absque dono gratiae mereri non poterat, tum propter conditionem retribuentis, tum propter conditionem retributionis.

In statu vero naturae lapsae non solummodo indiget gratia ad merendum propter has conditiones, sed etiam propter conditionem operantis et operationis meritoriae. Operans enim in statu naturae lapsae semper est in peccato et Dei adversarius et inimicus nisi a peccato relevetur per donum gratiae: et ideo, quidquid faciat, nisi voluntas eius praeveniatur a gratia quae Deo reconciliet, nihil meretur merito condigni, pro eo quod Dei est adversarius et inimicus. Deus autem opera non acceptat nisi prius acceptet personam, sicut innuitur Gen. 4, 9: "Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius" ; prius dicit "ad Abel" et postea dicit "ad munera". — Propter conditionem etiam operationis necessaria est gratia, quia nulla est operatio meritoria nisi recta; et nulla est recta nisi fiat ex recta intentione; et nulla potest esse recta intentio nisi quae summum bonum omni bono praeponit. Nulla autem intentio potest hoc facere in statu naturae lapsae sine dono gratiae, et propterea, qualemcumque vel quantamcumque faciat homo operationem sine gratia, non meretur, quia non pensat Deus quantum, sed ex quanto hoc faciat.

Patet ergo quod multiplex est necessitas gratiae ad merendum, scilicet propter conditiones retribuentis et retributionis, operantis et bonae operationis, ita quod haec quadruplex necessitas concurrit ad statum naturae lapsae, etiam praeter illa quae proveniunt ex poenis inflictis propter primum peccatum, quae multum impediunt opus bonum. Quatuor enim sunt, secundum Bedam, inflicta homini propter peccatum primum, quod accidit ex aversione a bono incommutabili, scilicet Deo Patre et Filio et Spiritu Sancto, et conversione ad bonum commutabile, scilicet ignorantia, infirmitas, malitia et concupiscentia. Propter ignorantiam agendorum necessaria est gratia, quae est lux spiritualis ipsam animam illuminans. Propter infirmitatem, qua homo impotens est assurgere ad opus virtutis, quod est difficile — virtus enim est circa bonum et difficile - necessaria est gratia quae virtutem animae ministrat. Propter malitiam, qua homo pronitatem habet ad malum et aversionem a Deo, necessaria est gratia quae animam ad Deum erigat et a malo avertat. Propter concupiscentiam, qua ipsa anima corrupta, immoderate concupiscendo, corruptibilibus inhaeret, necessaria est gratia quae aeternorum saporem inducat et sic vehementia concupiscentiae diminuat. Sic ergo multiplex necessitas in statu naturae lapsae concurrit propter quam necessaria est gratia. Duplex autem concurrit in statu naturae institutae, ut tactum est. Et hoc innuit Magister, in Sententiis, ,II libro, dist. 29, dicens quod homo indigebat gratia operante et cooperante in primo statu, licet non secundum omnem modum operantis.

[Ad-obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium per illud verbum Damasceni, quod fecit primum hominem virtuosum etc.: dicendum quod hoc sic intelligitur, non quia Deus illum in sui conditione fecerit virtuosum, sed quia tunc aptum et quodam modo dispositum ad hoc fecerit, quod non longo post tempore complevit.

2. Ad illud quod obicitur postea quod in electione sua habebat potestatem manere et proficere in bono etc.: dicendum quod hoc non intelligitur quia statim conditus poterat proficere, scilicet ex datis sibi in conditione, sed quia stare poterat et stando pervenire ad statum quo posset proficere in bono. — Vel potest aliter dici quod, si proficere dicatur in merito gloriae, secundum quod aliquis magis et magis meretur, sic Adam proficere non poterat ex acceptis a creatione nisi daretur ei gratia gratum faciens. Potest alio modo profectus nominari largius, ut proiectus dicatur respectu quorumcumque, et sic Adam sine gratia gratum faciente proficere poterat in cognitione accepta et in amore naturali et in huiusmodi. Et sic intelligitur verbum Damasceni: loquitur enim de profectu secundo modo. — Vel potest dici quod, si intelligit primo modo, id est de profectu in merito, non intelligit illud absolute, sed cum eo quod additur, cum dicit "fecit hominem potentem proficere per divinam cooperationem", quae est mediante gratia.

4. Ad illud quod dicit Augustinus: "Quis nesciat ita factum primum hominem" etc., hoc non intelligitur quia liberum arbitrium in eo tunc poterat in opus meritorium, sed quia erat tunc in possibilitate quadam ad recte vivendum et in, quadam capacitate gratiae, quia nihil erat in illo repugnans gratiae.

3. Ad illud quod dicit Damascenus, quod "manentes in eo quod est secundum naturam, in virtute sumus": dicendum quod illo verbo non intelligitur quod naturae integrae fuit statim addita virtus, ita ut haberent primi parentes statim cum natura virtutem gratuitam, sed quia stantibus et manentibus in natura integra superaddita fuit virtus; non enim dicit existentes in eo quod est secundum naturam, in virtute sumus, sed "manentes": manere enim addit moram super esse.

5. Ad illud quod obicitur quod Dei perfecta sunt opera etc.: dicendum quod est perfectio quantum ad esse primum et est perfectio quantum ad esse secundum. Perfectio quantum ad esse secundum duplex est. Quaedam enim est quae habet ortum a perfectione secundum esse primum, sicut illa perfectio quae attenditur in accidentibus quae oriuntur ex principiis subiecti. Est alia perfectio quantum adesse secundum, quae non causatur a perfectione secundum esse primum, sed potius est supra illud, sicut est perfectio in esse gratuito vel glorioso, quae quidem est in nobis, non ex nobis, sed ex Deo. Cum ergo dicitur quod "Dei perfecta sunt opera", hoc intelligitur quantum ad esse primum et quantum ad esse secundum quod causatur ab illo. Quantum autem ad illud esse secundum quod non causatur a perfectione secundum esse primum, veritatem non habet: non enim fecit Deus omnes beatos, sed illos solos beatificavit quos "praedestinavit conformes fieri imaginiFilii sui", Rom. 8, 29; hoc enim disponit dare per merita tamquam bonum laudabile. Et ratio huius assignata fuit supra.

6. Ad illud quod obicitur quod aliae creaturae possunt pervenire ad finem ad quem sunt, per virtutem naturae: dicendum quod non est simile, quia finis creaturae rationalis est summum bonum, quod est supra omnem naturam ; finis vero aliarum creaturarum est bonum creatum, quod est infra terminos naturae: ideo creatura rationalis magis indiget dono gratiae ut possit pervenire in suum finem quam aliae creaturae.

7. Ad illud quod obicitur quod natura non deficit in necessariis, iam patet responsio ex praedictis. Hoc enim intelligitur de necessariis quae quidem attenduntur quantum ad esse primum vel quantum adesse secundum, quod causatur ex principiis naturae. Quantum vero ad illud esse secundum quod supra naturam est, necesse est naturam deficere: et tale est esse gratuitum et gloriosum. Nullum tamen ex hoc fit naturae praeiudicium, quia Deus defectum naturae supplet et semper praesto est, cum se offert tempus et locus, complere et dare quod natura non poterat.

8. Ad illud quod obicitur quod circumscripta gratia servando mandata, utrum mereretur, etc.: dicendum quod mereretur, quia disponeret se ad gratiam quam Deus daret illi; mereretur, dico, de congruo, quia nihil meretur de condigno sine gratia, et ita bona illa ex consequenti remunerarentur in gloria.

9. Ad illud quod obicitur quod prior est comparatio ad finem etc., dicendum quod prius dicitur dupliciter: vel prius, id est essentialius, vel prius, id est efficacius. Prior est comparatio ad finem, id est essentialior, quia tamquam ad ultimum; sed non prior, id est efficacior, immo efficacior est ad ea quae sunt ad finem, quia minora sunt, et ideo magis potest in illa. Ergo, si inferat: potest in hoc, ergo in finem, fit fallacia consequentis, sicut si inferatur: potest in minus, ergo potest in maius. — Potest tamen et aliter dici quod comparatio ad finem prior est secundum intentionem, sed ad ea quae sunt ad finem prior est secundum rem, et ideo non valet.

10. Ad aliud iam patet responsio, quod, quamvis liberum arbitrium essentialius comparetur ad bonum, non tamen efficacius, quia facilius est facere malum quam bonum, quia hoc potest de sua natura quae est ex nihilo, aliud non potest sine adiutorio.

11. Ad illud quod obicitur quod affectus eius non fuit rectus, quia potuit in malum et non in bonum: dicendum quod non sequitur, quia sicut, poterat de se cadere, similiter poterat et stare; si autem non potuisset stare, sequeretur quod non esset conditus in rectitudine; sed quia stare potuit neque habuit quid motivum vel inclinativum ad lapsum, rectus fuit.

12. Ad illud quod obicitur quod virtus, quae sufficit sine difficultate ad tenendum lapidem sursum, potest eumdem elevare sursum a deorsum sive ad locum eminentiorem loco illo in quo tenetur, similiter primus homo, qui sine difficultate poterat stare in innocentia sua, poterat ea virtute qua poterat stare, elevare se proficiendo ad statum altiorem: dicendum quod, sicut ex dictis patet, poterat elevare se aliquantulum proficiendo, ut ad ea ad quae poterat natura attingere, non tamen poterat proficere ad statum qui erat supra naturam, id est statum merendi vitam aeternam: sicut ille qui potest tenere sine difficultate lapidem sursum, potest illum altius elevare, sed non potest elevare ad locum respectu cuius est virtus sua improportionalis, ut ad circulum solarem vel caelum.

13. Ad illud quod obicitur secundum Pelagium, dicendum quod non habet locum in proposito, quia in illo statu, de quo hic loquitur, nulla poterat esse difficultas neque operatio laboriosa. Unde Gen. 2, 15: "Posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur" etc.; super quod dicit Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram: "Credibile est hominem in paradiso positum ut operaretur, non laboriose, sed deliciose". Nec etiam in statu lapsus qui plus laborat in servitio Dei, plus meretur praemii, nisi forte plus diminutionis poenae, sed qui plus laborat ex amore Dei maiore, non sui vel alterius, plus praemii meretur; sed, cum dico amorem Dei, dico gratiam, sine qua meritorie Deo non servitur.

14. Ad illud quod obicitur quod servitia quanto magis indebita etc., dicendum quod hoc dupliciter intelligitur: servitia magis indebita, scilicet vel quia is, qui servit, minus tenetur servire quam alius, vel, licet magis teneatur quam alius, tamen liberius servit, quia non respicit ad debitum quo tenetur, sed magis ad bonitatem Dei cui servit. Hoc ultimo modo intellecta auctoritas Augustini vera est, sed sic minor est falsa.

15. Ad illud quod obicitur per simile sumptum a rege terreno, dicendum quod nemo meretur gratiam regis terreni ex solis naturalibus nisi in quantum illa naturalia sunt grata ei, similiter nec Regis caelestis; sed grata ei esse non possunt nisi ipse contulerit gratiam qua grata fiant.

16. Ad illud quod obicitur quod sensitiva et vegetativa possunt in suas operationes etc.: dicendum quod hae virtutes possunt in operationes vel obiecta sine superaddito naturae, quia suae operationes viles sunt et obiecta earum ipsis virtutibus multo ignobiliora ; sed tam nobilis est intellectus, ut habeat actionem tam nobilem et obiectum tam nobile, ut supra ipsum sint. Quia igitur actio virtutum est in inferioribus se, possunt in ea sine adiutorio; sed quia actio intellectus est in eo quod est supra se, non potest in eam sine adiutorio superioris.

Si quaeratur quo modo opera misericordiae, ut dare eleemosynam et huiusmodi, quae sunt in proximum, et ita in sibi aequale, sunt actiones in aliquid superius intellectu — respondeo: Ipsum dare manu non est opus meritorium ex se, sed ratione amoris proximi, et illud non est meritorium nisi ex amore Dei, et ita omnis actio meritoria habet quod sit meritoria ex eo quod est in aliquid supra nos.

PrevBack to TopNext