Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 2, C. 2
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 4, M. 2, C. 2
DE COGNITIONE CREATURARUM.
Dicto de cognitione primi hominis quantum ad Creatorem, dicendum est de cognitione eiusdem quantum ad creaturam. Supposito ergo, quod supra determinatum est, quod primus homo conditus fuit perfectus in scientia, duo adhuc restant quaerenda: Primum est utrum, si stetisset, profecisset in cognitione; secundum est utrum posset in cognitione errare.
ARTICULUS I.
Utrum Adam, si stetisset, profecisset in cognitione.
Quod autem profecisset, videtur sic: a. Adam, si stetisset, per intervalla temporum profecisset ad gratiam et in gratia, alioquin peior esset sua conditio quam nostra, cum nos multiplici merito crescamus in gratia ; ergo pari ratione per intervalla temporum proiecisset in rerum notitia.
b. Item, aut Adam sciebat quae ventura erant aut non sciebat. Si sic: ergo praescivit lapsum suum et quid ex illo posteris suis esset eventurum; quod plane apparet esse falsum. Si futura non cognoscebat, et rerum naturae variantur in tempore: ergo multa incipiebat cognoscere secundum temporum variationem; ergo profecisset in cognitione.
c. Item, nec Adam omnia viderat nec omnia audierat. Esto igitur quod videret aliquam rem, quam prius non vidisset, cum videre sit cognoscere, sicut intelligere, videtur quod sicut necessario sequitur: si incepit intelligere, incepit cognoscere, similiter si incepit videre, incepit cognoscere. Si ergo multa sensibilia vidisset, quae prius non viderat, videtur quod multa didicisset sensibilia per temporis intervalla.
d. Item, si homo stetisset, aut unus homo sciret voluntatem et cogitationem alterius aut non. Si sic: ergo frustra egeret sermone. Si non: ergo, cum posset ab alio edoceri, videtur quod in statu innocentiae multa discere potuisset.
Contra: 1. In illa felicitate prima nihil defuit homini primo quod habere volebat; unde Augustinus, De civitate Dei, XIV: "Nec aberatquidquam quod bona voluntas adipisceretur" ; ergo habebat omnem scientiam quam habere volebat et scientiarum perfectionem; ergo non erat in voluntate proficiendi; ergo non proiecisset.
2. Item, non profecisset per temporum intervalla nisi fuisset in voluntate et spe proficiendi ; sed dicitur Prov. 13, 12: "Spes, quae differtur, affligit animam" ; ergo, si fuisset in spe proficiendi per temporum intervalla, cum spei dilatio non est sine afflictione, afflictus esset in statu illo; quod non est verum.
3. Item, si profecisset per temporum intervalla, hoc contigisset vel per doctrinam vel per inventionem: quaecumque enim scimus, ut dicit Philosophus, aut addiscendo aut inveniendo scimus; sed non doctrina: non est enim verisimile, immo rationi dissonum, quod aliquis successisset illi cuius doctrina profecisset; ergo protecisset inventione; sed hoc esse non posset sine sollicitudine et poena, quae in statu illo non fuisset; ergo etc.
4. Item, conditus iuit in perfectione corporali completa et completione tanta ultra quam non profecisset; a simili videtur de completione animae quantum ad ea quae sunt naturae sive in quae potest natura. Sicut enim conditus fuit in perfectione corporali, in quam potuit natura in illo, ita, ut videtur, in perfectione animae, in quam potuit natura in illo; ergo non profecisset neque per doctrinam neque per inventionem.
5. Item, quidquid homo addiscit, addiscit mediante via sensus, memoriae etc experientiae, et ita ab inferiori et ab exteriori. Si igitur homo in statu innocentiae didicisset, per inferiora et exteriora ad perfectionem venisset; sed talis ordo non congruit naturae institutae et bene ordinatae, sed solum lapsae, cum omni creaturae praeesset; videtur ergo quod nihil sensibilium in statu illo didicisset.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum quod profectus scientiae triplici via potest considerari: vel a parte scibilium vel a parte modorum sciendi sive cognoscendi vel a parte maioris habilitatis in cognoscendo. — Secundum primum modum loquendo, intelligendum est quod quaedam sunt res quae fiunt cursu naturali, quaedam quae fiunt cursu mirabili sive supernaturali, quaedam quae fiunt cursu voluntario, secundum quod determinat Anselmus.
In earum ergo rerum cognitione, quae fiunt cursu naturali, non profecisset Adam quantum ad novi habitus acquisitionem. Accepit enim, sicut habetur ab Hugone et Magistro Sententiarum, "a sui exordio omnium generumrerum plenam notitiam". Proficere tamen potuisset quantum ad alium modum cognoscendi et quantum ad habitum perfectiorem sciendi. — Quantum ad alium modum, dico quod proficere poterat, quia quod noverat simplici notitia, cognoscere poterat experientia; quod noverat intellectu, cognoscere poterat et sensu. — Proficere etiam poterat quantum ad maiorem habilitationem, quia ex frequenti consideratione rerum, quas noverat, promptior fuisset et paratior ad iudicandum de eisdem quarum habebat cognitionem per habitum innatum. Et, licet primus homo non haberet tarditatem hebetudinis propter aggravationem corporis corrupti, habebat tamen spiritus eius velocitatem tardiorem sive minorem propter corporis animalis vegetabilitatem. Et sic in cognitione rerum naturalium Adam quodam modo profecisset, quodam modo minime, si stetisset.
In earum vero rerum cognitione, quae fiunt cursu voluntario et mirabili sive supernaturali, simpliciter proficere potuisset, non solum quantum ad modum cognoscendi, sed etiam in acquirendo novam cognitionem. Nec mirum, quia ad hoc quod cognosceret divina mysteria, indigebat superna illustratione; ad hoc vero quod cognosceret secreta alterius, indigebat ipsius detectione. Nec talis profectus statui innocentiae derogabat, cum etiam beati angeli in cognitione divinorum mysteriorum et humanorum secretorum proficiant; propter quod dicitur Eph. 3, 10: "Ut innotescat principibus et potestatibus per ecclesiam multiformis sapientiaDei".
Et sic patet responsio ad propositam quaestionem, quia, si homo stetisset, per temporum intervalla in cognitione profecisset.
[Ad obiecta.]: 1. Ad primum quod obicitur contra hoc, scilicet quod nihil deficiebat primo homini quod volebat etc.: dicendum quod hoc verum est quantum ad tunc temporis in quo volebat; semper enim habebat quod volebat habere tempore illo quo volebat, sed hoc non impedit quin vellet aliquid habere tempore consequenti, quod defuit illi tempore praecedenti.
2. Ad aliud quod obicitur quod spes, quae differtur, affligit animam etc.: dicendum quod secus est de dilatione spei in statu naturae lapsae et in statu naturae conditae. Licet enim dilatio spei affligat in statu naturae lapsae, non sic fuit in statu naturae conditae; cuius ratio est quod nihil tunc desiderabat, neque quantum ad rem desideratam neque quantum ad tempus assecutionis desiderati, nisi secundum dictamen rectae rationis: et propter hoc, etsi quid tunc sperabatur, quia assecutio sperati non appetebatur ante tempus assecutionis eiusdem iuxta quod dictabat ratio illud fore assequendum, nulla fuisset afflictio ex spei dilatione.
3. Ad illud quod obicitur quod neque per doctrinam neque per inventionem profecisset: dicendum quod extenso nomine doctrinae, eo modo quo addiscimus a magistro interiori, secundum quod dicit Augustinus, in libro De magistro, et etiam a quocumque detegente nobis secreta mentis suae, profecisset per doctrinam. Similiter forte per inventionem profecisset. Nec fuisset illi sollicitudo inveniendi poenalis sicut nec labor indictus eidem in paradiso. Dicit enim Augustinus, VIII Super Genesim ad litteram: "Credibile est hominem in paradiso positum ut operaretur, non laboriose, sed deliciose". Similiter potest dici de sollicitudine inveniendi, quod magis fuisset illi ad voluptatem et solatium quam ad fastidium et poenam et propter facilitatem inveniendi et delectationem in inveniendo. Rationi enim consonum est quod sine difficultate pervenisset ad notitiam quam tunc quaereret, tum quia rerum naturas et potestates cognosceret perfecte, tum propter ingenii excellentiam, qua ipsum praeditum fuisse non dubito.
4. Ad hoc quod obicitur quod conditus fuit in perfectione completa corporis, ultra quam natura non processisset etc.: dicendum quod non est simile de perfectione corporis quantum ad staturam et de perfectione animae quantum ad scientiam. Quia enim anima, ad similitudinem totius Sapientiae facta, omnium in se similitudinem gerit, ut dicit Augustinus, De anima et spiritu, nunquam pervenitur ad statum cognoscendi, quantum est de sua natura, ante quam omnia videat in eo, quem videndo omnia videt.
5. Ad hoc quod obicitur si profecisset, hoc fuisset per processum ab inferiori et ab exteriori etc.: potest dici quod hoc nullum ponit inconveniens, quia, cum haberet intellectum phantasticum, non fuit inconveniens hac via procedere et pervenire ad aliquorum ignotorum notitiam. - Vel potest aliter dici quod illa ratio non cogit, quia, sicut vult Augustinus, in VI Musicae, obiectum exterius non agit in animam nec ipsam perficit, sed ipsa anima se ipsam movet, occasione ab exteriori accepta, et informando se ipsam magis agit in obiectum quam agatur ab ipso; et hoc fuisset in Adam multo fortius et nobilius quam sit post lapsum. Unde illa ratio non cogit quod Adam non potuisset, respectu eorum quae cognoscebat, novum modum cognitionis acquirere.
ARTICULUS II
Utrum Adam, si stetisset, potuisset in cognitione errare.
Quod sic, videtur: 1. Gen. 3, 13, dixit mulier: "Serpens decepit me" ; sed constat quod mulier non consensit serpenti nisi quia aestimavit verum esse quod dixit; ex quo ergo ante consensum non peccavit, videtur quod antequam peccaret, decepta fuit.
2. Item, Augustinus, Super Genesim ad litteram, et habetur II Sententiarum, dist. 22: "Adam putavit utrumque posse fieri, ut etuxori morem gereretet per poenitentiam veniam haberet". Sed constat quod illud fuit falsum, quia quod dicit "veniam haberet per poenitentiam" intelligitur de venia, non quae est peccati mortalis, sed venialis; quod patet per hoc quod post dicitur: "Inexpertus divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum" ; et constat quod hoc credidit antequam peccaret ; ergo etc.
3. Item, in II libro Sententiarum, dicit Magister, 21 dist., quod "mulier non horruit serpentem, quia, cum noverit creatum esse, etiam officium loquendi a Deo accepisse putavit" ; sed constat quod hoc fuit falsum; ergo etc.
4. Item, si Adam stetisset, dormivisset utique et habuisset alias operationes naturales ; ergo, cum somnium sit ex naturali motu fumositatum et phantasmatum circa organum phantasiae, Adam somniasset; sed in somnio similitudo rei accipitur pro veritate, et ubicumque hoc est, ibi est deceptio; ergo etc.
5. Item, naturale est quod quidquid videtur, videtur sub angulo, et quanto a remotiori aliquid videtur, tanto minorem generat speciem et videtur sub angulo acutiori: unde ita parvus videretur sol ipsi Adae sicut et nobis; ergo sicut decipitur sensus noster in iudicando de quantitate solis, ita videtur quod deciperetur sensus Adae.
6. Item, ponatur quod aliquis angelus vel homo asseruisset ei falsum et de secretis interioribus: aut Adam sciret ipsum dicere falsum aut non. Si sic: tunc sciret occulta interiora, quae nosse est proprium solius Dei. Si non sciret: ergo crederet ipsum esse veracem aut male iudicaret de ipso; et si crederet ipsum esse veracem, crederet ipsum dicere verum; ergo deciperetur.
Contra: a. Augustinus: "Vera pro falsis approbare non est natura hominis instituti, sed poena damnati". Sed quando quis decipitur, approbat verum pro falso vel e converso; ergo, cum hoc sit poena hominis damnati, nunquam hoc contigisset primo homini, si perstitisset.
b. Item, Augustinus, in Enchiridion: "Ipse per se ipsum error aut magnum in re magna aut parvum in re parva, tamen est semper malum". Sed in primo homine, dum stetisset, non potuit esse malum culpae nec poenae; ergo, si ubicumque est deceptio, ibi est error aliquis vel magnus vel parvus, in primo statu non poterat decipi.
c. Item, Augustinus, in eodem: "Hic homines fallunt atque falluntur; miseriores quidem sunt, cummentiendo fallunt quam cum mentientibus credendo falluntur". Ergo videtur quod utrobique sit miseria, licet maior in fallendo; ergo, si in statu primo non erat miseria, ergo etc.
d. Item, Augustinus, ibidem: "Usque adeo rationalis natura refugit falsitatem et, quantum potest, devitat errorem, ut falli nolintetiam quicumque amant fallere". Si ergo rationalis natura refugit errorem et deceptionem, et hoc attestatur eius bonitati, videtur quod natura rationalis in statu innocentiae, quando vigebat sine vitio corruptionis scilicet, maxime falli nolebat et devitabat errorem; ergo, si nihil contigisset illi in statu illo quod devitabat et nolebat, relinquitur etc.
e. Item, in statu illo omnes vires inferiores et etiam superiores subiectae erant voluntati, alioquin non posset quidquid vellet; cuius contrarium habetur ab Augustino, XIV De civitate Dei, dicente: "In paradiso, etiam si non omniapoterat ante peccatum, quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat". Ergo, si homo nolebat decipi vel assentire falso in statu illo, videtur etc.
f. Item, maioris indignitatis est falli in animo quam pati in corpore: unde decuit Christum assumere passionem in corpore, non deceptionem in anima; sed, si Adam stetisset, nulla fuisset in eo corporalis passio; ergo multo fortius nulla fuisset in eo animae deceptio.
Respondeo: Ad praedictam quaestionem respondent quidam per distinctionem talem: deceptio quaedam est circa scibilia, quaedam circa opinabilia. Scibilia autem dicuntur illa quae recta ratione comprehendi possunt, sicut sunt illa de quibus sunt scientiae liberales. Opinabilia vero dicuntur illa quae non habent cognosci nisi per quamdam coniecturam: huiusmodi sunt secreta mentis alienae et futura contingentia, quae fiunt a casu et fortuna et libera voluntate. In primis autem Adam falli non poterat, quia omnium perfectam habebat cognitionem. In secundis autem dupliciter contingit aliquem falli: aut quia adhaeret firma credulitate aut quia adhaeret qualicumque aestimatione. Prima autem deceptio vocatur proprie error: et haec in primo homine stante non fuisset. Secunda vero potest dici opinio, in qua est acceptio sine pleno assensu credulitatis, et haec potest dici aestimatio falsa: et haec potuit esse in Adam in statu primo absque culpa et poena, maxime cum ex huiusmodi aestimatione nec incideret in peccatum nec incurreret damnum. Et secundum hanc distinctionem videntur posse dissolvi rationes ad utramque partem inductae. Nam rationes, ostendentes quod potuit decipi, concedi possunt de deceptione quae dicitur qualiscumque aestimatio. Rationes, quae procedunt ad oppositum, concedi possunt, secundum quod deceptio dicit firmam credulitatem, ut non solum quis decipiatur putando falsum esse verum, sed etiam approbando falsum esse verum vel e converso: et talis est deceptio quae est error.
Sed, quia ista responsio non plene satisfacit rationi nec concordat sententiae Augustini, aliter, ut dicunt quidam, videtur posse responderi. Dicit enim Augustinus, in Enchiridion: "Cum nihil aliud sit errare quam verum putare quod falsum est, falsumve quod verum est, vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum sive verum sit, idque tam sit in animo deforme atque indecens quam pulcrum atque decorum esse sentimus vel in loquendo velassentiendo est, est, non, non, profecto ob hoc ipsum estvita misera ista qua vivimus, quod ei nonnunquam, ut non amittatur, error est necessarius". Ex hoc verbo videtur quod Augustinus hic vocat errorem generaliter omnem deceptionem, et illum dicit indecorum et indecentem et ad vitam miseram pertinere. Et, in libro De utilitate credendi, expresse dicitur quod nullus error absque vitio potest esse.
Propter hoc dicitur quod, etsi in statu innocentiae alicuius nescientiae fuisset imperfectio, nulla tamen in eo fuisset deceptio. Deceptio enim ultra nescientiam addit iudicii obliquationem, quae in Adam in statu innocentiae non fuisset sicut nec passio corporalis. Et hoc potest intelligi sic: sicut enim dupliciter contingit aliquem pati, aut passione intrinseca aut passione illata ab extrinseco, sic contingit aliquem dupliciter decipi, aut ita quod ipse se ipsum paralogizet aut ita quod paralogizetur ab alio. Neutrum autem horum in Adam fuisset. Sicut enim in eo nulla fuisset passio intrinseca, quia virtus animae regitiva perfecte suo corpori praesidebat et ipsum in statu debito conservabat, vel propter aliquam aliam causam, sic nulla fuisset deceptio veniens ab intrinseco, quia iudicium rationis omnibus viribus inferioribus praesidebat nec ipsae in contrarium rationi aliquo modo movebantur, sed potius ab ea sufficienter dirigebantur. Praeterea, quemadmodum pati non poterat passione illata ab extrinseco, sive quod nullus in tempore illo esset qui inferret sive quia, si adesset, divina virtus eum protegeret, sive propter aliam causam superius tactam, sic etiam in statu illo nemo esset qui hominem circumveniret aut paralogizaret — nam unusquisque loqueretur "veritatem cum proximo suo" — aut si esset, divinae inspirationis revelatio, sive per se sive per angelum ei manifestando veritatem, ne falleretur, subveniret, sicut virtus divina succurreret ne in corpore laederetur. Et sic Adam stante, nulla in eo fuisset deceptio nec ab intrinseco nec ab extrinseco.
1—2. Et primo ad illa quae obiciuntur de deceptione mulieris et falsa viri credulitate, potest dici quod, licet praecesserint peccatum inobedientiae, tamen illa praecessit peccatum praesumptionis sive superbiae, cuius merito excaecatus est in eis oculus rationis, ut falsum esse verum aestimarent. Unde Augustinus, Super Genesim ad litteram, et Magister idem recitat, II Sententiarum, dicens: "Non est putandum quod homo deiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda". Et idem, in eodem: "Quo modo verbis tentationis crederet mulier Deum se a re bona et utili prohibuisse, nisi inesset eius menti amor propriae potestatis et de se superba praesumptio?" Mulier enim audita prolatione serpentis, de se ipsa praesumpsit, et ita primo peccavit peccato superbiae; similiter et vir, ut habetur ab Augustino, Super Genesim, cuius verba recitantur in Glossa super illud I Tim. 2, 14: "Adam non fuit seductus" ; similiter, II libro Sententiarum, 22 dist., et ita excaecati peccato superbiae, mulier aestimavit per comestionem assequi posse divinam excellentiam et vir de transgressione mandati assequi veniam.
3. Ad illud quod obicitur per auctoritatem Magistri quod mulier putavit serpentem habere officium loquendi: dicendum quod aut talis putatio fuit in muliere post peccatum — quia alioquin nulla esset quaestio, cum ante peccatum non poterat esse in ipsa muliere passio timoris — aut, si fuit ante, non putavit quod hoc haberet officium determinate virtute aliqua sibi naturaliter data, sed ab aliqua latente virtute, divina providentia permittente, quae res omnes gubernabat et regebat sicut creaverat. Unde mulier audiendo serpentem loqui, non propter hoc falsum pro vero approbavit, quia aliquam ibi virtutem latentem, qua loquebatur, aestimavit.
4. Ad illud quod obicitur de somnio, dicendum quod in statu innocentiae non fuisset somnium ex perpessione phantasiarum, secundum quod dicitur Eccli. 34, 6: "Sicut parturientis cor tuum phantasias patitur" etc. Huiusmodi enim somnium venit ex hoc quod vires inferiores non sunt subiectae rationi et corpus non obedit spiritui; sed, si tunc fuisset somnium, hoc esset quia ab Altissimo mitteretur aliqua visitatio, in qua homo non deciperetur, sed potius illustraretur. — Praeterea, licet ibi esset somnium, non propter hoc esset ibi deceptio. Deceptio enim non est sine usu rationis, qui non est in somnis; et si tunc esset, potius purgaret deceptionem phantasiae quam ei consentiret: potius enim diceret in somnis homini somnianti tu somnias quam diceret quod vides est veritas.
5. Ad illud quod obicitur de visu dicendum quod nulla fuisset deceptio, quia bene nosset Adam quod res a remotiori minor esse apparet et quantae quantitatis distantiae quanta respondet quantitas rei visae: et ideo non iudicaret secundum apparentiam oculi tantum, sed pensata distantia medii et rei visae quantitate, et ideo non falleretur, sed haberet iudicium rectum.
6. Ad illud quod ultimo obicitur, dicendum quod vel Adam manifesto signo deprehenderet mentientem sibi peccasse — quod satis videtur probabile, cum valde magna transmutatio facta fuerit in rationali natura per commissionem culpae — et tunc non crederet ei in aliquo nisi quatenus in alia ratione videret sibi fore credendum. Aut si non deprehenderet eum peccasse, ubi sua non sufficeret cautela, subveniret divinae providentiae diligentia, quae nec permitteret eum laedi in corpore nec falli in mente, dummodo eius ordinationi et imperio obtemperanter subiectus esset.
Licet autem ad praedictam quaestionem sic posset probabiliter responderi, minus rectum videtur quibusdam sentire primos parentes in statu primo non posse credere sive opinari quod erat verum esse falsum vel e converso, tum quia, licet haberent rerum notitiam perfectam, non tamen innotuit illis quidquid erat veritatis et virtutis in rebus conditis, tum quia non erat illis datum videre et cognoscere secreta intellectuum, tum quia non habuerunt intellectum deiformem, tum quia auctoritates plures videntur dicere credulitatem falsam praecessisse primum peccatum hominis, tum quia falsa credulitas videtur causa fuisse praesumptionis et elationis in muliere. Unde enim fuisset in ea praesumptio et elatio, nisi utrumque credidisset verum fuisse quod dixit serpens? Licet enim, ut haberi potest ab Augustino et ut ponunt multi, non credidit verbis serpentis cum iudicio rationis ante elationem, quae comprimenda erat, quaedam tamen videtur in ea fuisse credulitas, scilicet per subreptionem; et quia, ubi potest esse subreptio credulitatis, potest esse plena credulitas, videtur quod ante peccatum poterat plenam habere credulitatem. — Praeterea, non videtur aliquibus verum quod Dominus per inspirationem vel per angelum semper manifestaret illis veritatem in casu proposito vel consimili, eo quod in tentatione serpentis hoc non fecerit mulieri, ubi maxime necessaria esset huiusmodi manifestatio. Quia enim non innotuit quidquid erat virtutis et veritatis in rebus nec datum fuit illis cognoscere secreta intellectuum, tam circa haec quam circa illa decipi potuit; et quia non habuit deiformem intellectum, poterat in illo esse subreptio falsae credulitatis sine iudicio et collatione.
Secundum hanc opinionem potest dici quod primi parentes poterant decipi, extenso nomine deceptionis, scilicet prout quis dicitur decipi qui qualicumque aestimatione sive credulitate putat quod est falsum, esse verum. Sic autem errare sive decipi contingit existentes in statu innocentiae: sic enim erraverunt angeli ante casum suum, putantes beatitudinem eorum semper duraturam. Unde Augustinus, XI De civitate Dei, 12 cap.: "Si vere perfecteque beata vita nonnisi aeterna est, non erat talis istorum quandoquedesitura et propterea non aeterna, sive id scirent sive nescientes aliud putarent, quia scientes timor, nescientes error beatos esse utique non sinebat".
[Ad obiecta]: a. Ad illud quod primo obicitur contra hoc per illud Augustini quod approbare falsa pro veris est poena hominis damnati etc.: dicendum quod Augustinus loquitur de errore in moribus, ut patet ibidem. Loquitur enim de duobus inflictis propter primum peccatum, quae sunt ignorantia agendorum et difficultas; determinat enim ibi quod per peccatum amisit homo scire bonum et posse. Dicit enim sic: "Illa est poena peccati iustissima ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet. Id est autemut quis sciens recte, non facit, amittatscire quid rectum sit, et quirecte facere, cum posset, noluit, amittatposse cum velit. Nam sunt revera omnipeccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas". Et post: "Approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque retorquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati".
b. Ad aliud quod obicitur quod ipse error, sive parvus sive magnus, semper est malus etc.: dicendum quod Augustinus vocat ibi errorem, quando pro vero approbatur falsum; approbatio autem importat certam credulitatem et firmam aestimationem. Unde Augustinus, in Enchiridion, cap. 17: "Quamvis error, quanta possumus cura, cavendus sit, non solum in maioribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisirerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis existimatscire quod nescit: pro vero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium". Et de tali intelligit Augustinus ; unde subdit, in Enchiridion, 20 cap., verbo praedicto, scilicet "ipse per se ipsum error etc. est semper malum": "Quis enim nisi erransmalum neget, approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis aut habere certa pro incertis?" Ecce evidenter patet quod loquitur non de quacumque levi putatione sive aestimatione, sed de illa quae approbat vera pro falsis.
c. Ad illud quod obicitur quod miseriores sunt qui fallunt quam qui falluntur etc.: dicendum quod Augustinus loquitur de existentibus in statu praesentis miseriae, ut patet ex verbis eius. Dicit enim sic: "Hichomines fallunt atque falluntur". Nota quod dicit "hic" ; et, ut patet ex verbis Augustini, ibidem, loquitur de credulitate firma, qua falsum pro vero approbatur, sicut patet in principio illius capituli, non autem qua falsum qualicumque levi aestimatione sive opinione verum putatur.
d. Ad illud quod obicitur quod rationalis natura refugit falsitatem etc.: dicendum quod hoc verum est, loquendo de falsitate cognita vel suspicata; et hoc patet per verba ibidem posita, quae sunt: "Quantum potest, devitat errorem, ut falli nolintetiam quicumque amant fallere".
e. Ad illud quod obicitur quod voluntas in statu illo nolebat decipi neque assentire errori etc.: dicendum quod verum est de voluntate deliberata; et de huiusmodi voluntate intelligitur illud Augustini, De civitate Dei: "Poterat omnia quae volebat". — Praeterea, sicut possunt simul stare iste non vult peccare, per se loquendo, vult tamen facere opus unde necessario peccat, similiter ista duo possunt simul stare iste non vult decipi, vult tamen assentire illi unde sequitur necessario ipsum decipi, similiter potuit esse in primis parentibus quod, licet non moverentur aliqua ratione actuali voluntate ad assentiendum huic quod dico se ipsos decipi sive errare, poterant nihilominus moveri ad assentiendum alicui unde deciperentur, et assentire.
f. Ad aliud quod obicitur nulla fuisset passio in corpore, si stetisset, ergo nulla deceptio in Adam, dicendum quod hoc non sequitur: corpus enim pati, immo animam potius — ut enim dicit Anselmus, corpus pati est animam pati in corpore — ante peccatum praeiudicasset divinae bonitati; sed animam qualicumque credulitate credere falsum esse verum, in nullo praeiudicat Deo, qui hominem vel animam condidit in aliqua perfectione, in statu ultimo perficiendam, id est in gloria; immo consonum videtur divinae sapientiae ut hominis status ita distingueretur ut in isto imperfecto, scilicet primo, qualitercumque decipi posset, sine culpa tamen, in statu perfecto, id est ultimo, ita perficiendus, quod nullo modo decipi posset, immo decepta fuit mulier, quodam modo non cognoscendo diabolum tentantem illam in specie serpentis. — Praeterea, posset in tali forma venisse quod prorsus ei fuisset occultus. Ex quo patet quod decipi potuit in illo statu. Unde Hugo: "Ne fraus illius omnino nulla esset, si nimismanifestaretur, in propria forma venire non debuit, ne manifestet cognosceretur et nullatenus reciperetur. Iterum, ne nimis violenta esset fraus eius si prorsus occultaretur, et homosimul, si Deus eum tali fraude, quae caveri non posset, decipi permitteret, iniuriam pati videretur". — Praeterea, non est simile de passione corporis et credulitate animae. Propria enim conditio corporis fuit subiectio omnimoda animae: omnino enim fuit subiectum animae a natura suae conditionis; propter quod, dum esset subiectum et staret in sua natura, nihil debuit illi accidere quod esset contra naturam, et ita nec passio aliqua. Animae conditio propria fuit libertas, scilicet faciendi vel non faciendi, credendi vel non credendi et credendi hoc vel eius contrarium: unde anima ratione suae libertatis potuit hoc vel illud credere; et quia nondum innotuerunt omnia perfecte illi nec habuit deiformem intellectum, utcumque decipi potuit; nec sic declinasset terminos naturae suae nec statum suum quantum ad perfectionem gratiae quam habuit ante lapsum. Quia ergo passionis illatio erat contra naturam corporis, qualiscumque deceptio non erat contra naturam animae nec contra perfectionem gratiae, quantum ad statum in quo fuit ante lapsum, non est simile de corporis passione et animae deceptione. Non autem negandum mihi videtur quin, stando in gratia, posset tantum in scientia et gratia profecisse quod aliquo modo, decipi non posset.
Ad illud Augustini quo videtur opinio praedicta confirmari, scilicet "cum nihil aliud sit errare, quam verum putare esse falsum" etc.: dicendum quod idem est ibi putare quod approbare. Augustinus enim indistincte dicit quandoque putare, quandoque approbare, quandoque aestimare. Non enim est error nisi ubi est approbatio. Quod patet per Augustinum dicentem: "Si quis aestimat scire quod nescit, pro vero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium". Ex hoc patet quod error, proprie loquendo, non est sine approbatione, quae, ut dictum est, firmam dicit credulitatem, quae est quodam modo cum iudicio et deliberatione; haec autem, quando est falsi, aliquid difformitatis et indecentiae aggenerat in anima et est semper cum vitio.
Ad illud quod posset obici de illo verbo Augustini: "Quo modo verbistentationis crederet mulier Deum se a re bona et utili prohibere, nisi inesset" etc. et ita non videtur quod posset decipi, nisi praecessisset culpa: dicendum quod hac tentatione non posset decipi, scilicet qua crederet Deum, qui est summe bonus et summe liberalis, propter causam suggestam illam fecisse inhibitionem, nisi excaecata esset peccato; posset tamen in alio casu qualitercumque credidisse falsum, et ita aliquo modo decipi.