Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 1

DE QUANTITATE DONORUM, VIRTUTUM ET GRATIARUM QUANTUM AD NUMERUM

Quaeritur ergo utrum habuit universitatem donorum, virtutum et gratiarum. Et circa hoc: Primo, utrum habuit fidem; secundo, utrum omnes alias.

ARTICULUS I.

Utrum primus hamo ante lapsum habuerit fidem.

Quod autem fidem habuerit, videtur sic: a. Fides est fundamentum aedificii spiritualis, ad Hebr. 11, 1: "Fides est substantia rerum sperandarum" etc., Glossa: "Id est fundamentum" ; sed deficiente fundamento, deficit totum aedificium; ergo etc.

b. Item, tres sunt virtutes theologicae, fides, spes, caritas; habuit spem et caritatem; consimili ratione et fidem habuit vel quare non?

c. Hoc etiam videtur per verbum Bernardi, Ad Eugenium, supra dictum: "Cum videret patrem omnium hominumaemulus circumdatum caritate et omni virtute vestitum" etc.

d. Item, fides distinguitur per fidem formatam et informem, et haec duplex fides duplici statui hominis respondet, scilicet statui gratiae et statui peccati, et ita patet quod existentes in peccato habent fidem informem, existentes in gratia fidem formatam; sed constat quod Adam, lapsus per peccatum, habuit fidem informem ; ergo stans in gratia habuit fidem formatam. Contra: 1. Sicut dicit Magister, II Sententiarum, dist. 23, cap. Cognitionem quoque, "cognovit primus homo a quo creatus fuerat, non ita excellenter sicut post hanc vitam sancti visuri sunt neque ita "in aenigmate"qualiter in hac vita videmus" ; sed constat quod fides est cognitio sub aenigmate; ergo etc.

2. Item, Hugo: "Cognovit homo Creatorem suum, non ea cognitione qua Deus modo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea quatunc per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur". Ex hoc patet manifeste quod fidem non habuit.

3. Item, si habuit fidem, ergo habuit cognitionem articuli de reparatione; ergo de lapsu cognitionem habuit; ergo cognovit casum suum; ergo habuit ante poenam quam culpam: quod est contra divinam iustitiam.

4. Item, cognitio fidei est ex auditu; unde ad Rom. 10, 17: "Fides ex audi tu" ; sed dicit Hugo: "Cognovit homo Creatorem suum, non ea cognitione quaeforis ex audi tu solo percipitur, sed ea potius quaeintus per inspirationem ministratur".

Respondeo quod primus homo ante lapsum habuit fidem. Sed intelligendum est quod fides duo concernit, quae sunt cognitio et adhaerentia primae veritati propter se, quae est firmitas credendi. Penes cognitionem determinatur eius esse materiale, penes adhaerentiam sive firmitatem eius esse formale. Unde Hugo: "Duo sunt in quibus fides constat, cognitio et affectus, id est constantia vel firmitascredendi. In altero constat, quia ipsa illud est; in altero constat, quia ipsain illo est: in affectu enim substantiafidei invenitur, in cognitione materia. Aliud est enim fides qua creditur, aliud quod fide creditur. In affectu invenitur fides; in cognitione id quod creditur fide. Propterea fidesin affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione habet materiam, quia de illo et ad illud quod in cognitione est, fides est". Praeterea, cognitio, quae fidei est, duplex est. Quaedam quae imperfectionis est, scilicet illa quae est aenigmatica, de qua I Cor. 13, 12: "Videmus nunc per speculum, in aenigmate" ; aenigma enim est similitudo obscura: unde videre "per speculum" est videre per creaturas aliquas, in quibus similitudo Dei relucet; "et in aenigmate", id est in obscura similitudine. Est alia quae perfectionis est, scilicet illa quae non est aenigmatica, sed lucida, qualis fuit illa quam habuit Christus. Cum enim haberet fidem, secundum illud quod erat perfectionis in illa habuit illam, id est non ratione visionis aenigmaticae, sed cognitionis lucidae. Huiusmodi cognitionem fidei habuit primus homo in statu innocentiae, id est non illam quae est aenigmatica, sed quae est lucida. Triplex enim est cognitio, scilicet per speciem et lumen, per speculum in lumine, per speculum in aenigmate: prima est patriae, secunda erat in statu innocentiae, tertia in statu naturae lapsae. Habuit ergo primus homo fidem quantum ad illud quod est substantiale in fide sive formale; quantum autem ad illud quod est materiale, habuit illud quod erat perfectionis, ut tactum est. Concedendae sunt ergo rationes quae hoc ostendunt.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc per hoc quod non habuit cognitionem aenigmaticam, iam patet responsio, quia, licet non habuit cognitionem aenigmaticam, non propter hoc sequitur quod non habuit fidem, quia habuit illud quod erat maioris cognitionis et perfectionis in fide; unde habuit cognitionem certiorem illa quae est fidei in statu naturae lapsae. Et hoc innuit Hugo, dicens: "Sciendum quod illam primam cognitionem hominis, quam de Creatore suo habuit, sicut maiorem et certiorem illa cognitione, quae nunc in sola fide constat, veraciter dicimus, ita etiam illa, quae postmodum inexcellentia contemplationis divinae manifeste revelabitur, minoremnecesse est confiteamur".

2. Ad illud quod obicitur quod non ea cognitione cognovit qualiter modo a credentibus etc.: dicendum quod hoc dicitur, quia modo quaeritur sive cognoscitur cognitione aenigmatica. Ob hoc enim dicitur "modo absens", scilicet propter aenigma interpositum inter ipsum et intuitum mentis sive cognitivae nostrae ; et tunc dicitur fuisse contemplatio "per praesentiam", quia erat in lumine, sicut tactum est. Nec intelligendum est quod tunc vidit per praesentiam speciei, sed per praesentiam luminis certiorem efficientem cognitionem ea quae est per aenigma. Unde cognitio illa fuit media inter illam quae modo est et illam quae est in gloria.

3. Ad illud quod obicitur quod si habuit fidem, habuit cognitionem de articulo reparationis, dicunt quidam quod habuit revera, sed tamen non contulit nec advertit, et sic non cognoscebat se casurum actu: unde nec ex casu eius contristabatur. — Vel potest dici quod habuit fidem articuli de reparatione implicite, cognoscens quod ille qui hominem paravit, illum repararet, quocumque modo indigeret reparatione, sive perficiendo quod erat deiectus naturae conditae sive aliqui alii detectus contingerent. Bene enim scivit quod Deus paraverat sive condiderat hominem ad hoc quod perficeretur perfectione gloriae et quod ille qui hominem paraverat ad hoc, tempore opportuno illum repararet tollendo omnes detectus gloriae incontingentes. — Vel potest dici secundum opinionem illam, qua ponitur quod posteri eius non essent confirmati, primis parentibus stantibus, quod habuit fidem articuli de reparatione. Nec propter hoc tristabatur, quia non cognovit quod propter casum illius futura et necessaria erat reparatio.

4. Ad illud quod obicitur quod fides est ex auditu etc., dicendum quod duplex est auditus: interior et exterior. Non autem est necessarius auditus exterior ad hoc quod sit cognitio fidei, sed quandoque sufficit interior, sicut, supposito quod aliquis esset semotus a fidelibus nec esset qui eum instrueret in fide, dummodo omnino viveret secundum dictamen rationis et se ordinaret et praepararet, quantum posset, ad bonum, auditu interiori fidem reciperet et informaretur illis quae essent sibi necessaria ad salutem. Unde non fuit auditus exterior necessarius primo homini ad hoc quod haberet fidem, sed inspiratione interna fidei recepit cognitionem, hoc est id quod fuit perfectionis in cognitione fidei.

ARTICULUS II

Utrum primus homo ante lapsum habuerit tot virtutes quot habuit post.

Sequitur inquirere utrum habuit universitatem virtutum ante lapsum sive tot quot habuit post.

Quod autem tot habuerit, videtur: a. Primo per Damascenum, dicentem quod "Deus fecit hominem omni virtute circumdatum et omnibus bonisornatum". Ergo non videtur quod aliquis habitus virtutis, qui sit in nobis, deesset eidem.

b. Item, ex parte cognitionis non cognoscimus plura quam Adam cognovit nec plures habemus in nobis scientias; ergo pari ratione ex parte affectionis non videtur quod plures habeamus in nobis habitus virtutum quam habuit primus homo.

c. Item, connexio est in virtutibus, sicut Sancti dicunt: "Quihabet unam, habet omnes" ; ergo, si Adam habuit aliquam virtutem, necesse fuit quod omnes habuerit; ergo tot habuit quot nos habemus.

d. Item, aut aliquam virtutem habemus quam non habuit Adam aut non. Si non: ergo tot virtutes habuit quot nos habemus. Si sic: aut ergo illius virtutis fuit Adam capax aut non. Si non: ergo videtur quod per peccatum venerit in nobis boni capacitas; quod absurdum est dicere. Si sic: cum Deus daret gratiam Adae secundum capacitatem suam, videtur quod omnem virtutem, quam nobis confert post lapsum, et ipsi Adae contulerit ante lapsum.

Contra: 1. Virtus fortitudinis consistit in perpessione terribilium ; sed in Adam in statu innocentiae non potuit esse talis perpessio; ergo nec fortitudo.

2. Item, temperantia consistit in coercendis pravis carnis passionibus ; sed tales non poterant reperiri in natura instituta; ergo nec temperantia.

3. Item, poenitentia consistit in detestatione malorum perpetratorum et dolore; sed nullo modo contingit in statu innocentiae de malis commissis dolere; ergo non poterat in primo homine esse virtus poenitentiae.

4. Item, qui habet donum perseverantiae non cadit a iustitia; sed Adam a iustitia cecidit; ergo perseverantiam non habuit; hanc autem multi habent in statu naturae lapsae; ergo non omnis virtus, quae nunc est, fuit in statu innocentiae.

5. Item, numerus sacramentorum post lapsum non respondet per aequalitatem numero sacramentorum ante lapsum, neque primi parentes, si stetissent, habuissent exercitium tot sacramentorum quot habuerunt exercitium post lapsum: cuius ratio est quod homo pluribus indiguit adiutoriis post lapsum quam ante. Eadem ratione videtur quod numerus virtutum ante lapsum non debuit respondere numero virtutum post lapsum nec quod primi parentes, si stetissent, praediti essent tot virtutibus ante quot post, quia pluribus indiguerunt post quam ante.

6. Item, idem ostenditur per comparationem donorum. Cum enim sint septem dona, ut habetur Isai. 11, 2-3, scilicet donum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Domini, ante lapsum, ut videtur, non fuit pietas, quae est circa opera pietatis, quae non fuissent in statu innocentiae; neque fortitudo, quae consistit in aggressu difficilium et perpessione adversorum, quae necessaria sunt tempore lapsus.

7. Item, idem videtur per comparationem beatitudinum, de quibus Matth. 5, 3—11, quia ante lapsum non fuit beatitudo luctus neque beatitudo misericordiae, quia misericordia miseriam respicit, quae necessaria erat post lapsum.

8. Item, idem videtur per comparationem fructuum, de quibus Gal. 5, 22, quia ante lapsum non fuit fructus qui est patientia, quae consistit in tolerantia adversorum, sicut post.

Ex omnibus iis videtur quod non habuit tot virtutes ante lapsum quot habuit post.

Respondeo: Dicendum quod, cum fit comparatio multitudinis donorum gratiae ad statum naturae lapsae et statum naturae institutae, hoc potest intelligi vel de donis gratiae gratis datae vel de donis gratiae gratum facientis. Si intelligatur de donis gratiae gratis datae, sic se habent sicut excedentia et excessa, pro eo quod aliqua dona gratiae gratis datae habuit Adam in statu illo, utpote immortalitatem et impassibilitatem, quae non habuit aliquis posterorum eius; et aliqua dona gratiae gratis datae habent posteri eius quae ipse non habuit, sicut sunt "gratia sanitatum" et "operatio virtutum et generalinguaram" et consimilia. Ratio autem huius diversitatis venit ex hoc quod illa dona expediebant illi tempori et alia competunt isti. - Si autem loquimur de donis gratiae gratum facientis, quia dona illa connexionem habent quantum ad habitus et quantum ad actus qui perfectionis sunt, sic concedendum est quod in aequali multitudine fuerunt in primo homine in qua reperiuntur in eius posteritate — hoc dico quantum ad habitus et quantum ad actus qui perfectionis sunt — sicut rationes ad primam partem inductae ostendunt. Quantum vero ad actus qui habent imperfectionem annexam, non contingebat virtutes secundum statum illum in Adam ponere. Sicut enim habetur ab Augustino, libro De Trinitate XIV, et Magister recitat, III Sententiarum, 33 dist., virtutes habebunt alios actus in patria, quia maioris perfectionis, quam habeant in via. Actus enim sive usus prudentiae erit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo defectu noxio delectari. Hos eosdem actus et usus habuerunt primi parentes in illa felicitate, in qua fuerunt quando habuerunt gratiam gratum facientem, licet non in illa perfectione in qua habent in patria, plurimum tamen erant conformes.

[Ad obiecta]: 1-2. Per haec patet responsio ad duo obiecta, quorum unum erat de fortitudine, alterum de temperantia, quae procedebant secundum actus habentes imperfectionem aliquam annexam, quae quidem imperfectio competit solum secundum statum praesentis miseriae.

3. Ad illud autem quod obicitur de poenitentia, dicendum quod poenitentia reduci habet ad virtutem iustitiae: est enim de speciebus iustitiae, existente statu naturae lapsae; non autem fuisset de speciebus illius, si permansisset status naturae conditae: tunc enim esset actus iustitiae Deo regenti subiectum esse.

4. Ad illud autem quod obicitur de perseverantia, dicendum quod perseverantia uno modo dicitur propositum perseverandi in bono: et hoc modo est virtus vel dispositio consequens virtutes inseparabiliter; alio modo perseverantia est continuatio in bono usque in finem: et sic non dicit habitum, sed potius dicit actum, et hanc primus homo non habuit. Ex hoc tamen non sequitur quod aliqua virtute caruerit pro eo tempore quo in gratia permansit.

5. Ad illud quod obicitur quod numerus sacramentorum post lapsum non respondet etc.: dicendum quod hoc verum est. Et ratio huius est necessitas humanae reparationis post lapsum: cecidit enim homo in morbum gravem per peccatum suum, propter quem indigebat sacramentis aliis ab illo quod fuit institutum tempore naturae conditae, scilicet matrimonio, quibus curaretur. Unde Hugo: "Ex quo homo, a statu primae incorruptionis lapsus, in corpore per mortalitatem et in anima per iniquitatem aegrotare coepit, continuo Deus reparando inde sacramentis suis medicinam praeparavit, quae, prout ratio postulabat et causa, diversis temporibus et locis ad curationem illius exhibuit". Virtutes autem necessariae erant in omni statu et omni tempore et quantum ad substantiam et quantum ad numerum, tamen secundum diversitatem statuum necessaria erat actuum variatio, sicut tactum est.

6—8. Ad illa quae consequuntur, dici potest quod dona, fructus, beatitudines conferuntur a Deo ad perfectionem naturae lapsae, non institutae. Ad cuius declarationem nota quod virtutes, secundum quod ex auctoritatibus Sanctorum potest rationabiliter colligi, sunt ad informandum sive ad rectificandum liberum arbitrium; tunc autem est liberum arbitrium informatum, quando est in iustitia rectificatum. Haec autem informatio rectitudinis in statu naturae institutae potentias animae reddidit habiles ad agendum bonum recte, expedite, delectabiliter et perfecte propter conformitatem et obedientiam naturae respectu gratiae. Sed primus homo in lapsu in culpam spoliatus fuit gratuitis et vulneratus in naturalibus: ex spoliatione autem ista subsecuta est deformatio et impotentia ad bonum et ex illa vulneratione effecta est natura humana infirma et subsecuta est difficultas ad bonum; ex hac autem difficultate subsecuta est fatigatio et fastidium in progressu in bono sive in exercitio operum bonorum et ex iis oritur quaedam vitae imperfectio sive versatio in operibus imperfectionis. Homo autem sic deiectus sive humana natura sic lapsa non poterat per se reparari nec illa, quae sufficiebant ad recte agendum, expedite, delectabiliter et perfecte in statu naturae conditae, sufficiebant post lapsum, scilicet virtutes solae. Propterea divinae benignitatis largitas habitus multiplices contulit homini contra multiplicia incommoda iam tacta, ut sic humanae naturae lapsae defectus relevaret, ita ut per collationem gratiae in virtutibus reformetur ipsa anima et efficiantur potentiae potentes ad bene et recte operandum, per collationem gratiae in donis ad expedite operandum, per collationem gratiae in fructibus ad delectabiliter operandum, per collationem gratiae in beatitudinibus ad perfecte operandum. A virtutibus enim est anima potens ad operandum, ex donis ad expedite operandum, ex fructibus ad delectabiliter operandum, ex beatitudinibus ad perfecte operandum: ita quod contra quadruplicem oppressionem sive deiectionem, quae ex culpa habet originem, auctor et reparator humanae naturae quadruplicem apponit relevationem. Ex iis ergo patet quod dona, fructus et beatitudines proprie respiciunt statum naturae lapsae; virtutes autem semper fuerunt necessariae. Propter quod non est simile de comparatione donorum, fructuum et beatitudinum et ipsarum virtutum ad statum ante culpam et post.

PrevBack to TopNext