Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 3, T. 2, M. 2, C. 2
DE QUANTITATE GRATIARUM ET VIRTUTUM QUANTUM AD EFFICACIAM.
Sequitur inquirere de quantitate gratiarum quantum ad efficaciam. Et primo quaeritur utrum in statu illo habebant efficaciam merendi, hoc est utrum habens illas potuit per illas mereri; secundo, utrum erant efficaciores tunc quam nunc vel e converso.
ARTICULUS I
Utrum primus homo in statu innocentiae potuit mereri.
Quod sic, videtur: a. Ex puris naturalibus non poterat quis tunc mereri; unde Augustinus, in Enchiridion: "Sine gratia nec tunc", id est in primo statu, "meritum esse potuisset". Igitur, si etiam cum gratia sive gratuitis mereri non potuisset, status ille fuisset pessimus, cum sine merito nullus pervenisset ad gloriam.
b. Item, gratia sive gratuita modo sunt principium merendi, per se loquendo, I Cor. 15, 10: "Non ego, sed gratia Dei mecum" ; et fuerunt in statu illo, cum illis mediantibus erat homo gratus Deo, ut ex dictis patet, et illis solum; ergo existens in illis per illas poterat mereri.
c. Item, gloria est remuneratio gratiae sive merces, Ioan. 1, 16: "Gratiam pro gratia", ubi Augustinus: "Non solum gratiam, quae plene gratis datur sine merito, ut fidem, "quae per dilectionem operatur", ex qua "iustus vivit", sed et pro ista gratiam, id est beatitudinem aeternam, quae et merces iustitiae dicitur". Ergo, cum gloria remuneratur merito, patet quod meritum est ex gratia. Et hoc est quod subiungitur in Glossa Augustini praedicta, ubi dicitur quod gratia, "quia meritum ex gratia" ; et ita idem quod prius.
Contra: 1. Ubi est pugna, ibi est meritum; ergo ubi maior pugna, maius meritum et ubi minor, minus; ergo ubi nulla, nullum; sed in statu illo nulla potuit esse pugnai; ergo etc.
2. Item, II Tim. 2, 5: "Non coronabitur nisi qui legitime certaverit" ; sed in primo statu non erat certamen; ergo neque corona; ergo neque meritum.
3. Item, secundum Philosophum, virtus est circa bonum et difficile; igitur, cum meritum sit mediante virtute, meritum requirit difficultatem; sed difficultas non potuit esse in statu illo; ergo etc.
4. Item, Magister, II Sententiarum, 24 dist., 2 cap., dicit quod Adam non meruisset non consentiendo tentationi, quia nullum habebat intus impellens ad malum. Ergo ad hoc quod sit ibi meritum, oportet quod sit impellens ad malum, et ita difficultas; ergo etc.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum contra hoc, scilicet quod ubi est pugna, ibi est meritum etc.: dicendum quod, licet ubi est pugna, ibi sit meritum etc., non tamen ubi nulla est pugna, nullum est meritum, quia meritum est sine pugna. Viri enim sancti frequenter merentur quando in nulla sunt pugna, ut quando sunt in iucunditate contemplationis. — Si obiciatur de statu, scilicet quod qui est extra statum pugnandi, est extra statum merendi: dicendum quod, si hoc sit verum, hoc est solummodo in statu naturae lapsae, qui non est sine pugna, quia "caro concupiscit adversus spiritum", ad Gal. 5, 17; aliter fuit in statu naturae conditae.
2. Ad illud quod obicitur quod non coronabitur etc., dicendum quod duplex est corona beatorum: una, quae respicit praemium substantiale, et haec respondet radici meriti sive caritati; alia, quae respicit praemium accidentale superadditum substantiali, quae proprie respondet triumpho sive victoriae vitiorum habitae per conflictum sive certamen: et de hac loquitur Apostolus. Quod patet ex verbis illius ; dicit enim: "Qui certat in agone, non coronabitur nisilegitime certaverit". Unde illa corona, quae respondet triumpho habito de vitiis, non habetur nisi post legitimum certamen nec istam obtinuisset primus homo merito gratuitorum, sed aliam tantum.
3. Ad aliud quod obicitur quod virtus est circa bonum et difficile etc.: dicendum quod sicut duplex est meritum, duplex est difficultas. Est enim meritum dimissionis poenae, et hoc est meritum satisfactionis, et est meritum gloriae; sic duplex est difficultas: uno modo dicitur difficile, id est laboriosum, et hoc modo difficile requiritur ad meritum satisfactionis; alio modo dicitur difficile quod est super omnes vires naturae: et hoc modo difficile requiritur ad meritum gloriae, quae est supra naturam. Illa ergo difficultate, quae requiritur ad meritum dimissionis poenae, non meruisset quis ante lapsum, sed solummodo illa quae est in elevatione alicuius supra propriam naturam. Verbum autem Philosophi, dicentis quod virtus est circa difficile et bonum, intelligendum est habito respectu ad statum naturae lapsae, non naturae conditae.
4. Ad illud quod dicit Magister quod primus homo non meruisset non consentiendo tentationi, quia non habuit impellens etc.: dicendum quod quidam dicunt quod Magister intellexit de merito dimissionis poenae. Sed quia meritum dimissionis poenae esse non poterat, dummodo esset status ille, videtur haec responsio impertinens ad propositum. Propter hoc aliter potest dici, scilicet quod est meritorium quantum est de genere operis et est meritorium quantum est ex radice caritatis. Meritorium de genere operis dicitur quod est meritorium eo quod est opus virtutis de se: hoc autem arduum et difficile; alio modo dicitur meritorium omne opus, quodcumque sit, dum tamen ex radice caritatis procedat. Vult ergo Magister dicere quod in resistendo tentationi Adae non fuisset meritum, si non habuisset gratiam nec primo modo nec secundo. Si vero restitisset ex caritate, meritorium fuisset secundo modo, non primo. In nobis autem semper est meritorium vel utroque modo vel saltem altero, scilicet propter difficultatem ad bonum et pronitatem ad malum.
ARTICULUS II
Utrum gratuita erant efficaciora ante lapsum quam post.
Quod sic, videtur: 1. Nobiliori perfectibili nobilior debetur perfectio ; quial ergo homo in statu innocentiae multo nobilior erat quam nunc, multo nobiliora habebat gratuita.
2. Item, habitus cognitivae nobilior erat et melior tunc quam nunc; cognitio ergo maior erat et perfectior: inflicta est enim homini ignorantia per culpam primorum parentum; sed, si cognitio fuit perfectior, et dilectio similiter, secundum illud Augustini: "Quantum cognoscis, tantum diligis" ; sed secundum quantitatem caritatis sive dilectionis sunt gratuita efficaciora; ergo etc.
3. Item, fides in statu illo, ut ex verbis Hugonis patet, maior fuit et excellentior illa quae fuit post lapsum; a simili videtur quod dilectio sive caritas maior fuerit in statu ante lapsum quam illa quae fuit post et aliae virtutes similiter; et ita ut prius.
4. Item, "albius est quod est nigro impermixtius" ; ergo magis est meritorium quod minus habet in se de demerito ; sed omnia merita nostra quodam modo permixta sunt culpae, secundum illud Isai. 64, 6: "Omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruatae". Si ergo in Adam secundum statum innocentiae merita omnino fuissent impermixta culpae, videtur quod in statu illo merita fuissent maiora; sed quantitas meriti est secundum quantitatem gratuitorum et efficaciam; ergo gratuita tunc erant maioris efficaciae.
5. Item, meritum est a gratia et libero arbitrio; quanto igitur liberum arbitrium gratiae magis obedit, tanto gratia efficacius in actum suum exit; sed tunc natura magis erat obediens gratiae quam nunc, cum est corrupta; ergo tunc dona gratuita erant ad merendum efficaciora.
6. Item, rectitudo iustitiae naturalis magnum fuit expedimentum gratuitorum et causa efficaciae eorumdem, sicut concupiscentia noxiorum nunc est impedimentum; ergo etc.
Contra: a. Tam gratia quam virtutes sunt divina quaedam et dona Dei, et hoc ante lapsum et post; sed ante lapsum data erant ad perficiendum naturam institutam, post vero ad reparandum naturam destitutam et perficiendum illam ; sed constat quod divina bonitas, omnia optime ordinans et disponens, non contulit gratuita dona minoris efficaciae ad reparandum naturam destitutam et perficiendum quam ad naturam institutam perficiendam; ergo post lapsum fuerunt tantae efficaciae vel maioris quam ante lapsum.
b. Item, natura destituta ad hoc quod perveniat ad finem suum adiutorio indiget maiori quam natura constituta; ergo, cum dona gratuita, ut gratia et virtutes, data sint a summa bonitate, quae "omnibus dat affluenter", Iac. 1, 5, in subsidium et adiutorium naturae, ut illis mediantibus perveniat ad finem, relinquitur quod gratuita data post lapsum sunt maioris efficaciae quam quae data erant ante lapsum: non enim dedisset unicuique affluenter, nisi magis indigenti dona maiora dedisset. — Quod autem natura humana magis indigeat nunc quam in statu illo, patet per hoc quod multa sunt inflicta homini propter peccata primorum parentum, ex quibus debilitata est et deteriorata.
c. Item, hoc videtur per hoc quod natura inferior magis subvenit et efficacius magis indigenti: quod patet per hoc quod membro laeso magis et efficacius subvenit natura quam membro sano, et hoc attestatur eius bonitati; ergo multo fortius hoc convenit bonitati auctoris naturae; ergo etc.
d. Item, status post lapsum est status pugnae: unde magis impugnatur homo quam ante lapsum; unde II Tim. 2, 5: "Non coronabitur nisi qui" etc.; sed has vincendo pugnas gloriosius triumphat et maiorem meretur coronam; sed maior corona debetur maiori merito, maius autem meritum gratiae maiori sive gratuitis maioribus sive maioris efficaciae; ergo, cum homo in statu naturae lapsae gloriosius triumphat quam ante, relinquitur quod gratuita habet maiora sive maioris efficaciae.
e. Item, habito respectu ad statum naturae lapsae intelligendum est verbum Philosophi m2: "Ars et virtus sunt circa difficilia" ; si hoc per se verum est, quanto actus virtutis est difficilior, tanto virtuosior, et quanto virtuosior, tanto ad merendum efficacior. Si ergo maior est difficultas in perficiendis divinis mandatis nunc quam esset in statu naturae institutae, videtur quod maior sit merendi efficacia; efficacia autem merendi est ab efficacia gratuitorum, et ita ut prius.
f. Item, sacramenta priora erant minoris efficaciae succedentibus. Unde Hugo, in Sacramentis: "Semper quae tempore posteriora fuerunt, effectu gratiae spiritualis digniora inveniuntur". Ex hoc verbo patet quod gratia in sacramentis sive sacramentalis minoris erat efficaciae in primis temporibus quam sit nunc. Similiter videtur quod gratia in virtutibus et ipsae virtutes, quae efficaciam habent a gratia, non fuerunt tantae efficaciae primo quantae sunt nunc.
g. Item, secundum quod magis appropinquavit ab initio adventus Salvatoris, maior erat effectus salutis. Unde Hugo: "Sciendum quod divinae dispensationis ordo et ratio hoc poscuntut sicut ab initio, procurrentetempore, magis semper ac magis adventus Salvatoris appropinquavit, sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret et cognitio veritatis". Sed maior effectus salutis est ex maiori efficacia gratuitorum, et ita ut prius.
Respondeo quod loqui possumus de efficacia gratuitorum secundum comparationem personae ad personam aut status ad statum. Si primo modo, sic se haberent sicut excedentia et excessa. Probabiliter enim praesumi potest quod aliqui fuerunt post lapsum qui maiorem gratiam habuerunt et in meritis efficaciorem quam aliqui qui fuissent in statu innocentiae, si status ille perseverasset, aliqui vero minorem, sicut creditur de personis existentibus currente Lege Moysi et existentibus currente Lege evangelica. Si secundo modo, id est si comparetur generaliter status ad statum, adhuc occurrit duplex consideratio, quia gratia sive virtutes possunt considerari vel in comparatione ad illos quos informant et perficiunt, hoc est ad suscipientes, vel in se sive secundum se. Si considerantur in comparatione ad suscipientes, quia efficacia gratiae et virtutum maior est ex idoneitate suscipientis, quae quidem idoneitas est ex consentaneitate voluntatis et promptitudine obediendi sive subiciendi se ipsi gratiae et virtutibus, potest dici quod gratia et virtutes efficaciores erant in statu naturae conditae quam in statu naturae lapsae. Si considerentur gratia et virtutes secundum se, non usquequaque certum est in quo statu Dominus gratiam contulerit maiorem et virtutes potentiores sive efficaciores, pro eo quod magnitudo gratiae distributae et efficacia virtutum attenditur secundum discretionem distribuentis, quae cognitionem nostram latet, et etiam secundum maiorem praeparationem ex parte suscipientis. Pie tamen et non omnino absque probabilitate supponendum est quod maiora munera gratiae et virtutum largitus est homini lapso quam dedisset homini, si in statu innocentiae permansisset, tum quia homo maiori gratiae adiutorio indiget, tum etiam quia decet Deum de malo maius bonum elicere quam sit illud bonum, quod adimendo malum nocet. Ex hac ergo duplici ratione, quarum una est in commendatione misericordiae divinae, alia in commendatione sapientiae, non irrationabiliter colligitur quod dona gratuita secundum se sint maiora et efficaciora post lapsum quam ante, et maxime post adventum Salvatoris, qui mediator et intercessor "pro nobis interpellat", quem decet "exaudiri" in omnibus "pro sua reverentia", Hebr. 5, 7. Unde, cum appareat vultui Dei "semper ad interpellandum pro nobis", Hebr. 7, 25, et pro nobis in cruce oblatus fuerit et quotidie offeratur, valde probabile videtur quod maius munus gratiae tribuatur nobis quam si ipse non fuisset incarnatus vel pro nobis oblatus. Et hoc expresse videtur innui Ioan. 7, 39, cum dicitur quod "Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus". Unde, cum ascendit "in altum", tunc "dedit dona hominibus".
[Ad obiecta]: 1.Ad illud quod primo obicitur contra hoc, per hoc scilicet quod nobiliori perfectibili debetur nobilior perfectio: dicendum quod hoc verum est de perfectibili et perfectione quantum ad esse primum, quia sibi invicem respondent secundum quamdam praecisionem et adaequationem; gratia autem et virtutes perficiunt quantum ad esse secundum. Praeterea, haec, scilicet gratia et virtutes, sunt pure gratuita et secundum libitum et electionem Dei collata, qui quandoque personae viliori, quantum est de naturalibus, gratiam confert maiorem et nobiliori minorem, secundum iudicium profunditatis sapientiae illius, humanae scientiae incomprehensibile, iuxta illud ad Rom. 11, 33: "O altitudo divitiarum" etc.
2. Ad illud quod obicitur quod habitus cognitivae erat melior et efficacior ante lapsum quam post etc.: dicendum quod hoc verum est, sed hoc non est in ratione illa qua gratuitus est, sed hoc est propter potentiam cognitivam, quae demerito peccati obnubilata est, et ignorantiam inflictam. Sicut enim videtur manifeste in visiva exteriori quod, licet ipsa potentia secundum se non recipiat variationem deteriorationis, nihilominus melius videt iuvenis quam senex propter defectum organi, similiter est in proposito. — Ad hoc quod dicitur quod quantum cognoscis tantum diligis etc.: dicendum quod hoc intelligitur de cognitione et dilectione ad invicem comparatis in statu uno, scilicet vel in statu naturae lapsae vel conditae, non autem in diversis. In statu enim naturae lapsae quantum cognoscis, tantum diligis, et in alio similiter. Nec intelligitur de quacumque cognitione, sed de illa quae est experientiae sive sapientiae, quae est cum gustu; et etiam quae dico tantum, quantum, non dicunt praecisionem, sed proportionem in genere, sub hoc sensu: si multum cognoscis, multum diligis.
3. Ad illud quod obicitur de fide quae videtur fuisse tunc excellentior et efficacior quam illa quae est nunc etc.: dicendum quod, sicut tactum est, gratuita in statu innocentiae habebant efficaciam quamdam ex ordinatione et obedientia potentiarum ipsius animae et subiectione respectu gratuitorum; unde efficacius movebant et ipsam affectivam et ipsam operativam quam faciant nunc sive quando amissa rectitudine naturali inclinatus est affectus per concupiscentiam et operativa debilitata. Et sic comparatione fidei et aliarum virtutum ad potentias recipientes, bene potest concedi quod habebant quamdam efficaciam in statu illo quam post non habuerunt. Unde bene potest concedi quod secundum hanc comparationem fide tunc purius et quietius adhaerebant primae veritati ; nec propter hoc necesse est quod fides et aliae virtutes, secundum se consideratae, essent tunc maioris efficaciae quam nunc. Si autem loquamur de visione fidei, potest dici quod, quia visiva interior nullatenus erat obnubilata, luculentior fuit quam sit modo: unde clara fuit tunc et sine aenigmate; et quantum ad hoc, ut vult Hugo, fides tunc erat maior et efficacior, non tamen ut est virtus sive habitus virtutis.
4. Ad aliud quod obicitur quod albius est quod est nigro impermixtius etc.: dicendum quod efficacia meriti ex pluribus venit, scilicet ex difficultate operis, ex promptitudine voluntatis, ex magnitudine caritatis et consequenter aliarum virtutum. Difficultas enim operis multum valet ad meritum, ut patet in operibus supererogativis, quorum quaedam efficaciter disponunt ad augmentum gratiae et per consequens ad augmentum meriti; in aliquo autem, ut in martyrio, augmentatur gratia et meritum similiter. — Promptitudo etiam voluntatis plurimum facit ad meritum. Quantacumque enim sit gratia in homine, nisi sit voluntas gratiae consentanea, nunquam elicit opera meritoria; et quanto magis voluntas gratiae subiacet et conformatur, tanto fructuosius homo in operibus meritoriis exercetur; prompta enim voluntate et hilari operantes plus merentur quam illi qui minus sunt huiusmodi; propter hoc dicitur: "Hilarem datorem diligit Deus", II Cor. 9, 7. — Magnitudo caritatis efficacissime facit ad meritum, quia secundum illius quantitatem attenditur remuneratio praemii substantialis: pondus enim amoris opera meritoria facit esse ponderis et valoris. Quantum ergo ad primam conditionem, scilicet difficultatem, efficaciores sunt virtutes nunc quam tunc fuerunt. Nunc enim magis impugnatur et impugnando probatur et examinatur virtus quam tunc, sicut patet in exercentibus se in operibus supererogativis et maxime in martyribus. Quantum ad secundam conditionem, scilicet promptitudinem voluntatis, efficaciores fuissent virtutes in merendo tunc quam nunc, quia voluntas tunc continua fuisset in bonis operibus Deo placentibus sine retardatione; nunc autem, sive ex fatigatione sive ex surreptione, frequenter cessat a bonis operibus et nocivis intendit et inutilibus, tum propter difficultatem ad bonum, tum propter pronitatem ad malum. — Ad id ergo quod obicitur quod meritum magis erat impermixtum in statu innocentiae etc.: dicendum quod hoc est ex eo quod voluntas non est nunc ita prompta et consentanea gratiae sicut fuit tunc, propter gravitatem carnis coniunctae et pronitatem concupiscentiae contractae. Potest ergo concedi quod secundum quod efficacia merendi venit ex promptitudine voluntatis, sic erant tunc gratuita efficaciora quam nunc.
5. Ad aliud quod obicitur, scilicet quod liberum arbitrium magis obediebat gratiae etc. iam patet responsio, quia dictum est quod quantum ad promptitudinem voluntatis, quod idem dicit in re quod obedientia prompta liberi arbitrii, efficaciores erant tunc virtutes ad merendum quam nunc. Ex iis tamen non sequitur quod gratia et virtutes secundum se erant maiores et efficaciores quam sint nunc.
6. Ad illud quod obicitur quod naturalis rectitudo erat tunc magnum expedimentum etc., iam patet responsio, quia ex illa naturali rectitudine erat voluntas prompta et omnino consentanea gratiae, et, licet ita sit quod efficaciores erant virtutes ex hoc, non tamen ex hoc sequitur quod ipsae secundum se et sua propria voluntate erant tunc efficaciores quam sint nunc, sicut ex dictis patet.