Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 2, C. 1

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 2, C. 1

DE COGNITIONE CREATORIS.

Sed, quia supra tactum est de cognitione Creatoris quantum ad illam quae fidei est, quae est cum cognitione aenigmatica, ubi determinatum est quod non habuit illam quae est aenigmatica, inquiretur de cognitione Creatoris quantum ad duo: Primum est si cognovit Deum in specie sive facie ad faciem; secundum est si cognovit eum in speculo creaturae.

ARTICULUS I

Utrum Adam cognoverit Deum in specie.

Circa primum proceditur sic: Videtur quod cognovit Deum in specie. 1. Dicit enim Hugo, De sacramentis: "Cognovit Creatorem suum, non ea cognitione qua modo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea quatunc per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur". Sed cernere Deum manifestum, est cernere eum facie ad faciem; ergo etc.

2. Item, Exod. 33, 11: "Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loquihomo ad amicum suum" ; sed multo excellentior fuit status Adae ante lapsum quam status Moysi; ergo videtur, si videbatur a Moyse facie ad faciem, quod fortiori ratione ab Adam.

3. Si diceretur quod illa visio fuit in subiecta creatura - contra, Num. 12, 8: "Palam et non per figuras et aenigmata Deum videt".

4. Item, sicut habetur a Damasceno et aliis orthodoxis, Adam non solum fuit constitutus in paradiso corporali, immo et in spirituali quantum ad mentis delicias: unde Deo fruebatur, sicut dicit Damascenus ; sed frui Deo non potest quis nisi videat eum in specie; ergo etc.

5. Item, Adam ante lapsum Deum in se et immediate amabat; ergo, si ita facilis est intellectus ad cognoscendum sicut affectus ad amandum per naturam, videtur quod sicut Deum in se ipso amabat, ita et in se ipso videbat.

6. Item, omnis anima recta desiderat Deum videre in se ; ergo Adam in illo statu hoc desiderabat; sed, ut habetur ab Augustino, De civitate Dei, "Adam in paradiso quidquid volebat, facere poterat" ; ergo, si volebat videre Deum, poterat eum videre et vidit.

7. Item, Augustinus, XIV De civitate Dei, 10 cap.: "In paradiso non aberatquidquam, quod bona voluntas adipisceretur". Ergo, cum visionem Dei in se adipiscitur bona voluntas, etc.

8. Item, mente humana nihil Deo propinquius est, maxime quando est immunis ab omni culpa et poena; sed talis fuit mens Adae ante culpam neque oculus mentis aliquam habebat nubem obscuritatis; ergo videtur quod in ipsum Deum immediate poterat figere aspectum, quod est videre Deum in se; ergo etc.

Contra: a. Exod. 33, 20: "Non videbit me homo, et vivet" ; hoc intelligitur de vita animali; sed Adam ante lapsum vivebat vita animali ; ergo videre Deum non poterat.

b. Item, Ioan. 1, 18: "Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus" etc. Si ergo nullus unquam vidit Deum, et maxime ante adventum Christi, ergo nec Adam.

c. Item, visio Dei in specie est tota merces ; ergo qui visionem Dei habet in se, habet plenam mercedem, et qui hoc habet, plenam gloriam habet; nullus talis potest cadere; ergo si Adam cecidit, etc.

d. Item, lux increata perfecta delectatione delectat aspicientes; ergo, si Adam illam summam lucem aspexisset, perfecte in ea delectatus fuisset; ergo nunquam ab ea averti consensisset.

e. Item, status viae et status patriae sunt distincti; ergo pari ratione et visio viae et visio patriae; sed Adam fuit viator; ergo non videbat visione patriae, quae est in visione Dei in se.

f. Item, quaedam sunt media ad idem generaliora, scilicet talia: cognoscens super cognoscibile habet potentiam quantum ad illud per quod cognoscit ; intellectus creatus non potest super lucem increatam in se, quantumcumque elevetur per gratiam sive etiam per gloriam, quia illa semper in infinitum excedit; ergo impossibile est quod oculus interior sive intellectus ipsam lucem increatam videat in se ipsa.

g. Item, cognoscentis ad cognoscibile debet esse proportio, maxime in cognitione in qua est magna delectatio; si ergo illius lucis summae respectu intellectus nostri est excessus improportionalis et tantus ut per nihil additum possit ei proportionari, quoniam semper excedit illum in infinitum, videtur quod nunquam intellectus noster possit lucem illam contemplari.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum quod fere omnes ponunt cognitionem, quam habebat Adam de Deo, mediam fuisse inter cognitionem status miseriae et cognitionem status gloriae; sed in modo ponendi multa est differentia.

Quidam enim, innitentes auctoritatibus male intellectis et rationibus sophisticis, dixerunt Deum nunquam in se sive in sua essentia videri nec in via nec in patria, suum tuentes errorem per verbum Chrysostomi dicentis: "Ipsum, qui Deus est, non solum Prophetae, sed nec etiam angeli vident" ; similiter et aliis consimilibus auctoritatibus male intellectis putantes quod Deus immediate et in sua essentia videri non possit propter improportionalitatem lucis increatae ad oculum mentis creatae. Sed dicunt quod Deus per quasdam luminosas influentias sive lucubrationes, id est parvas luces, videri habet in statu viae et in statu innocentiae videbatur et in statu gloriae videtur. Et in iis influentiis dicunt Deum in iis statibus videri magis clare et minus clare, secundum quod Deus magis se oculo mentis creatae vult contemperare et clarioribus theophaniis ostendere. — Sed ista positio haeretica est, nec immerito, quia est plane contra Sacram Scripturam. Nam I Cor. 13, 12 dicitur: "Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum" ; et I Ioan. 3, 2: Videbimus eum sicuti est ; et aliae multae sunt consimiles auctoritates, quibus error iste est reprobandus. Si autem videantur aliquae auctoritates esse pro illis, omnes exponendae sunt, quia loquuntur de cognitione comprehensionis, qua dicitur aliquid cognosci totaliter; hac autem cognitione Deus sibi soli cognoscibilis est. Et etiam contra rationem est, cum anima perfecte quiescere non possit, donec ipsam lucem increatam videat in se ipsa.

Item, alii dixerunt quod Deus a purgatis mentibus, non solum in patria, sed etiam in statu innocentiae et in statu viae in se ipso videri habet; nec est differentia nisi in gradibus, quia clarius et perfectius in statu gloriae videbitur et minus perfecte in statu innocentiae et minime in statu naturae lapsae. Differentia autem istorum graduum venit ex hoc quod anima in statu gloriae est omnino a sarcina corporis absoluta aut omnino habet corpus spirituale, quod nullo modo impediat ipsam quin possit immediate in Deum tendere et secundum totum suum posse. In statu vero naturae lapsae, quia habet corpus corruptibile et animale, impeditur et aggravatur ex terrena inhabitatione, ne possit in ipsam lucem intendere perfecte. In statu vero naturae institutae medio modo se habebat, quia corpus Adae, etsi non esset subiectum necessitati moriendi et passibilitati erat tamen indigens alimoniis et oportebat animam circa regimen et vegetationem sui corporis aliquando occupari, et ideo nec adeo excellenter intuebatur primus homo Deum sicut beati intuentur in gloria nec adeo exiliter sicut viri sancti intuentur in praesenti miseria. Hanc autem positionem ex auctoritatibus Augustini volunt elicere, qui dicit, in libro De Trinitate, scilicet VIII, quod etiam in praesenti vita potest homo "notiorem habere Deum quam fratrem" ; et docet in eodem per contuitum veritatis et bonitatis intueri Deum; et etiam alibi dicit quod "a purgatissimis mentibus cernitur". —- Haec autem positio non est sustinenda, quia auctoritatibus sanctorum non consonat. Dicit enim Dionysius, in libro De mystica theologia, quod excellentissimus modus contemplandi est ignote ascendere, quia nec ipse Moyses Deum valuit videre, et ideo introductus dicitur fuisse in caliginem. Unde Dionysius vocat eos indoctos qui dicunt se nosse eum, qui "posuit tenebras latibulum suum" etc.; Augustinus, VIII De Trinitate: Veritatem ipsam, qua creata sunt, non potest intueri; et loquitur de cognitione in via. Et Gregorius dicit quod, "quantumcumque mens in contemplatione profecerit, non pervenit ad contuitum Dei". Et communiter Doctores in hoc concordant, intelligentes illud quod dicit Apostolus, quod "quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino et per fidem ambulamus, non per speciem", II Cor. 5, 6. — Unde, si quae auctoritates id dicere inveniantur quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur, non sunt intelligendae quod videtur in sua essentia, sed quod in aliquo effectu interiori cognoscitur, nisi fortassis in iis qui rapiuntur, sicut aestimatur fuisse in Paulo, qui quadam specialitate privilegiata statum viatorum in via supergrediuntur, ubi non aliquid agunt, sed solum aguntur.

Alii autem ponunt quod in patria videtur Deus immediate et plene sive perfecte, quantum est ex parte videntis; in statu miseriae mediate et diminute; in statu innocentiae medio modo, scilicet immediate et diminute. Diminute, dico, in statu innocentiae, quia plena visio et perfecta est plena et perfecta remuneratio, quae adhuc non competebat meritis primi hominis; immediate autem, quia nullam habebat velaminis interpositionem. Et hoc videntur sentire verba Hugonis dicentis quod "cognovit homo Creatorem suum, non ea cognitione qua Deus modo a credentibus" etc., ut supra ; per hoc quod dicit "sed ea quatunc per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur", insinuatur nullum fuisse velamen ex parte contemplantis, quia tunc est praesentia contemplati quodam modo in contemplatione, quando nullum velamen ex parte contemplantis impedit quin templum templo coniungatur. Et hoc idem vult Magister, IV libro Sententiarum, dist. 1, cap. Triplici autem, dicens: "Homo, qui ante peccatum Deum sine medio videbat, per peccatum a Deo abiit". Non est ergo intelligendum quod homo in statu innocentiae videret Deum in sua essentia sive facie ad faciem, sed in quadam claritate non obnubilata, in qua quidem claritate longe manifestius apparuit et cernebatur Deus quam "in speculo et aenigmate". Unde illa evidentia visionis in quamdam certitudinem scientiae inducebat, secundum Hugonem.

Tenendum est igitur quod cognitio status innocentiae media est inter cognitionem status gloriae et status miseriae, sicut et locus paradisi medius est inter hanc vallem miseriae et patriam caelestem, et quemadmodum paradisus terrestris plus se tenet cum terra quam cum caelo, sic Adae cognitio sive status innocentiae plus conformis est cognitioni status praesentis quam futuri. Unde in solo statu gloriae videbitur Deus immediate in sui substantia. Unde rationes inductae pro illa parte sunt concedendae. Quod autem in statu innocentiae videbatur Deus medio aliquo et quo, infra dicetur.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, patet responsio ex dictis.

2. Ad illud Exodi loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, respondendum est secundum Glossam Interlinearem, quae est: "Manifesta visione" ; et alia Glossa dicit: "Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, qui putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subiectam creaturam, quasiper angelum et nubem ei loqueretur et appareret. Nameius substantiam nec hominum nec angelorum quisquam sicut est videre potuit".

3. Ad hoc quod obicitur de illo Num. 12, 8 "palam, et non per aenigmata" etc.: dicendum quod est videre palam in via et palam in patria et est differens visio haec et illa. — Quod sic patet: Est autem videre tripliciter: per aenigma, id est per similitudinem obscuram, et hoc visione corporali; per figuram, hoc est per formam, a materia etsi non a conditionibus materiae abstractam, et haec est visio per imaginem, hoc est per formam spiritualem, quae dicitur imago, quia ductiva est in aliud cuius est forma vel species; tertio modo est videre visione intellectuali: et est visio intellectualis, cum aliquid mente conspicimus, non per imagines, sed "sicut est", sicut habetur in Prologo Apocalypsis ; sic autem videre est videre palam in via, quia sic videre est perfecte videre in via secundum quod possibile est; videre autem per speciem, hoc est videre sine medio ipsam lucem spiritualem per speciem quae ipsa est, est videre palam in patria. "Vidit" ergo Moyses "Deum palam", id est visione intellectuali.

Si obiciatur quod videre aliquid visione intellectuali est videre aliquid sicut est, ergo Moyses vidit Deum sicut est, hoc est per speciem — dicendum quod est videre sicut est duobus modis: uno modo per speciem, et hoc modo neque Moyses neque primus homo vidit Deum; alio modo per effectum: verbi gratia, est intelligere illum praesentem animae, non per imaginem aliquam, sed per aliquam influentiam, quae est ab ipso solo, et immediate, ut in manifestatione alicuius veritatis vel infusione alicuius suavitatis vel ex aliquo inconsueto effectu, ex quo evidenter cognoscitur bonitas vel sapientia Dei efficientis vel operantis: et hoc modo poterat videre Deum sicut est.

4. Ad hoc quod obicitur, scilicet quod fruebatur etc.: dicendum quod est fruitio viae et patriae. Primus homo in statu illo non fruebatur Deo fruitione patriae, quae requirit visionem secundum speciem, sed viae, modo tamen perfectiore quam iusti post lapsum, quia perfectius adhaerebat Deo, nullo existente impedimento divisionis in ipso, quod revocaret vel tardaret ipsum ab adhaerentia perfecta.

5. Ad illud quod obicitur quod amabat Deum immediate etc.: dicendum quod non est simile. Amor enim, sicut vult Bernardus, multo plus se extendit quam visio: sola enim aestimatione sequitur dilectio. Et ipse etiam dicit, in libro De amore Dei, quod ubi deficit intellectus, ibi proficit affectus. Et ratio huius est, quia visio est solummodo rei praesentis, sed dilectio non solummodo rei praesentis, sed etiam absentis. Praeterea, visio huiusmodi non dicit qualemcumque modum cognoscendi, sed modum cognoscendi completum; dilectio vero et perfecta potest esse et imperfecta: ideo, quamvis immediata sit Dei dilectio in via, non tamen oportet quod visio sive cognitio sit immediata.

6. Ad aliud quod obicitur quod desiderabat videre Deum etc.: dicendum quod desiderabat videre Deum eo modo quo ratio recta dictabat. Non enim dictabat ratio recta eum in statu illo debere desiderare illam visionem quae est per speciem, quae est perfecta merces beatorum, sed illam quae intellectualis dicitur, qua reficiebatur et delectabatur secundum quod statui illi competebat. Hac ergo visione desiderabat videre Deum in statu illo; illa quae est per speciem desiderabat videre in statu gloriae sive ultimae beatitudinis.

7. Et per hoc patet responsio ad aliud quod sequitur, quod in paradiso non aberat quidquam quod bona voluntas adipisceretur etc., quia bona voluntas dicitur illa quae est ordinata secundum dictamen rationis rectae.

8. Ad hoc quod obicitur quod in statu illo nihil erat propinquius mente humana etc.: dicendum quod revera nihil erat propinquius iuxta quod exigit propinquitas status naturae, quia nihil secundum esse naturale erat propinquius; non tamen erat in illa propinquitate quam requirit status gloriae. Unde erat in propinquitate quadam, promovenda nihilominus ad propinquitatem ulteriorem: erat enim in similitudine gratiae, sed perducenda erat ad deiformitatem gloriae, in qua non solum aspiceret divinum effectum, sed etiam ipsum vultum desideratum; illa autem propinquitas, in qua erat Adam in illo statu, non ponit aspectum mentis illius immediate figi in lucem aeternam.

Ad duo ultimo obiecta pro alia parte, quia illis mediis concluditur Deum in nullo statu videri per speciem sive per essentiam, respondendum est.

f. Et primo ad illud quod obicitur quod cognoscens habet potentiam super cognoscibile etc.: dicendum quod anima in videndo Deum non agit in Deum; unde non est necesse quod sit potens super cognoscibile. Unde sicut visio materialis potius est in suscipiendo quam in agendo, et maxime cum videtur lumen vel luminosum, quia tunc videtur per se in transmittendo, ita est in proposito. — Ad illud quod subditur quod intellectus creatus non potest in lucem increatam, quae est infinita: dicendum quod lux illa, licet sit infinita, tamen quia est in ratione finis, ad quem ut ad suum optimum ordinatus est intellectus, humanus, potest in illam sicut perfectibile sive possibile in suum finem, non tamen in quantum est infinitum, sed in quantum est finis.

g. Ad illud quod obicitur quod cognoscentis ad cognoscibile debet esse proportio etc.: dicendum quod in visione Dei non requiritur proportio quantitativa, scilicet quantum ad infinitatem, sed sufficit conformitas similitudinis expressae, secundum cuius maiorem et minorem participationem erit ordo in gradibus praemiorum in gloria; proportio autem requiritur, ubi excellentia rei visibilis offendit vel obtundit. Unde aliqui posuerunt Deum videri per medium deducens sive contemperans, ne per excellentiam lucis obtunderetur acies intellectus et potius deiceretur quam laetificaretur. — Sed hoc ponere non est sanum nec habet rationem, quia lumen illud potius est salvativum quam corruptivum; unde excellentia in nullo obest, sed potius confert. Et quia "pax et gaudium" et lux illa "superat omnem sensum", ideo homo totus undique completur ut nihil aliud quaerat, sed potius absorbeatur ipsa nostra intelligentia ab eminentia lucis sicut et ipsa nostra affectio a "torrente voluptatis".

ARTICULUS II

Utrum Adam cognoverit Deum per speculum creaturae.

Sequitur inquirere utrum Adam cognoverit Deum per speculum creaturae.

Quod sic, videtur: a. Quia alius est status viae et, alius status patriae et similiter modus videndi alius et alius; sed modus videndi qui est patriae, est sine medio et modus videndi qui est viae, est per medium; medium autem illud non est aliud quam speculum creaturae ; sed Adam erat viator ; ergo etc.

b. Item, Damascenus, II libro: "Hunc posuit in paradiso et intelligibili et sensibili. In sensibili enim super terram dietabatur corporaliter, mentalitercum angelis conversabatur et divinis intelligentiis, et iis nutriebatur; nudus simplicitate et inartificialis vita, ad solum Conditorem per creaturas inducebaturet eius contemplatione voluptabatur".

Contra: 1. Visio per speculum est per medium; tunc autem nihil erat Deo coniunctius vel immediatius anima humana, maxime quantum ad illam partem qua contemplabatur Deum, maxime in statu illo in quo non erat nubes vel velamen aliquod in anima demerito peccati ; ergo anima se ipsa speculabatur Deum, non manuductione speculi alicuius; ergo etc.

2. Hoc idem videtur per verbum Magistri, IV Sententiarum, dist. 1, dicentis: "Homo ante peccatum sine medio Deum videbat".

3. Item, quanto aliquid expressius repraesentat aliquid, tanto manifestius ducit in cognitionem illius, et quanto minus, minus; sed anima humana sive homo expressissime Deum repraesentat et maxime quantum ad mentem qua intuetur Deum, quae est expressissima imago eius ; ergo manifestissime ducit in cognitionem eius; ergo se ipso luculentius videret Deum quam manuductione alicuius creaturae, maxime si esset omnino absque velamine et obnubilatione, quam contraxit ex corruptione carnis, qualis fuit anima Adae in illo statu; ergo, si quanto status est nobilior, tanto limpidius videtur Deus et tanto assurgit oculus mentis ad modum videndi altiorem et perfectiorem, videtur quod in illo statu tam nobili oculus mentis primi hominis assurgebat ad intuitum illum pro posse suo qui fuit nobilior et perfectior, et ita non convertebat se sive declinabat ad videndum Deum per creaturas inferiores; ergo etc.

4. Item, idem habetur ab Anselmo, in Monologion, qui dicit: "Certum est quia per illud magis ad cognitionem eius acceditur quod illi magis per similitudinem propinquat. Quidquid enim inter creata constat illiesse similius, id necesse est esse natura praestantius. Quapropter id et per maiorem similitudinem plus movetet iuvat mentem indagantem summae veritati propinquare et per excellentiorem creatam essentiam plus docet quid de creante mens ipsa debeat aestimare. Procul dubio itaque tanto altius creatrix essentia cognoscitur, quanto perpropinquiorem sibi creaturam indagatur". Ex hoc videtur quod, si primus homo vel quicumque alius convertisset se ad inferiora sei ad Deum speculandum, elongasset se ab eius cognitione: quod esset inconveniens in statu illo.

Respondeo: Ad evidentiam eorum quae hic quaesita sunt nota quod multiplex est visio: quaedam enim est fidei, quaedam intellectualis sive contemplativa, quaedam per apparitionem in creatura, quaedam per apertam visionem. Prima est gratiae communis, secunda est gratiae excellentis, tertia est gratiae specialis, quarta est gratiae consummantis sive perfectae. Distinctio autem istorum modorum sic habetur: omne quod cognoscitur cognitione intellectiva, cognoscitur per aliquid praesens intellectui. Et voco hoc praesens, secundum quod vocat Augustinus, quod praesens est intellectui ad videndum. Praesens vero potest esse intellectui per manifestationem factam per verbum, per effectum, per signum, per speciem. Praesens autem fit Deus intellectui per manifestationem factam per verbum in visione fidei: per verbum, dico, duplex, scilicet expressionis vocalis et inspirationis, id est exterius et interius. Quod autem Deus sit trinus et unus, hoc ego credo Dei Filio, qui hoc enarravit et praedicavit, et Spiritui Sancto qui hoc inspiravit. Quod enim credimus debetur auctoritati, sicut dicit Augustinus, De utilitate credendi. — Per manifestationem autem in effectu fit praesens in visione contemplativa sive speculativa. Per hoc enim quod Deus est praesens in effectu proprio, videt anima Deum, non in sua essentia vel specie, sed in aliquo effectu gratiae sive influentiae quam in se per experientiam sentit, et hoc visione contemplationis sive speculationis, quae tanto est evidentior, quanto effectum divinae gratiae magis sentit in se homo vel quanto etiam melius scit considerare Deum in exterioribus creaturis. — Per manifestationem autem in signo fit praesens intellectui in visione apparitionis: hac visione vidit Abraham Deum, quando "tres vidit et unum adoravit", Gen. 18, 2. Haec apparitio solet fieri in subiecta creatura, quae ipsum Deum significat, et sic Spiritus Sanctus apparuit in columba, Matth. 3, 17. — Per manifestationem in propria luce fit praesens intellectui in visione aperta sive per speciem, qua videtur Deus facie ad faciem.

Praeter hos modos videndi Deum, qui sunt a gratia, est modus quidam naturalis, scilicet per speculum creaturarum. Naturalis, dico, quia cognitio existendi Deum, naturaliter inserta, per hunc modum in actum perducitur. Dicit enim Damascenus: "Omnibus cognitio existendi Deum ab ipso naturaliter inserta est". Cognitio autem ista sive visio duplex est, scilicet per considerationem et relucentiam Dei in imagine et per considerationem et relucentiam in vestigio. Unde Hugo, De sacramentis: "Ratio humana duplici investigatione Deum deprehendit, partim videlicet in se, partim in eis quae extant extra se". Aptissime tamen dicitur speculum anima sive mens rationalis et efficacissime ducens ad Deum cognoscendum. Unde Anselmus, in Monologion: "Sicut sola est mens rationalis inter omnes creaturas quae ad eius investigationem assurgere valeat, ita nihilominus eadem sola est per quam maxime ipsamet ad eiusdem inventionem proficere queat".

Omnibus autem iis modis cognovit primus homo Deum ante lapsum. — Quod visione hac ultima, patet per verbum Damasceni supra dictum. — Quod visione fidei, patet ex supra dictis in Quaestione de fide illius. — Quod visione intellectuali sive contemplativa, habetur ab Augustino, Super Genesim ad litteram, et in Glossa super illud Gen. 3, 8: "Cum audissent vocem Domini deambulantis" etc.; dicitur enim ibi: "Fortassis enimintrinsecus effabilibus vel ineffabilibus modis Deus illis antea loquebatur sicut angelis, immutabili veritate illustrans mentes eorum, ubi est intellectus, nosse simul quaecumque per tempora non fiunt simul. Forte, inquam, sic eis loquebatur, et si non tanta participatione divinaesapientiae quanta capiunt angeli, tamen humano modulo minus, sed in ipso genere locutionis". — Quod visione apparitionis, habetur consequenter in eadem Glossa Augustini, ubi dicit: "Quod Deideambulantis vocem audierunt, nonnisi per creaturam factum est, ne substantia invisibilis et ubique tota, quae est Patris et Filii et Spiritus Sancti, corporalibus sensibus et temporalimotu apparuisse credatur". Omnibus ergo modis praetactis, illo solo excepto qui est per speciem, vidit Deum.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc quod visio per speculum est per medium et nihil erat medium inter Deum et animam etc.: dicendum quod huiusmodi immediatio non impedit visionem per speculum, quia videre Deum considerando se, est videre per speculum, quia ipsa mens sive animal speculum est. Unde Anselmus, in Monologion: "Aptissime ipsa rationalis sibimet essevelut speculum dici potest, in qua speculatur, ut ita dicam, imaginem eius quemfacie ad faciem viderenequit". Praeterea, licet ipsa mens secundum suam essentiam sit coniunctissima Deo, tamen inter mentem, in quantum est speculans Deum in se vel per se, est aliquid quasi medium, quia ipsa ut est imago ducens animam speculantem et dirigentem in Deum. Praeterea, hoc argumentum non valet: anima Adae se ipsa speculabatur Deum, non ergo manuductione alicuius creaturae inferioris, quia, ut patet ex dictis, et per speculum, quod est vestigium et quod est imago, videtur Deus a creatura rationali.

2. Ad illud quod obicitur per verbum Magistri Sententiarum, dicentis: "Homo ante peccatum sine medio Deum videbat", dicendum quod multiplex est medium secundum multiplicitatem status humani: est enim medium conferens et est medium impediens. Medium conferens est duplex, scilicet disponens et deducens. Medio disponente videtur Deus in patria, quia anima in patria mediante deiformitate et influentia gloriae disponetur ad hoc quod clarissime possit Deum in se ipso videre: deiformitas enim gloriae sufficiens est dispositio ad hoc quod anima Deum in se possit videre. Medio deducente videbatur Deus in statu naturae conditae et in statu naturae lapsae: in utroque enim statu per speculum creaturarum ducebatur anima ad cognitionem Creatoris. Sed in statu naturae conditae non erat medium impediens, scilicet velamen sive tenebra peccati, sicut in statu naturae lapsae. In statu vero innocentiae et naturae lapsae videtur Deus mediante speculo, sed differenter, quia in statu innocentiae videbatur Deus per speculum clarum: nulla enim erat in anima peccati nebula. In statu vero miseriae videtur per speculum obscuratum per peccatum primi hominis, et ideo nunc videtur per "speculum et inaenigmate": aenigma enim, sicut dicit Augustinus, in XV De Trinitate, est similitudo obscura.

3. Ad aliud quod obicitur quod mens sive anima humana expressissime Deum repraesentat et manifestissime ducit in cognitionem Dei etc.: dicendum quod sicut melius et manifestius declaratur divina potentia, sapientia et bonitas ex conditione, gubernatione et sustentatione eorum in quibus est reperire imaginem Dei et in quibus est reperire vestigium, quam declaretur ex conditione, gubernatione et sustentatione eorum quae sunt ad imaginem Dei, aliis non existentibus, ita perfectius et manifestius ducitur mens in cognitionem Dei per speculum creaturarum, quae Deum repraesentant per imaginem et vestigium, quam duceretur per speculum eorum quae sunt ad imaginem tantum. Unde primus homo, videndo Deum per utrumque speculum, in perfectiorem et manifestiorem assurgebat cognitionem quam si tantum per alterum vidisset.

4. Ad illud quod obicitur ad idem per Ansclmum, patet responsio. — Ad id quod additur quod conversio mentis ad speculandum Deum per creaturas inferiores est elongatio quaedam a perfectiori cognitione: dicendum quod hoc non est verum, immo potius est progressus ulterior in cognitione. Speculatio enim Dei per relucentiam in vestigio nihil subtrahit illi quae est per relucentiam in imagine, immo addit ad illam, quia ex hac luculentius cognoscitur divina potestas, sapientia et bonitas, ut tactum est.

PrevBack to TopNext