Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 1
Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 1
UTRUM ADAM DOMINABATUR HOMINIBUS.
Quod autem dominabatur creaturis habentibus rationem, scilicet hominibus, videtur sic: 1. Augustinus, XIX De civitate Dei, 14 cap.: "In domo iusti viventis ex fideet adhuc ab illa caelesti civitate peregrinantis, etiam qui imperant serviunt eis quibus videntur imperare. Neque enim dominandi cupiditate imperant, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed providendi misericordia. Hoc naturalis ordo praescribit, ita Deus hominem condidit." Ex iis verbis Augustini patet quod ordo naturalis exigit et Deus hominem ita condidit ut unus alii imperaret et dominaretur; sed, si quis debebat dominari, hoc debebat maxime primus homo, qui fuit principalis et primus paterfamilias in domo generis humani; ergo etc.
2. Item, de dictamine rationis est quod ordo et praesidentia sit in genere hominum et quod prioribus aetate et origine ministrent et serviant posteriores eisdem: hoc enim dictat ratio ordinata quod pater filio dominetur et filius patri serviat; ergo in omni statu erat aliquis alii dominaturus et aliquis alii serviturus; ergo, si stetissent primi parentes, ista lex cucurrisset; sed, si aliquis debebat alii dominari, hoc maxime debebat primus homo; ergo etc.
3. Item, in creaturis irrationabilibus animatis et inanimatis una alii dominatur suo modo dominandi: corpora enim supracaelestia dominantur corporibus interioribus et unum elementum alii dominatur, et hoc habent ab ordine naturae; eo enim quod inaequales sunt virtute et potestate, dominatur scilicet maior minori. A simili videtur quod in genere hominum etc., in quibus natura ordinatissime regularetur, si lapsa non esset.
Contra: a. Isidorus, in Etymologiis: "Ius naturale est commune omnium nationum, ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una [sit] libertas". Si ergo omnium una erat libertas, nullus alii dominabatur.
b. Item, Augustinus, XIX De civitate Dei, 15 cap.: "Rationalem factum ad imaginem suam noluit nisi irrationalibusdominari, non hominem homini, sed hominem pecori. Inde primi iusti pastores pecorum magis quam reges hominum constituti sunt, ut etiam sic insinuaret Deus quid postulet ordo creaturarum, quid exigat meritum peccatorum. Conditio quippe servitutis iure intelligitur imposita peccatori".
c. Item, Gregorius, et habetur in Glossa super illud Gen. 9, 2: "Terror ac tremor vester sit super cuncta animalia": "Homo non rationabilibus, sed irrationabilibus, praelatus est natura; ideo dicitur ei ut ab animalibus, non ab hominibus, timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequalibus velle timeri; omnes ergo homines natura aequales genuit". Ex hac auctoritate videtur idem quod prius.
Respondeo quod est loqui de dominio secundum quod communiter dicitur dominium sive nomine extenso, et sic potest dici dominium praelationis sive praeexcellentiae dignitatis, quae est digna veneratione et obsequio, vel ratione originis vel ratione prioritatis temporis vel ratione scientiae vel virtutis, et hoc modo loquendo maiores a minoribus domini appellantur. Et est loqui de dominio secundum quod proprie et specialius dicitur dominium, et sic dicitur dominium auctoritatis praesidendi, immo potius possidendi, eo modo quo dominus rei dicitur praeesse eidem sicut possessor possessioni. Hoc modo duplici sumendi dominium dupliciter dicitur servitus respondens, scilicet obsequium reverentiae et libertatis, et ab hac servitute nomine extenso dicitur servus qui maiori se ex liberalitate et amore obsequium exhibet honoris et ministerii et etiam obsequium debitum et necessitatis: necessitatis, dico, conditionis, scilicet servilis. Hanc duplicem servitutem videtur Augustinus distinguere, XI [Super] Genesim ad litteram, exponens illud verbum Gen. 3, 16: "Sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui", dicens sic: "Quid est quod dictum est: "Et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui"? Videndum est quemadmodum proprie possit accipi. Neque enim et ante peccatum aliter factam fuisse decetcredere mulierem, nisi ut vir ei dominaretur et ad eum ipsa serviendo converteretur. Sed recte potest accipi hanc servitutem significatam, quae cuiusdam contradictionis vel conditionis est potiusquam dilectionis, ut etiam ipsa talis servitus, qua homines hominibus postea esse servi coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta". Ecce hic distinguit Augustinus duplicem servitutem, scilicet liberalitatis sive dilectionis et contradictionis sive violentiae. Primo modo sumendo dominium et servitutem, potest dici quod Adam dominatus fuisset aliis hominibus et illi servi eius. Omni enim rationi consonum est quod, si stetisset, filii illius officiosi fuissent sibi in exhibitione honoris et reverentiae et obsequiis corporalibus, ut, si vellet comedere, in allatione fructuum et consimilibus obsequiis. Sumendo autem dominium et servitutem secundo modo, neque ipse fuisset illis dominatus neque illi servi eius: huiusmodi enim servitutis causa est peccatum. Unde Augustinus, XIX De civitate Dei, 15 cap.: "Nullusnatura, in qua Deus priushominem condidit, servus est hominis aut peccati. Verum etiampoenalis servitus ea lege ordinatur quae naturalem ordinem conservari iubet, perturbari vetat, quia, si contra eam legem non esset factum, nihilesset poenali servitute coercendum". Ecce quod Augustinus hanc servitutem vocat poenalem, ad differentiam illius quae est amoris et libertatis. Auctoritates ergo quibus ostensum est quod non dominaretur, intelligendae sunt de dominio secundo modo sumpto et servitute similiter.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur quod Deus condidit hominem ut imperaret, non cupiditate dominandi, sed officio consulendi etc.: dicendum quod verbo illo non exprimitur hominem conditum ut homini dominetur, proprie sumendo dominium, sed notantur duo in omni statu convenire parenti sive praelato respectu inferioris, scilicet officium instructionis, quod notatur cum dicitur "officio consulendi", et condescensus benignitatis, quod notatur cum dicitur "sed providendi misericordia". Probabiliter enim praesumitur, si stetissent primi parentes, quod parentes instruxissent filios suos, saltem cum essent parvuli, et benigne providissent in iis quibus, ratione qua animales essent, indiguissent. Ut enim supra dictum est et dicit Hugo "illos, qui nascerentur ex primo homine, fuisse nascituros eadem lege qua et nunc nativitatem humanam ordinatam cernimus, parvos nascituros ac deinde per intervalla temporum tam in sensu quam in statura corporaliincrementa accepturos". Praeterea, instruendi erant et alendi: unde maioribus illorum incumbebat officium instruendi et misericordia et benignitas providendi.
2. Ad illud quod obicitur, scilicet quod ratio dictat quod posteriores ministrent prioribus et serviant etc.: dicendum quod hoc verum est, sed non servitio coacto et poenali, sed servitio gratis et ex dilectione exhibito.
3. Ad aliud quod obicitur quod et in rebus animatis et inanimatis est reperire dominium violentiae etc.: dicendum quod homo conditus fuit ut soli Deo subditus esset et ei immediate uniretur. Unde Hugo: Bonum hominis supra hominem erat; solus ille bonum hominis erat qui supra hominem erat, scilicet Deus. Huic ergo bono, quamdiu in ordine conditionis suae perstitit, immediate iungebatur: unde solus Deus homini dominabatur; sed iusto Dei iudicio, demerito peccati, homo homini subditus est. Unde Augustinus, XIX De civitate Dei, 15 cap.: "Prima servitutis causa peccatum est, ut homo homini contradictionis vinculo subderetur; quodnon fit nisi Deo iudicante, apud quem "non est iniquitas", et novit diversis poenas meritis distribuere delinquentium". Non sic fuit de rebus aliis, animatis et inanimatis, sed dispositione divinae providentiae ordine congruo et conveniente pulcritudini universi quaedam erant quibusdam superiores virtute et aliis dominantur suo modo dominandi, et agunt in illis cuius actione ea, quae minoris virtutis sunt, transmutantur. Unde Augustinus, III Super Genesim ad litteram: "Habent omnia, quamdiu sunt, mensuras, numeros, ordines suos, quae cuncta merito considerata laudantur, nec sine occulta pro suo genere moderatione pulcritudinis temporalis, etiam ex alio in aliud transeundo, mutantur". Ordo igitur virtutis in rebus; unde est quod una alii dominatur, hoc est illis a natura. Non sic est de homine; unde non est simile de dominio ex parte hominis et aliarum rerum. Duplici autem ratione voluit Deus et secundum voluntatem suam ordinatissimam disposuit ut homo illius solius subderetur dominio. Una sumpta est ex parte principii et alia ex parte finis. Ex parte principii, conditio ipsius hominis ad expressam eius imitationem, id est ad imaginem illius. Sicut enim nihil fuit medium inter Deum et hominem quantum ad conformitatem et imitationem in natura, sic disposuit Domini sapientia ut nihil esset medium in debito obsequii vel personae. — Praeterea, solus Deus erat bonum hominis, quem cultus obsequio erat assecuturus. Ut enim dicit Hugo, homo ita factus erat ut bonum eius solus ille esset a quo erat, cetera omnia sub ipso facta sunt, non ut in eis esset eius bonum, sed ut ex eis esset eius obsequium; propter quod condidit Deus hominem et instituit in tali libertate, ut nullius obligaretur obsequio, ut libere et expedite assequeretur suum bonum sive finem, ad quem obtinendum factus erat. Sunt ergo istae rationes, quarum una est sumpta ex parte principii et alia ex parte finis, propter quas congruebat hominem nullius esse dominio subditum, quamdiu suo superiori, id est Deo, vellet esse subditus. Aliter autem est de aliis creaturis, quae sunt conditae in maiori distantia a Deo, quae ad maiorem decorem universi conditae sunt in distinctione quadam potestatis et virtutis; quia de natura sua actus suos non discernunt, sed secundum impetum agunt, quae erant maioris virtutis quaedam praesidentia dominii aliis, quae sunt minoris, influendo vel agendo subiciunt.
On this page