Text List

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 2

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 5, C. 2

UTRUM ADAM DOMINABATUR ANIMALIBUS.

Sequitur inquirere utrum primus homo dominaretur animalibus.

Quod. sic, videtur: a. Gen. 1, 28: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram". Ibi Glossa: "Ipsis dicit ut habeant dominium omnium creaturarum in inferiori parte mundi".

b. Item, Damascenus: "Ex visibili creatura conditurus erat Deus hominem secundum propriam imaginem et similitudinem, sicut quemdam regem et principem omnis terrae et omnium quae sunt in ipsa".

Ex iis patet quod habuit dominium omnium animalium.

Contra: 1. Ille dominatur rei alicui, cuius est ipsa sicut possessio possessoris; sed in primo statu omnia erant communia: sicut enim dicit Isidorus, "secundum legem naturae communis est omnium possessio et omnium una libertas". Ex quo ergo in statu primo currebat lex naturae conditae, nihil erat alicuius subiectum dominio.

2. Item, velle habere aliqua, quae nulli usui vel officio sunt volenti deputata, et ita ex consequenti nullius utilitatis eidem, est culpae cupiditatis vel curiositatis vel alicuius alterius vitii, quae nullo modo erant in statu illo; igitur primus homo nihil voluit habere in primo statu, quod non esset deputatum alicui usui vel officio; igitur nec habuit; sed animalia nulli usui vel officio erant deputata; ergo eius non erant possessio; ergo nec ille dominus, et ita non dominabatur.

3. Item, omnino indomabili. nullus potest dominari; sed multa genera animalium erant huiusmodi: multa enim sunt quae nulla frequentia hominum vel studio possunt domari; ergo non dominabatur cuilibet, et ita non dominabatur omni animali.

4. Item, Gen. 2, 19: "Adduxitea ad Adam, ut videret quid vocaret ea" ; ibi Glossa Augustini, et sumpta est a IX Super Genesim: "Non sicut venatores vel aucupes nec iussionisvox de nube facta est, quam rationales animae intelligere solent — hanc enim naturaliter non intelligunt bestiae velaves — sedper ministeria angelorum, qui capiunt in verbo eius quid quando fieri debeat". Ex hoc verbo videtur quod animalia non erant dominio vel imperio primi hominis subiecta, quia, si hoc, non necesse fuisset quod per ministerium angelorum adducta essent: ea enim quae per huiusmodi ministerium solent fieri, et modo mirabili fiebant et supra humanum posse erant; sed, si fuissent eius imperio subiecta, sine angelico auxilio potuisset ea congregasse.

5. Item, non omnia quae erant in ipso primo homine ante lapsum, erant illi subiecta, sicut vires naturales, utpote nutritiva, digestiva et huiusmodi, quae, sive vellet sive nollet, secundum quod movebatur earum natura, officia sua exercebant; multo fortius videtur quod animalia, quae non movebantur secundum dictamen rationis, sed secundum impetum naturae suae, quae fuerunt in maiori difformitate ab ipso homine, non erant illi subiecta.

6. Item, Hieronymus: "Homini adhuc ante peccatum non indigenti dedit Deus dominationem animalium; praesciebat enim hominem adminiculo animalium adiuvandum fore post lapsum". Ex hoc verbo videtur quod non inisset illi datum dominium nisi esset lapsus.

7. Idem habetur in Glossa super illud: "Dominamini piscibus maris", Gen. 1, 28, quae est talis: "Quaeritur qua utilitate homo dominatum inter cetera animalia perceperat et ad quos usus quaeve solatia sunt haec creata homini, si non peccaret; non enim ad escam, sed herbae tantum et arborum fructus primoconcessa sunt. Sed forte, quia peccaturum praesciebat Deus hominem et sic futurum mortalem quem creavit immortalem, ea primordialiter instituit, quibus se iam mortalis posset tueri, habens ex iis alimentum et indumentum et laboris adiumentum".

Respondeo quod primus homo ante lapsum habuit dominium, et hoc congruebat congruentia sumpta ex parte hominis et congruentia sumpta ex parte animalium. Congruebat enim quod ante peccatum haberet potestativam dominationem ceterarum creaturarum huius mundi sensibilis secundum eam partem qua, factus ad imaginem Dei, omnibus ceteris praecellebat. Iustum namque erat ut, secundum rationem suo Creatori perfecte obediens et ab eius obedientia nusquam aliquo perturbato et irrationali motu divertens, omnia ratione carentia sub suo contineret potestativo et imperturbato atque pacato imperio. Unde et Ioannes, Constantinopolitanus Episcopus, dicit ante peccatum omnes bestias homini fuisse subiectas. Quod autem nunc hominibus nocent, poena primi peccati est: dominium autem illud amisit propter peccatum. Unde Glossa super illud Dominamini etc.: "Post quam Conditori subiectus esse noluit, iure dominium perdidit. In testimonium vero primae creationis legimus aves viris sanctis servisse et rictusbestiarum et serpentum venenum cessisse". — Alia autem est congruentia ex parte animalium. Congruebat enim ut animalia, quae propter hominem condita erant, eius dominio et dispositioni subderentur. Unde Hugo: "Quae propter hominem creata erant, ab illo regenda et disponenda erant; curam etenim boum et providentiam ceterorumque animalium Deus homini reliquit, ut dominationi illius subicerentur et ratione illius regerentur, ut a quibus debuerat obsequium accipere, sciret etiam illis necessaria providere".

[Ad obiecta]: 1. Ad primum quod obicitur contra hoc per hoc quod omnia tunc erant communia etc.: dicendum quod illud dominium in nullo praeiudicabat illi communioni. Non enim datum fuit hoc dominium solummodo homini primo, sed illi et posteris eius, si stetissent, illi tamen tamquam primo et principali patrifamilias in domo generis humani; unde unusquisque usus fuisset illis secundum beneplacitum voluntatis ordinatae; unde dominium illud non fuit proprietatis possessoriae, sed praesidentiae potestativae et providentiae regitivae, sicut vult Hugo.

2. Ad aliud quod obicitur quod animalia non erant alicui utilitati humanae deputata, si homo stetisset: dicendum quod hoc non est verum. Licet enim quantum ad statum illum non erant alicui usui vel officio deputata, quo modo indiget humana miseria, fortasse erant alicui alii quod ignoramus. — Praeterea, materia fuerunt laudandi Deum, tum quia melius et manifestius declaratur divina potentia, sapientia et bonitas ex conditione, gubernatione et sustentatione eorum in quibus est reperire imaginem Dei et in quibus est reperire vestigium, quam declararetur ex conditione, gubernatione et sustentatione eorum quae sunt ad imaginem Dei, aliis non existentibus ; tum quia ex subiectione, qua subiecta fuerunt homini, magis se reputaret homo obnoxium Deo et magis abhorreret vilitatem peccati.

3. Ad illud quod obicitur quod plura sunt animalia indomabilia etc.: dicendum, sine praeiudicio melioris sententiae, quod animalia in illo statu erant in paradiso sub hominis imperio concorditer ad invicem et obedienter ad hominem viventia. Homine autem per peccatum recedente et declinante a sui superioris obedientia, iustum erat ut ordine naturali sibi subiecta sentiret adversum se per inobedientiam contumacia, per quam iustitiam et caro facta est rebellans spiritui et quae exterius ratione carent, repugnantia ipsi homini. Non tamen amisit homo naturalem potestatem dominii, id est rationis imperativam potestatem, sed sicut potestas eius est infirmata et per peccatum vitiata, ita ipsa quoque ratione carentia, labente homine, sunt deteriorata et ad obediendum imperanti rationi minus habilia et minoris mansuetudinis et maioris crudelitatis. — Quod patet per hoc quod ante peccatum animalia animalium esu non vivebant; unde Gen. 1, 29: "Ecce dedi vobis omnem herbam" etc. Ibi dicit Glossa Bedae: "Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem; omnibus enim herba et ligna data sunt, hominibus et volatilibus et animantibus terrae, in escam". Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. — Augustinus tamen videtur dicere contrarium, I Contra Manichaeos, dicens: "Hinc quivisadmoneri debet non carnaliter haec esse intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus, Gen.3, dantur in cibum, cum videamus leones et accipitres et milvos et aquilas non pasci nisi carnibus". Respondeo: Intellectus Augustini referendus est ad statum post peccatum, quia ante esu animalium non sustentabantur. — Quod autem animalia erant mansueta et domestica ante peccatum, patet ex Glossa supra dicta, quae est: "In testimonium primae creationis legimus aves sanctis viris servisse et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse", sicut experimento scitur de sancto Cutbertho, in cuius insulam aves intrantes domesticae et mansuetae fiunt, exeuntes autem fiunt sylvestres.

4. Ad aliud quod obicitur quod animalia non erant homini subiecta, per hoc quod adducta erant ad Adam per ministerium angelorum etc.: dicendum quod hoc non oportet. Sicut enim ponit Augustinus, mirabilia, quae fiebant in Aegypto, utpote in conversione virgae Moysi in colubrum et in conversione aquae in sanguinem et huiusmodi, quodam modo erant naturalia, quia in illis, ex quorum conversione fiebant colubri et sanguis, scilicet in virga et aqua, seminaliter erant coluber et sanguis et tempore prolixiore possent ex eisdem fieri operatione naturae; sed, quia haec ex illis repente producebantur in esse ministerio angelorum, quod non posset natura fieri, huiusmodi productio est mirabilis. Sicut ergo in illis operibus, quae facta fuerunt ministerio angelorum, fieri possent natura inferiori, licet non eo modo, id est ita repente, similiter potest dici in proposito quod bene posset Adam animalia omnia congregasse, sed ipsa congregatio non fuisset ita repentina, sicut illa quae fiebat per ministerium angelicum.

5. Ad aliud quod obicitur quod vires naturales non erant omnino subiectae etc.: dicendum quod in statu illo natura ita obediebat voluntati et voluntas ita fuit concors et conformis naturae, quod etiam vires naturales non excesserunt terminos voluntatis. Praeterea, non est omnino simile de viribus et huiusmodi animalibus, quia animalia erant quodam modo capacia disciplinae, ut illa quae habent auditum et memoriam quamdam et nata sunt moveri ad partes oppositas: huiusmodi vires non sunt natae moveri nisi ad unam partem. — Ad illud quod subiungitur quod sive vellet sive nollet, exercerent officia sua secundum instinctum naturae: dicendum quod in statu illo voluntas fuit omnino concors naturae. Quia enim natura omnino fuit ordinata et voluntas similiter, propterea penitus fuerunt concordes. Supposito autem quod primus homo sive liberum arbitrium eiusdem aliquid imperaret vel viribus naturalibus ipsius hominis primi vel animalibus quibuscumque quod esset contra eorum naturam, quia imperium illius minus esset rationabile, non videtur mihi necesse quod obedirent imperanti; in aliis autem, quae non essent contra, obedirent.

6. Ad illud quod obicitur per verbum Hieronymi, dicendum quod non est intelligendum ex verbis Hieronymi quod homo caruisset dominio animalium nisi fuisset lapsurus, sed quod illi primordiali dominio ante peccatum accessit qualis nunc est adminiculatio post peccatum. Ex illo namque dominio primo habet adhuc homo quod edomat animalia cetera et eis utitur ad necessarium huius vitae poenalis subsidium, cuiusmodi usu non indiguisset homo nisi peccasset. Huiusmodi autem adiutorium praeordinavit Deus homini lapso de animalibus futurum: sic enim sua sapientia disposuit rerum ordinem, ut, sive laberetur homo sive perseveraret absque peccato, omnia ei subiecta forent et deservirent congruenti ministerio. Verumtamen, si non peccasset homo, ministrassent homini leni et obedienti obsequio; postquam autem peccavit homo, excanduit creatura in tormentum adversus iniustos. Nec tamen in torquendo destitit ab obsequendo, quia ea quae nociva dicuntur, aut poenaliter, ut iustum est, laedunt aut salubriter exterrent aut utiliter probant aut ignorantes docent, et sic semper aliquem usum utilem homini subministrant.

PrevBack to TopNext